Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1708.06.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1708.06.16
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.355-356
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Amice honoratiss.me

Dn. Dn. Jamineau et Rousseau jussu eam pecuniae summam di 9 lire 9 soldi, qua hisce tenebaris, die octavo hujus mensis quodam Dn. Rizzi pependi aut potius numerari curavi in hac urbe Patavina. Mediolano jam literas accepi quibus certior fio fasciculum Tuum a Dn. Dn. Baveriis Curia ulterius dimissum ibi foci appulisse, omnia avide admodum exspecto, imprimis autem ea quae de Piscium quaerelis conscripsisti et Cl. Frater Tuus de Graminibus helveticis pro quibus in antecessum gratias ago maximas; interim tamen mihi non dixisti quantum pecuniae erogaveris pro Moyvraeanis et Cheyneanis obtinendis, quapropter rogo ut ejus in proximis Tuis non obliviscaris, ut Tibi restitui possit summa. Verum est in statu Brixiensi ditionis Venetae ingentem esse numerum, utpote ad 20000 aut 30000 accedentem, eorum qui Quietismo aut Molinismo addicti sint, quo autem modo tam celeriter atque late se diffuderit nova illa Doctrina nondum certo rescire potui; Interim Ex.mus Venetus Senatus Commissarios Brixiam ablegavit, ut in hoc negotium accuratius inquirerent. Haec sunt quae super hac re tecum communicare potui: Germanorum motus File icon.gif Circa Ferraram Romanae Curiae non nimium arridere videtur interim tamen secundum omnes apparentias toto huic negotio mysterium subest quod forsan tempus brevi explicabit. Tu interim vale et amare nunquam desine, Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Patavii d. 16 Iunii 1708.

Cl. Fratrem quaeso a me officiose saluta.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz