Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.03.23)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.03.23
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.339-340
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice honoratissime

En Tibi Mensem Febr. Actorum quem restituo gratias agendo maximas quod eundem mecum Communicare voluisti. Ipse opuscula Cheynaei et Moyvraei ex Communicatione Cl. Bernoullii nostri qui ambo possidet, evolvi jam ante aliquot Menses, ipsumque Newtoni opus latinum de Coloribus quod ab Autore dono acceperat vidi quoque.

Quod Dn. Lavaterus junior in societatem Anglicanam sit receptus mihi relatum puto a Cl. Fratre Tuo quem plurim. salvere jubeo. Apud Konigium nostrum vidi heri Poireti Librum de Eruditione Solida superficiaria et falsa a Wetsteniis denuo recusum quod plus quam quadruplo auctior est prioribus editionibus cum e volumine in 8.vo non nimium spisso excrevevit in duo volumina in quarto satis spissa, quot autem alphabeta ut ajunt, contineat sat certo dicere non possum. Hartsoeckeri etiam habet Conjecturas physicas nuperrime editas et Sereniss. Palatino Electori inscriptas, liber est gallice scriptus per modum Epistolae ad dictum Principem. Plura non habeo quae communicem, quare hic finio Te plur. rogans ut mihi favere haud desinas Celebratissimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno

Basileae 23 Martii 1707


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz