Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.03.02)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.03.02
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.335-336
Fussnote Siegel



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice Honoratissime

Gratias habeo maximas quod velis responsa Fardelliana et Guglielminiana urgere per literas ad Amicum Tuum Patavinum. Ampl. Leibnitius nunc in eo est ut Acta quoque vel Miscellanea Academiae Borussicae edantur, eaque propter a Cl. nostro Bernoulli et a me quoque petiit ut si quae ad manus forent observationes Mathematicae vel physicae, Berolinum transmitteremus quae una imprimi possent. Praematurum Obitum Uxoris Clariss. Fratris magno quoque cum Dolore per Amicum mihi innotuit antequam Vestrae literae mihi traditae essent. Deus vos omnes de tanta jactura solatur suisque benedictionibus eam ubertim resarciat; ejusque Filiolum dulciss. superstitem esse jubeat quam diutissime Patri solatio, et Parentibus gaudio. Scire aveo an tuo medio obtinere possim Opticam Latinam Newtoni cum adjecto Tractatulo ejusdem de specie Curvarum, et quam cito id sperandum mihi sit. His vale et amare haud cessa Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum.

Basileae d. 2 Martii 1707.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jacques Scheuchzer

tres Celebre Medecin etc.

à Zuric


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz