Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1707.02.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.02.16
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.331-332
Fussnote Siegel



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice honoratissime

Non video cur Te obstrictum dicas pro Communicatione Tabulae Barometricae cum longe majoribus officiis me Tibi devinxeris pridem et adhuc devincire pergas. Clariss. Dn. Fratrem Filio nato exhilaratum esse gaudeo Tibique de novissimo nepote gratulor; Quin et mihi gratulor cui thermas fabarias adeundo Tui videndi et salutandi si Deo placet, dabitur occasio et gratissimo Fratris eo in itinere praesentia fruendi, quo nihil[1] exoptatius mihi accidere posset. Animadversionem Tuam in Ricciolianam propositionem solida omnino mihi videtur, ut Tua solent esse omnia, et sane non video quî Ricciolus eruditiss. alias Mathematicus asserere potuerit montis cacumen ab oculo juxta directionem lineas visum iri cum potius dicendum fuisset secundum ut optime annotasti nam sine dubio omne objectum ea in linea videtur quae directionem habeat sub qua radius visivus oculum intrat. Caeterum mihi nondum licuit totam Propositionem Riccioli pro cujus descriptione gratias habeo maximas, perlegere cum humaniss.ma Tua Epistola tantum traderetur cum hora prandendi instaret et ego post prandium non statim potuerim calamum chartae immittere, quae etiam causa est cur Tua Acta Trivoltiensia non restituerim hac vice cum mihi tempus ea integumento involvendi haud suppetierit plura non addo nisi quod te rogem ut mihi favere haud desinas Celeberrimi Nominis Tui Cultori Hermanno

Basileae raptiss.me 16 Febr. 1707.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

Celebre Docteur Medecin etc.

à Zuric.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "nihi".


Zurück zur gesamten Korrespondenz