Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.07.21)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.07.21
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.279-280
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.me

De prospero Tuo ex Itinere Alpino reditu ex animo Tibi gratulor Gratiasque ago quod ejus certiorem me facere non dedignatus es; Nullus dubito quin complures egregias Observationes pro sagacitate Tua insigni Tecum reportaris, quas aliquando nosse mihi volupe erit. Nuper rescivi schediasma meum in Actis Iunii proxime elapsi comparuisse, nescius autem an correcte impressum sit Te etiam atque etiam rogo, ut si possibile sit illum mensem per Tabellarium proxima occasione transmittere digneris, quem postea maxime cum gratiarum actione iterum intemeratur cito remittam, caeterum gratulor mihi summopere id specimen Dioptricum Tibi probari, et propter Cl. Hirium in eo notatum dubitavi illud inter Acta impressum iri. De Hermanno Hermanni quae scribis doleo me Tibi dicere non posse quis cujusve fuerit.

A Cl. nostro Dr. Hardero Ultimum Ephemeridum Germanicorum Tomum petam Tibi transmittendum prima occasione aut eum rogabo ut cito Ipsemet ad Te transferri curet. Hisce Vale et me ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Raptissime Basileae 21 Iulii 1706.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer tres Celebre

Docteur en Medecine et Membre des Societez

Imperiale et Royale d'Angleterre

à Zurich


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz