Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.03.17)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.03.17 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.271-272 |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.
En Tibi Simonis Pauli Quadripartitum Botanicum a Te desideratum, quod ab amica manu accipere et in mei memoriam donum servare ne detrectes enixe rogo, diu jam est quod optarim occasionem mihi esse grati quid Tibi praestandi, laetorque eam mihi utut admodum exiguam. Non est quod erubescas pretium Gregorianorum opusculorum petere siquidem non ad me sed ad Marchionem de Puysieulx pertinet qui nihil ad nos ambos; assignatum pretium proxime Tibi transmittam, nondum enim vacavit Dn. Bernoullium[1] adire et dictum pretium ceu illa desiderat, indicare. Gaudeo num[2] hymenaea festa Cl. Fratris jamjam instare, omniaque fausta et felicia ipsi apprecor, in Epistola quam ut ipsi tradi cures pariter rogo, est enim responsio ad humanissimam suam Epistolam quam ante octiduum demum accepi. Cl. D. Bernoulli literas quas ad ipsum dedisti mihi quoque ostendit, et miror Tibi nondum respondisse; In Negotio Tuo Groningano quomodocunque res ceciderit opto ut in Tuum emolumentum cedat. Hisce Vale et me amore Tuo porro dignare, Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Basileae die 17 Martii 1706.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz