Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1706.03.10)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.03.10 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.269-270 |
Fussnote |
Vir Experientissime et Celeberrime
Fautor et Amice honoratissime.
Humanissima Tua epistola pudore me suffundit, quod humanitatis in ea et amicitiae officiorum mentionem facias Cl. Dn. Fratri praestitorum quorum ego meminisse prorsus non possum: optabam equidem dum inter nos ageret Vires suppetere et ansam mihi praeberi aliter quam verbis Ipsi patefaciendi cum ingentia mea quibus Tibi obstringor debita, tum Veram quam de Ipso fero existimationem, quantique faciam Amicitiam quam mecum inire non detrectavit. Verum tam subito a nobis discessit, et ob id solum nostram ingressus esse videtur Urbem, eo ut ardentius sui nobis relinqueret desiderium, et omnem nobis gratum praestandi eriperet occasionem. Liceat nunc mihi Te etiam atque etiam rogare ut officiola mea qualiacunque et cultum meum ipsi deferas.
Pudet me insuper quod Gregorium a Te petierim quam tanta cum benevolentia mihi transmisisti, eum statim Viduae Cl.mi Dn. Bernoulli pro qua illum petii attuli, et Magnus ille Patronus quem ambagibus Tibi descripsi est Marchio de Puysieulx Legatus Regis Galliae ad Helvetios cui Gregoriana haec opuscula et alios quos recensui antea autores dono offerre decrevit Dno Bernoulli, quae pretium Libri Tui rescire a me contendit, Tibi restituendum et licet memoria exciderit forsan schedulae cuidam erit annotatum quapropter rogo ut summam eam pro eo libro expensam mihi perscribere non detrectes.
Gratias habeo cum pro communicatione eorum quae negotium Tuum Groninganum concernunt, quae ut ex voto Tibi succedant ex animo voveo, tum quod me certiorem facere voluisti Tria Tua itineraria Alpina sumptibus societatis Anglicanae brevi esse edenda, eaque in re Cel. Newtonum Praesidem Sodalibus praeivisse. Hoc profecto solum sufficit, ut multa quis eruditissima, et ingeniosa in iis merito expectare possit, siquidem Mathematicorum Ocellus Non tantum illius libri editionem ursit sed etiam Icones in se solus suscepit. Quod ad me attinet magna cum aviditate Tuum librum aeque ac Newtonianum foetum de Coloribus latine editum ex Anglia expectabo. Hisce vale, Vir Clarissime, et me porro ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem Perpetuum Hermannum
Basileae 10. Martii 1706.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz