Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.12.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.12.16
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.261-262
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime et Experientissime,

Fautor et Amice honoratissime.

En remitto Tibi Miscellanea Italica, Mensem Actorum et Gregoriana una cum Figuris ad hunc posteriorem librum, quae ibi desunt, ignosce mihi, Vir Clariss. si non sunt satis exactae de quo ne quidem ego dubito, cum nullum habuerim exemplar ex quo eas copiare potuerim, ideo omnes fuerunt ex textu eliciendae et ad ejus praescriptum decircinandae: fateor de caetero multo nitidius eas delineari debuisse, verum tempus id mihi quoque cum denegarit spero id Te aegre non laturum, sed unice curaturum ut omnes textui respondeant de quo satis securus sum. Gratias interim Tibi ago maximas non solum pro amica communicatione horum quos Tibi nunc restituo librorum, sed et pro insigni Tua patientia quae eos tanto tempore mecum retinere passus es; quapropter Te etiam atque etiam rogo, ut si quos ex meis libris usui Tuo profuturos cognoveris libere eos Tibi transmitti jubeas. Clariss. noster Samuel Battierius heri ad obeundum Munus Professoris Linguae graecae unanimi Procerum consensu omnium bonorum voto electus est. Hisce Vale et mihi fave, Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno.

Basileae 16. Xbris 1705.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz