Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1705.03.11)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.03.11 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.225-228 |
Fussnote | Siegel abgerissen |
Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime!
Gratissimam Tuam Epistolam 29 Febr. postridie quam Tabellarius abhinc discessit mihi transmisit Magnif. Zwingerus ex qua maxima cum voluptate collegi non tantum honoris ergo de acceptanda Philosophica apud Patavinos Cathedra Tecum locutum esse Cl. Vallisnerium, ut suspicabaris, sed serio maxime affirmativam Tuam responsionem ursisse et etiamnunc acriter urgere. Non dubito quin multo nunc ad oblatam provinciam sis pronior ex quo praecipua difficultas meo judicio remota videtur de annuo stipendio quod non poterit non esse honestissimum. Quod ad me attinet, quoniam quid peterem nesciebam, nihil definiti ab iis petii, sed tantum Eos rogavi, ut quid dare decreverint mecum communicarent, adeoque avide responsum a Cl. Fardella expecto. Accepi nupero die Iovis literas a Cl. Iselio Marburgo ad me datas significantes universos Professores conjunctis consiliis statuisse Sereniss. suum Principem rogare ut Vacanti apud Marburgenses Professioni Mathematum me praeficeret, statim atque aliquam meae Voluntatis significationem edidissem, at Patavina Cathedra magis mihi arridet praecipue quod mihi nunc spes affulgeat Amplissima Te mihi laborum Socium et Collegam conjunctum iri quo sane nihil auspicatius nihilque jucundius mihi accidere posset; et ut Cel. Vallisnerii verbis utar, Cordicitus Te deprecor, ut si potes faveas, non solum equidem Academiae (cui me devovi) decori, sed utilitati meae nunc velifico, non ita tamen haec accepta velim verba (idem haud dubie quoque dicet Vallisnerius) ac si posthabitis Tuis commodis petito meo ut annuas, a Te contenderem. Sed Cogita, quaeso Te, et perpende, Commoda et Emolumenta quae Tibi ex hac Professione contingere possunt, nam dubitandum non est quia Stipendium sat lautum sit futurum, facile enim Patavini Lycaei Proceres sibi persuadebunt nullum Exterum nedum Reformatae Religioni addictum Virum nisi honestissimis sub conditionibus hujusmodi spartam esse amplexurum. Nosti etiam Patavium Studiosis exteris, imprimis Medicinae operam navantibus scatere, unde ex Collegiis privatis etc. non parum fructus ad Te rediret: Nosti insuper praxin Tuam Medicam multum Tibi quoque profuturam. Vides itaque quod nunquam melius tuis commodis litare possis quam si ablatam Vocationem acceptes. Ad alia.
Refractiones utique omnes Observationes astronomicas incertissimas redderent nisi earum haberetur ratio. Iccirco in plerisque Tabulis Astronomicis reperitur Tabula refractionum ex variis observationibus deductam cujus contexendae methodum passim describunt Autores. Et vere dici potest hanc refractionem esse crucem Astronomorum qua in re Eos raro concordes videas. Si aeris aut Athmosphaerae densitates regulariter decrescerent, geometrice assignari posset via quam radii ex aliquo sydere ad nos venientes decurrerent, sed de hoc cum nihil certi adhuc constet, refractiones quibus sydera exaltantur modo mere empyrico determinandae sunt.
Ecce, Vir Celeberrime, novellas nostras in quibus extat monitum Tuum de evulgandis observationibus Tuis rarioribus; hoc pacto post multa conamina intentum assecutus sum. Hucusque[1] nihil nisi primum folium Tuarum observationum vidi, et spero me continuationem ejus quoque visur[um][2] esse. Hisce vale Vir Celeberrime et perge amare Celeberrimi nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Dabam Basileae 11 Martii 1705.
Monsieur Scheuchzer célebre
Docteur en Medecine et Membres des
Societés Imperiale et Royale d'Angleterre
à
Zuric
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz