Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1704.11.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1704.11.05
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.205-208
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Excellentissime, Fautor et Amice honoratissime.

Miraberis haud dubie, cum hanc epistolam videas absque Gregorianis quae mutuo mihi misisti et diu nimis quam par est mecum retinui; fatebor itaque libenter non nimis honeste me Tecum egisse, quanquam omnis culpae reus non censebor forsan post quam resciveris Cl. nostrum Bernoulli Davidis Gregorii Tractatum de Quadraturis spatiorum a me petiisse quem legere posset, non potui ei denegare quod a me petierat; atque ita factum est ut in adornandis ad eum Figuris hactenus impeditus fuerim. At proxima occasione eum cum promissis schematismis remittam.

Nupere Amicus quidam Berolino litteras ad me dedit Ampl. Leibnitii nomine in quibus me certiorem reddit, Illustriss. Leibnitium a Generosiss. Academiae Patavinae Proceribus rogatum, Mathematicum Ipsis ut indicet qui vacantem in eo Lycaeo sedem Mathematicam impleat, me Ipsis nominasse eo quidem cum fructu ut statim de me vocando consentirent Illi Proceres; quapropter rescribentes ad Cel. Leibnitium addiderunt litteras proxime ad me daturos esse ut videant conditiones sub quibus talem spartam essem acceptaturus. Rebus itaque sic stantibus, cum sciam Italiae et Academiae Patavinae statum Tibi apprime notum esse, Tuam Excell. etiam atque etiam rogo, ut quid de hac vocatione Tibi videatur haud gravate mihi aperire digneris, quo sane beneficio Tuorum in me meritorum Numerum haud parum augebis.

In ultimis Tuis meministi Tractatus Newtoniani de Lumine et Coloribus, quem a Wetstenio Bibliopola Amstelaedamensi statim petieram atque Tuas litteras accepissem, at eum non misit, dicens se de eo jam edito nihil rescire posse, neque ejus Amicum in Anglia adeo ut dubitet an prelum jam subierit. At certo mihi constat publicae luci jam esse expositum, cum in Dn. Bernardi Novellis Reipublicae Litterariae Gallicis ita ex Anglia ad eum scriptum sit circa finem Maji A. 1704 pag. "Il y a prés d'un Mois que l'Optique de Mr. Newton est publique. En voici le Titre. Optics or a Treatise of the Reflections, etc., L'Optique ou Traitté des Réflexions, Refractions, Inflexions et Couleurs de la Lumiere. Avec un Traité des Espéces et de la grandeur des Figures Curvilignes. Par Mr. Isaac Newton in 4." Hic Liber non poterit non esse curiosissimus siquidem tantum Autorem agnoscat et de eo in dictis Novellis circa finem Martis 1704 File icon.gif scribatur: "Je ne scai si l'on Vous a mandé, que Mr. Newton fait imprimer un Traité des Couleurs en Anglois. Au jugement de quelques Personnes intelligentes, qui l'ont veu en manuscrit, il surpassera de beaucoup tout ce qui a jamais été fait sur ce sujet." Forsan ejus contenta jam in Actis Eruditor. reperientur, quo casu etiam atque etiam Te rogarem ea ut mihi indices.

Occupor jam in conscribenda responsione ad ea quae Detlevus Cluverus circa Finem libri cujusdam Germanici scripsit, contra meam Responsionem ad Difficultates circa Differentialem calculum a Dn. Nieuwentiit motas; dicti Libri titulus est: Dethlevi Cluveri Mittglids der Königlichen Societaet zu London Nova Crisis Temporum oder Cur[iö]ser Philosophischer Welt Mercurius, Welcher die Merckwürdigste und schwärste Sache der Weltweißheit auf eine leichte und verständliche Art zu erkennen gibt. Audivi nuperrime in Actis Eruditorum alicubi recensionem fieri alicujus libri ab eo haud ita pridem ab eo editi contra Atheos etc. quia autem locum eum Actorum non vidi, libentissime ejus contenta scirem. Hic Autor ubique ferme est Mysticus adeo ut pauca ex eo disci possint, mihi iratus est quod ei in mea Responsione pag. 57 contradicere ausus sim at hoc non multum curo, spero enim quam evidentissime[1] me ei paralogismos, in ea quam paro responsione ostensurum esse, et receptam Geometriam a cavillationibus et objectionibus ejus vindicaturum.

Cl. noster Paravicinus mihi asseveravit continuationem Novorum literariorum Helvetiae proxime Te nobis daturum esse, cujus prosperum voveo successum. Nescio an schediasma meum de Iride in Nouvelles de la Republique des Lettres Mois de Juin 1704 pag. 658 dignum judicabis, cujus Titulum Tuis Novis literariis inseras qui hic est Methode Geometrique et Generale de determiner le Diametre de l'Arc en Ciel, quelque Hypothese de la Refraction qu'on supose dans l'eau ou dans toute autre liqueur transparente. Et le Diametre de l'Arc en Ciel étant donné par l'Observation, en trouver la Raison de la Refraction.

Si per aliquot septimanas Gaudentii Miscellaneis Italicis commode carere posses, ea humillime a Te peterem ita tamen ut simul promitterem brevi ea me redditurum: vides quam libere Tua humanitate abutar; vellem ego ut pariter ex meis libris eos peteres qui File icon.gif usui esse possent: de coetero si adhuc exemplaria Tuae Dissertationis de Myopibus et Presbytis ad manus essent, aliquam a Te exorare non vererer eo usque impudentiae processi! aliquis ex Amicis a me petiit ut sciscitarer quanti Dni. Faesii Deliciae Astronomicae vendi soleant; ignosce igitur, Vir Clariss. si et adhuc istud oneris Tibi imponere in animum induxero. Postremo quam humillime Rogo, ut opella mea, ea libertate uti digneris, qua Tua Humanitate hactenus abusus sum, et occasiones mihi suppeditare quibus ipso facto comprobare possim, me Tibi et Celeberrimi Nominis Tui Obstrictissimum servum et perpetuum Cultorem fore Hermannum

Dabam Basileae 5.to Novembr. 1704.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Scheuchzer

Celebre Docteur en Medecine

à Zuric


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "evidentisse".


Zurück zur gesamten Korrespondenz