Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johann Jakob (1703.06.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1703.06.20
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.187-188
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Atque

Clarissimo

Dn. Ioh. Iacobo Scheuchzero Med. Doct.

Experientissimo

Iacobus Hermannus S. S. M. C.

S. P. D.

Fragmenta Actorum quae mecum benevole communicare haud dedignatus fuisti, remitto, pro quibus me Tibi obstrictissimum professus gratias ago atque persolvo maximas nihilque magis in votis habens quam ut occasio Tanta Amicitiae et Patrocinii specimina utcunque demerendi mihi praebeatur. Amicitiam Tuam quod mihi humanissime ultro offerre volueris honori duco haud exiguo, quandoquidem omnes docti, Te Virum suscipiant literatissimum simul et experientissimum. Quantum ad Hallejanum Schediasma[1] attinet, non sine maxima animi satisfactione omnia ipsius inventa circa Iridem cum meis examussim convenire deprehendi, quanquam ipsius Analysis a mea multum differat, ut jam taceam quod conversi Problematis inveniendi viz. observata latitudine Iridis rationem seu Legem Refractionis demonstrationem vel inquisitionem non apposuerit. In Catalogo circa finem Apr. 1703 Act. Lips. cum voluptate vidi Hugenii Opuscula posthuma jam edita esse cujus Cl. Volderus eorum Editor jam ante biennium cum Leidae agerem spem mihi fecit. Haec opuscula haud pauca curiosa continebunt. Sed ne taedio sim, hic filum abrumpo. Vale Vir Celebratissime meque porro Ama et fave.

Dabam Basileae die 12 Calend. Iulii 1703.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "Shediasma".


Zurück zur gesamten Korrespondenz