Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1744.04.25)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Halle |
Datum | 1744.04.25 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.58* |
Fussnote | Alte Bleistiftnummer 59 gestrichen |
D. Joanni Bernoulli,
Mathematico eminenti,
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Valde contristatus fui anno superiore, cum ex literis tuis[1], Vir celeberrime, intelligerem, valetudinem tuam vacillare. Opto igitur, ut ea adhuc integra per plures annos utaris. Cum his accipies Tomum quartum Juris Naturae,[2] qui hisce nundinis prodiit, in quo potissimum de donationibus et contractibus agitur. Quoniam nunc muneris mei est Jus naturae excolere, postquam Professio Juris Naturae et Gentium mihi in Academia Halensi collat[a]m fuit; mearum quoque partium esse duxi demonstrare latius idem patere, quam vulgo putatur. His adeo notionibus cum refertum habeam animum; non multum otii est ad ea studia tractanda, quibus alias plurimum delector. Non tamen mihi temp[er]are possum, quin subinde egregiis tuis operibus animum satiem: quae utinam ante annos hosce quadraginta mihi ad manus fuissent, cum multa in iisdem reperiam, quae mihi insigniter profutura fuissent. Vale et me ama.
Dabam Halae Saxonum d. 25 April. 1744
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz