Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1710.01.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1710.01.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 29, pp. 85-88
Fussnote Adresse teilweise abgeschnitten, Siegelspuren



File icon.gif Viro Clarissimo ac Doctissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Hasce ut ad Te Vir Cl. exarem, inprimis me impellit universalis illa inter Homines recepta consuetudo qua primo hoc die quo novum hunc annum auspicamur, sibi mutua nuncupant vota; huic igitur mori et ego obtemperans voveo Tibi et apprecor non hujus tantum sed plurium sequentium annorum decursum omni bonorum genere cumulatissimum, et cum perenni ad seram usque senectutem incolumitate corporis et animi conjunctum.

Mediocre mihi videtur pretium quod perscribis Turffarum vestrarum, sed non definis de qua specie earum hoc intelligas, cum enim tres species mihi transmiseris, optarim uniuscujusque pretium particulariter nosse; Age quaeso etiam cum Praefecto illo cujus meminis qui in se suscepturum promittit totum ad nos vehendi negotium, ut accurate sciam quibus vecturae sumtibus potiri liceat vestris Turffis ad nos usque delatis, unde calculum inire possim an non pro re oeconomica utilius sit Turffas ex vestris oris accersere quam lignis uti; sunt sane qui idem mecum desiderant, adeo ut si ejusmodi novi alimenti culinaris genus nostratibus innotescere inciperet, ego non dubitem, quin brevi tempore stabiliretur Turffarum commercium. Medicus iste Muraltus File icon.gif (an sit ille quem in Thermis Fabariis[1] vidimus et olim hic meus in medicina condiscipulus[2] equidem nescio) ridet ne an delirat cum Turffarum usum exagitare sustinet? videtur eorum morem sequi qui quod ipsi non invenerunt ex invidia spernunt; si quid arsenicale, asphalticum, vel venenosum in se continent turffae qui fit quod totum Belgium nondum penitus sit emortuum? certe in regionibus ubi lignorum est usus homines non minus mortales deprehenduntur quam Belgae; sed lepidum est quod ob Turffarum odorem nonnihil graveolentum quem fumus spargit, statim concludat Turffomisus vester, illi aliquid venenosi inesse, cum tamen saepissime nulla re magis dissipari possit aër pestilentialis quam foetore alicujus fumi ut assae foetidae, galbani, tabaci, cornu, crinium et hujusmodi rerum in ignem conjectarum: nec est quod regerat aliquis Xylophylus, vestras Turffas forsan scatere particulis arsenicalibus quibus careant Turffae Hollandicae, praeterquam enim quod arsenicalia non in locis paludosis sed in mineris montanis et metallicis quaerenda sunt, ego certe examine probe instituto nullum invenire potui discrimen inter Tigurinas Turffas et Belgicas; et quam primum odorem earum (mihi certe gratissimum) nasibus percepi, visus mihi fui ac si ante focum aliquem in Belgio ex turffis ardentem sederem cum suavi consortio et tabacum sugerem, quod per decennium magna cum voluptate exercueram. Deo itaque potius gratiae sunt agendae, pro hoc thesauFile icon.gifro in Patria vestra reperto; et utinam nobis similis felicitas contingeret, qui jam pene lignorum penuria laboramus. Patini tractatum des Tourbes combustibles[3] non vidi. Vale cum Fratre Tuo amantissimo cui novum hunc annum pariter auspicatissimum apprecor.

Dabam Basileae a. d. 1. Jan. 1710.

File icon.gifA Monsieur

Monsieur Jean Scheü-

chzer tres celebre Do-

cteur en medecine

à

Zü[ric]


Fussnoten

  1. Das alte Bad bei http://de.wikipedia.org/wiki/Pf%C3%A4fers Pfäfers].
  2. Ein gewisser Johann Konrad von Muralt aus Zürich hatte in der Tat von 1692 bis 1693 in Basel Medizin studiert und war 1693 zum Dr. med. promoviert worden (Matrikel Basel IV, Nr. 1422). Den gleichen Titel hatte Johann I Bernoulli 1694 ebenfalls in Basel erhalten. Wie aus Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.01.05 jedoch hervorgeht, handelt es sich bei der hier erwähnten Person um Johannes von Muralt (1645-1733), den Vater von Johann Konrad.
  3. Patin, Charles, Traité des tourbes combustibles ..., Paris (J. du Bray/P. Variquet) 1663.


Zurück zur gesamten Korrespondenz