Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1712.03.16)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Halle |
Datum | 1712.03.16 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.6* |
Fussnote | Siegel. Keine Adresse. Da der Brief 1712 03 27 von Joh. I B. beantwortet wird, kann die Lesart des Datums dieses Briefes nicht "26. Mart.1712" sein. |
Viro Excellentissimo atque Amplissimo
Dn. Johanni Bernoullio,
Mathematum Professori Basileensi celeberrimo
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Ignosces, Vir celeberrime, quod litteris hisce meditationes tuas profundas turbare ausim. Cum tandem Dn. Hermannus, communis noster amicus, ad Professionem Mathematum Francofurtensem fuerit vocatus et vocatio Regis ad me pervenerit, ut eam tuto ad ipsum deferri curarem; alia certe occasio securior mihi visa non fuit, quam si veredario publico eandem traderem, ita tamen ut sub involucro mitteretur ad mercatorem quendam Venetum Dn. Hermanno non ignotum, cum jam aliquas a me litteras per ipsum acceperit. Enimvero quoniam tamen subinde accidit, ut litterae quaedam meae Patavium datae interciderint; ideo commodissimum mihi visum est, si copiam Vocationis Regiae et Tibi facerem Teque rogarem, ut, his meis acceptis, Dn. Hermannum de eo certiorem faceres simulque ipsi auctor esses, ut quantocyus ad nos veniret: quod ne in malam partem interpreteris, etiam atque etiam rogo.
Varia impedimenta sese obtulerunt quo minus hactenus Elementa mea Matheseos universae typis describi potuerint.[1] Credo tamen typothetas per aestatem laborem hunc absoluturos esse, ut futuris, si Deus voluerit, nundinis Michaëlis Lipsiensibus fidem meam liberare mihi detur.
Vale et fave.
Dabam Halae Saxonum d. 26 Mart. 1712
Fussnoten
- ↑ Wolff, Christian, Elementa matheseos universae, Bd. I 1713, Bd. II 1715 und 1733, Bd. III 1735, Bd. IV 1738, Bd. V 1751
Zurück zur gesamten Korrespondenz