Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1714.07.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1714.07.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.5
Fussnote



File icon.gif Viro Pereximio atque Celeberrimo

Christiano Wolffio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Committere non potui Vir Humanissime, quin hanc occasionem arriperem scripturus ad Te literulas hasce prolixae meae in Te voluntatis nuncias. Qui eas Tibi reddet Dn. Krügerus Hanoveranus Vir ut videtur egregius Te de facie novit atque multa de rerum Tuarum statu deque vexationibus Thomasianis mihi narravit:[1] sed nosti proverbium, Ars non habet osorem nisi sui ignorantem, cujus veritatis non ignarus memini quantum olim et ego in Belgio in statione mea decennali passus fuerim ab istius modi hominibus qui odio perciti in nostras quas profitemur scientias nulla non occasione bile sua acerbissima me consperserunt. Gratum fuit intelligere ex nuperrimis Tuis quod libellum meum Gallicum acceperis,[2] atque gratius multo quod promittas Te eum lecturum esse, modo Tibi supersit, quod vehementer opto, aliquot horularum otium: ea re tamen esse puto ut hic communicem sphalmata typographica post impressionem demum mihi animadversa, irrepserunt incuria partim typothetae partim Correctoris qui File icon.gif cum corrigeret plagulas non habuit ante oculos figuras utpote in manibus Chalcographi tum temporis versantes.

Quae in Actis vestris Lips. mihi vindicastis ex occasione recensionis Novae operis Newtoniani editionis[3] equidem nondum vidi. In nuperis meis ad Cl. Menkenium litteris[4] petebam Acta quae Bibliothecae nostrae Publ. et mihi desiderabantur, nempe omnia quae post mensem Majum 1712, et post Sect. IV. Tom. V. supplem. hucusque prodierunt. Rescripsit Menkenius[5] se quod meas litteras cum schediasmate meo[6] Tibi transmisisset non probe memorem fuisse quod ego petierim, sibi tamen in animo obversari quasi menses inde a Majo 1713 desiderarim, quos ideo etiam Mercatori nostro tradidit ad nos deferendos, ita ut integer annus a Majo 1712 usque in eundem 1713 nobis sit emansurus, nisi Mercator noster (quod ab eo petii) mature satis Cl. Menkenium ea de re per litteras monuerit: quod num factum sit, me si cupias obstringere, ex illo resciscas atque si forte intermissum esset illum de hac re moneas et urgeas cum plurimae salutis a me denunciatione. Quod superest Vale Vir Excellentissime et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. IV. Julij MDCCXIV.


Fussnoten

  1. Über den Fall Thomasius vgl. ???
  2. Bernoulli, Johann I Op. XCI, Essay d'une Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux, Basle MDCCXIV
  3. Eine Rezension Wolffs von Newtons Philosophiae naturalis principia mathematica ist anonym erschienen in: AE Martii 1714, pp. 131-142.
  4. Johann I Bernoulli an Johann Burkhard Mencke von 1714 03 27
  5. Die Briefe von Johann Burkhard Mencke an Johann I B. sind nicht überliefert
  6. Bernoulli, Johann I Op. XCVI, Meditatio de natura Centri Oscillationis, ejusque in Pendulis compositis, tam quae in Liquoribus quam quae in Vacuo agitantur, determinandi Regula, novo & certiori quam hactenus fundamento suffulta: AE Junii 1714, pp. 257-272. Der Text wurde von Johann I Bernoulli mit einem Brief von 1714 03 27 an Johann Burckhard Mencke gesandt


Zurück zur gesamten Korrespondenz