Poleni, Giovanni an Bernoulli, Johann I (1731.10.06)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1731.10.06 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Venedig, Biblioteca Marciana. SIGN: ms. It. 284 ( = 6576), Nr.19 |
Fussnote |
Joanni Bernoullio
Nuper Bergamo accepi humanissimas tuas ex quibus id intellexi, quod facile suspicabar; latere nimirum aliquid in pretio librorum olim mihi indicato. Quamobrem una cum litteris hisce alterum aureum, quem Tibi debeo, accipies; namque ita Mercatori praecipietur. Neque ideo tamen non fiet, ut pretium Librorum illorum modicum non sit; pro quibus (Bibliotecam enim meam amo et diligo) gratias Tibi iterum ago, et ago ex animo. Iterum etiam Te rogo, ut mihi ignoscas, quod petierim postremis litteris meis Sermonem Gallicum a de l'Isle editum, cum Responsione Filij tui Danielis;[1] si forte fortuna istic permansit: in fasciculo enim novissime accepto, illum non inveni. Illum itaque transmittere poteris Tigurum Cl. Jo. Jacobo Scheuchzero. Ceterum superest; ut Tu, Praestantissime Vir opera mea utaris aliqua in re. Profecto numquam officio ulli deero, numquam ulli mei obsequij erga Te significationi. Vale; et me amare perge.
Patavij. pridie Non. Octob. MDCCXXXI
Fussnoten
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz