Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1737.06.11)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Marburg
Datum 1737.06.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.54*
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Dn. Joanni Bernoulli

Mathematico Eminenti,

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Cum Tibi, Vir celeberrime, non displicuerit Tomus prior Theologiae naturalis[1]; nec displiciturum confido posteriorem[2], in quo ardua quaedam dogmata adduntur, quae in priore non habentur, et erronea de Deo dogmata confutantur. Tuum erit judicium, num singula eo rigore demonstrata fuerint, qui in tam arduo argumento exigitur. Longe igitur gratissimum facies, si id me ignorare non permiseris. Absolvi bono cum Deo Metaphysicam[3]: sed maxima pars operis philosophici adhuc restat, in quo elaborando pergam, quamdiu Deus vitam et animi corporisque vires conservare voluerit. Adversarii File icon.gif mei a Langio, hoste infensissimo excitati, nunc tela adversus Reinbeckium, Praepositum Berolinensem, detorquent, quod causam meam egerit: sed nonnisi centies dicta repetunt et sciamachi cum larvis suis pugnant. Vale et fave.

Dabam Marburgi Cattorum d. 11 Jun. 1737.


Fussnoten

  1. Wolff, Christian, Theologia naturalis methodo scientifica pertractata. Francofurti; Lipsiae 1739
  2. [Text folgt]
  3. Evtl. Wolff, Christian, Cosmologia generalis, ... qua ad solidam inprimis Dei atque naturae, cognitionem via sternitur, Francofurti; Lipsiae 1737


Zurück zur gesamten Korrespondenz