Verzaglia, Giuseppe an Bernoulli, Johann I (1706.06.09)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Verzaglia, Giuseppe, 1669-1728 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Bologna |
Datum | 1706.06.09 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L Ia 726:Bl.132-133 |
Fussnote | Siegelspuren |
Praeclarissimo ac Incomparabili Viro
Ioanni Bernoullio
Ioseph Verzalia
S. P. D.
Beasti me, Humanissime aeque ac doctissime Ioannes elegantissimis litteris tuis, tot comitatis argumentis confertis; At parum ne fuerat mihi rescripsisse, nisi quoque accessisset tarditatis excusatio? Praeclarum sane testimonium, Tibi voluntatem officiumque meum, egregie charum fuisse; quo nihil antiquius, nihil optabilius accidere poterat: quid enim mihi esse potest, non dicam honestius, sed gloriosius, quam, Te Virum, cuius Nomini, vel ab extremis terrarum Orbis angulis Celebriores Academiae adsurgunt, me obscurum prorsus hominem tanta benevolentia complecti tamque liberaliter in amicitiam recipere; ut nullius officij genus, aut studij, quod quidem ad meam sive utilitatem, sive ornamentum pertineat, praetermittere velle videaris? Ex qua amoris in me Tui significatione, tantam cepi voluptatem, quantam vix animo capere possum; honorificentius enim mecum agi posse non video, quam Tui similium amicitijs augeri. Sed vereor ne, Humanitas Tua, Vir Cl., quantum Decoris, quantum Dignitatis adiungit; tantundem mihi oneris, cui sustinendo sim impar, imponat: sentio enim, valde mihi esse laborandum, ut benevolentia, et opinione de me Tua non indignum me praestem, quod utinam possim efficere; conabor certe, ac ne despero quidem fore ut efficiam, modo quod Tu iudicium de me habes, id eiusmodi ne sit, ut ego ei respondere nullo pacto valeam. Quare posthac Tibi persuadeas velim, cum mihi rescribes, agere Te cum Tyrone, qui vix a limine (quod aiunt) calculum vestrum salutavit, cuique praeter ingenij tenuitatem, id quoque accedit incommodi, quod libri neccessarij vel nullatenus, vel admodum sero ad ipsum perferuntur; Proinde, si a me Doctissime Bernoulli, ingeniosas problematum solutiones, ac praeclara expectas inventa, nae Tu falleris vehementer; sin vero studium, observantiam in Te summam, eximiumque erga lucubrationes tuas amorem, non fallam opinionem Tuam, et fortasse etiam vincam.
Ad Peregrinationem meam quod attinet, vera quidem narrat Doctissimus Scheuchzerus Vester; sed nullam aliam sum meditatus, nisi eam, qua Te Vir Eruditissime, Illustremque Fratrem Tuum dum viveret complecti operamque Vobis dare liceret; sed quominus itineri me comiserim, obstitit, et adhuc obstat Patris Authoritas, cuius ingravescens aetas a Caesena patria nempe mea, millia passuum L[1] abesse vix patitur; Quamobrem hoc pietatis nomine, iucundissimo conspectu, ac consuetudine Tua, quam adeo humaniter mihi defers privari cogor; quod cum molestissime ac acerbissime feram, gravius tamen esset, nisi posthac Tuarum litterarum suavitate, ac Doctrina, sollicitudinem meam, dilutum iri sperarem. Id vero hac lege fiat velim, ut primum commodo ac Valetudini Tuae (quam non admodum firmam esse tam mihi grave est, quam quod gravissimum), deinde Bono publico, cui tanta cum Tui nominis gloria inservis; postremo vero amori in Te meo consulas; cui satis dederis, si gravioribus occupationibus districtus, hac vel simili sententia rescripseris: "Mi Joseph valeo, et te quoque valere vehementer cupio." Nec enim is ego sum, quem lateat, quam utiliter tempus ponas, quique multum de Tuo Otio litterario detractum mea causa velim; Nec Tu is es, cui bonas horas male liceat perdere, ac a severioribus studijs, ad ineptias meas Te frequenter conferre; unde velim ita statutum habeas; quod cum semper gratissimum futurum sit, Te Vir Cl., inventa Tua Egregia, mihi communicare et explicare, gratius tamen erit, si valetudini, et commodo Tuo indulgens, vel nullas, vel brevissimas tantum litteras ad me dederis; quae (ut vides) diligenter nobis redduntur; nec ullum ab Armis fines nostros circumstrepentibus (ut Tu quidem prudentissime suspicaris) periculum Tabellarijs affertur.
Tu vero Vir Eruditissime, recte admones, me in describenda Serie Tua, lapsum esse [c]um pro et caeteris respective fractionibus semper solum numeratorem, omisso denominatore usurpavi; sed nihil est mihi familiarius, quam in calculis, sive scribendis sive ineundis errare. Caeterum, ut optime conijcis, dum methodum extrahendi valores , ex quantitatibus et ex Te sciscitatus sum; eos per series mihi exprimi optabam; siquidem in alia extrahendi ratione nullam video difficultatem. Serierum vero harum: et nec non, quam ne dum quadrari, sed ad quamlibet dignitatem, extolli posse asseris; si Te analyses et demonstrationes, (quod tuo commodo fiat) addideris, gratissimum erit. Celeritatem maximam navis, esse praecise subtrigecuplam celeritatis venti; asserit Frater Tuus, quod quidem cum analysi mea convenit: sed scrupulum circa meum calculum inijcit: quod resultet, reducto velo; cum etiam ille asserat, ubi de velaria; errores, qui in Nautica comittuntur, ex hac reductione oriri solere; et profecto, valde rationi consentaneum videtur; veli, in quod alabitur ventus, curvatura[m], vim illius ac proinde navis celeritatem variare debere; unde ergo, haec meae analysis, quae velum, planum supponit, cum Fraterno calculo consonantia? Habes mi Bernoulli Epistolam bene longam, utinam et non molestam; sed vix credas, quam non facile, cum ad Te scribo calamum deponam, mihi videor Tecum esse, Te alloqui, et optatissima Tua uti consuetudine; unde vix me a scriptione avelli patior. Amicissimus Vir Gabriel Manfredi, cui quidquid sum, totum debeo, brevi praelo subijciet Opusculum quodam suum, de constructione aequationum differentialium primi gradus; quo complectitur omnia, quae Vos in Actis edidistis, suis demonstrationibus, ac analysibus munita; is Te in oculis fert, Tibique suo nomine salutem a me plurimam litteris his adscribi iussit; Quam scire velim, utrum Frater tuus opus aliquod posthumum reliquerit, et an D. Leibnitius suum de scientia infiniti sit brevi daturus? Tu interim Vale, me ama ac D. Hermanno homini Eruditissimo salutem meis verbis.
Bononiae A. D. V Idus Junij MDCCVI.
Quid de mea pro curva celerrimi descensus methodo?
P. S. Dum Ambrogio Argelato amico meo, Bibliopolae huius Urbis insigniori, queror librorum transalpinorum inopiam, praecipue vero illorum, qui ex vestris regionibus ad nos ferri solent; ipse confert culpam, in nimiam Genevensium, quibuscum mercaturam facit a Francfourtensibus nundinis longinquitatem; petitque a me, ut ope Tua Vir Cl. alicuius ex vestris Celebrioribus Bibliopolis nomen ipsi significari curem, qui cum possit commercium imposterum inire. Nisi grave sit, hoc Te rogo si humanitas Tua patitur; Id si efficies eo [me] Tibi valde devinxeris, et meis studijs, quibus Te valde favere velle video egregie consules; sic enim Acta saltem Eruditorum ad nos maturius perferrentur. Iterum Vale cumque mihi rescribes scias (quod exciderat significare) Te nec Medico nec Mathematico scribere: [nisi??] pro tali haberi vis illum, qui scientias has valde amat.
Illustrissimo, et Celeberimo Viro,
Medicinae, ac Mathematicarum Profes-
sori Eximio, Ioanni Bernoullio.
Basileam.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz