Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1733.04.24)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Ort | Basel |
Datum | 1733.04.24 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote | Adresse auf fo.26r |
Nobilissimo Celeberrimoque Viro
Joanni Poleno
Mathematicorum Consummatissimo
S. P. D.
Joannes Bernoulli
Binas a Te Litteras, uno fere eodemque tempore accepi, paucis tantum interjectis diebus, priores quidem jam Kal. Septembr. superioris anni, alteras autem V Kal. April. anni hujus datas. Qui factum autem ut anteriores illae tam diutinas in itinere moras nexuerint, ne quidem hariolando assequi possum. Quicquid ejus causa sit, cognosces hinc non inurbanitati cuidam ascribendam esse, quod ad eas tam diu non responderim.
Doleo, quod ex posterioribus Tuis intellexi litteris, Te aliquandiu minus prospera usum fuisse valetudine, eam autem nunc paulatim confirmari Teque ea re ad pristinum sanitatis statum redire laetor quam maxime, Tibique ex animo gratulor.
Postremum Lexici Moreriani volumen nonnisi novissime prelum evasit; Promiserat Bibliopola Brandmullerus id se curaturum, ut tria posteriora quae adhuc Tibi debeatur Volumina per Jacobum Valarsum, Bibliopolam Veronensem, cui plura alia exemplaria missurus esset, Tibi traderentur; Sed quia nunc ita jubes, Celeb. noster Hermannus ea Tibi mittendi provinciam in se suscepit cum aliis quos Tibi mittere debet libris.
Quod ad Filios meos cum maxime Petropoli degentes attinet, eos bene valere ex nuperis eorum litteris didici; Natu vero major, ut intelligo, meditatur reditum in Patriam, instante hac aestate suscipiendum, modo ab Imperatrice Russorum abeundi veniam impetrare possit; an autem minor in abeuntis stationem succedere velit aut possit, de eo quidem mihi nondum constat. Caeterum si qua in re commodis Tuis velificari potero proporro, habebis me semper ad omnia quae in potestate mea sunt paratissimum. Vale Vir nobilissime et me quod soles amare perge.
Dabam Basileae a. d. VIII. Kal. Maj. MDCCXXXIII.
A Monsieur
Monsieur le Marquis Poleni
Membre de plusieurs Academies des Sciences,
tres Celebre Professeur des Mathematiques etc.
à Padoue
Zurück zur gesamten Korrespondenz