Bernoulli, Johann I an Poleni, Giovanni (1730.10.24)
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Poleni, Giovanni, 1683-1761 |
Ort | Basel |
Datum | 1730.10.24 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Standort unbekannt |
Fussnote |
Nobilissimo Celeberrimoque Viro
Joanni Poleno
Mathematico Acutissimo
S. P. D.
Joannes Bernoulli
Bene est, quod ex gravi morbo paulatim convalescas, spero fore ut integrae sanitati Te restitutum inveniant hae litterae, quod ex animo voveo. Mirabar equidem unde esset, cur tam diu nihil responsi acciperem ad litteras meas superiori Julio ad Te datas,[1] quibus significaveram, me Tuo nomine subscripsisse pro uno exemplari Lexici Moreriani,[2] erogatis eam in rem sex florenis germanicis. Nunc vero video Te illas meas litteras non recepisse, quamvis inscriptas et commendatas, majoris cautelae gratia, ut jussisti, Illustrissimo Alexandro Galizzioli Patritio Bergomati; Quo itaque scias quid porro tunc temporis scripserim, lubet hisce adjicere litterarum illarum apographum. Tuum nunc est, Vir Nobilissime, jubere, quid praeterea per me factum aut faciendum cupias, mihique indicare securiorem viam, per quam cum litteras tum fasciculos ad Te amandare debeam altera enim illa per Bergomum non satis tuta mihi videtur. Tria priora volumina praedicti Lexici, ut credo, statim post introitum novi Anni Subscriptoribus extradentur, suntque ab illis tunc sex alii floreni exsolvendi. Quod attinet ad Opera Mathematica Petropoli edita, intellexi etiam à Filio meo Daniele se mihi missurum per Hermannum huc adventantem duo omnium eorum Operum exemplaria,[3] quorum unum destinatum mihi, alterum Maupertuisio Collegae meo in Academia Regia Scientiarum Parisina qui per integrum fere annum hic Basileae commoratus, ut sub auspiciis meis Geometriae sublimiori[4] excolendae operam daret, quod quidem optimo cum successu praestitit. Ille igitur me rogaverat, ut a Daniele meo unum ipsi Exemplar mitti curarem, sed quia non expectato adventu horum Librorum hinc discessit Maupertuisius, mihi reliquit liberam voluntatem et potestatem, eos vel ad se Parisios mittendi postquam adventaverint, vel alii Amico vendendi, se enim occasionem habere aliud exemplar accersendi Amstelodamo. Atque ita mihi integrum erit, alterum illud a Filio vel missum vel mittendum (nescio enim an jam sit in itinere Hermannus, an adhuc haereat Petropoli)[5] cuilibet prout voluero destinare; adeoque ejus Te compotem faciam: significavit Daniel meus, se solvisse triginta florenos pro pretio unius exemplaris; an insuper aliquid vel quantum petiturus sit Hermannus pro portoriis et vectigalibus in itinere erogandis, id equidem nondum scio, rogabo autem quando huc advenerit. Nihil ulterius quod scribam habeo, nisi quod nuper accepi pauca aliquot exemplaria dissertationis meae Parisiis impressae de Orbitis et apheliis Planetarum, qua praemium Academicum hujus anni reportavi:[6] si nullum adhuc ejus Tibi suppetit exemplum, sique videre cupiveris, adjungam unum tribus Voluminibus Lexici Moreriani quam primum accepero transmittendis, qua via indicaveris. Quod superest Tuae me benevolentiae perpetim commendo. Vale.
Dabam Basileae a. d. IX. Kal. Novemb. MDCCXXX.
Ecce nunc Vir Eruditissime Apographum superioris meae Epistolae quae Tibi non fuit reddita.[7]
A Monsieur
Monsieur Poleni, très Celebre
Professeur des Mathematiques
et Membre de diverses Academies
Imperiale et Royales des Sciences etc.
à Padoue
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz