1724-07-23 Bernoulli Johann I-Salzmann Johann: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Nagel (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 36: | Zeile 36: | ||
Joh. Bernoully | Joh. Bernoully | ||
Argumentum est summi erga me Amoris Tui, Vir Celeberr., quod mihi mittere dignatus fueris Dissertationem Michelottianam , litteris Tuis humanissimis comitatam. Jam olim testatum dedisti, quantum me ames, cum utrumque Filiorum meorum natu majorum apud vos aliquandiu agentium singularibus beneficiis Tibi obstringeres; alteri, qui aegrotabat, auxilium et opem ferendo, alterum vero, qui nunc Venetiis degit, in re Anatomica fideliter informando. At vero utroque hoc nomine me demeruisse non contentus occasionem arripis qua me porro demerendi cupiditatem Tuam declarare queas; verba queis eam in rem uteris spirant magnificam nimis de me opinionem; qua fateor multum abest quo minus me dignum existimem. Si eam in me cognoscerem ingenii vim, eamque judicii maturitatem ac soliditatem quam in Te veneror quamque publice depraedicat fama, possem mihi tribuere licentiam de Eruditorum Scriptis judicium ferendi. Sed cavebo ne de re quapiam nondum satis perspecta, et quae ulteriori Scrutinio opus habet, festinanter ac temere judicem. Rogaverat me Cl. Michelottus, ut secum communicarem sententiam meam de systemate helvetiano ; Roganti aliquot in illud notulas suppeditavi, nihil autem quod non esset geometrice certum, dedit etiam ipsi filius meus quae animadverterat. Michelottus ea suis admiscuit, quae quidem si Stylo scripsisset planiori et minus aspero, a Se invicem facile discernerentur, [si] uti sane dignoscuntur ex styli diversitate, qu[o] in libro habet quem [edi]dit aliquot ante annis de Separatione fluidorum,<ref>[Text folgt]</ref> nostra nempe suis permixt[a] curans, ut nunc fecit, sermonem nostrum in suum loquendi modum transmutare; [hanc] [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_675/BAU_5_000056885_0001.jpg]] namque operam insumere, vetuisset rerum suggestarum multitudo. | Argumentum est summi erga me Amoris Tui, Vir Celeberr., quod mihi mittere dignatus fueris Dissertationem Michelottianam,<ref>Michelotti, </ref> litteris Tuis humanissimis comitatam.<ref>Dieser Brief Salzmanns an Johann Bernoulli ist nicht erhalten.</ref> Jam olim testatum dedisti, quantum me ames, cum utrumque Filiorum meorum natu majorum apud vos aliquandiu agentium singularibus beneficiis Tibi obstringeres; alteri, qui aegrotabat, auxilium et opem ferendo,<ref>Nicolaus II Bernoulli lag nach seiner Abreise von Pairs Ende September 1717 bis Jahresende krank in Strassburg (Siehe Brief Johann Bernoulli an Johann Rudolf Mieg von [[1717-12-23_Bernoulli_Johann_I-Mieg_Johann_Rudolf|1717.12.23]].</ref> alterum vero, qui nunc Venetiis degit, in re Anatomica fideliter informando.<ref>Daniel Bernoulli weilte 1719 zum Studium der Medizin in Strassburg.</ref> At vero utroque hoc nomine me demeruisse non contentus occasionem arripis qua me porro demerendi cupiditatem Tuam declarare queas; verba queis eam in rem uteris spirant magnificam nimis de me opinionem; qua fateor multum abest quo minus me dignum existimem. Si eam in me cognoscerem ingenii vim, eamque judicii maturitatem ac soliditatem quam in Te veneror quamque publice depraedicat fama, possem mihi tribuere licentiam de Eruditorum Scriptis judicium ferendi. Sed cavebo ne de re quapiam nondum satis perspecta, et quae ulteriori Scrutinio opus habet, festinanter ac temere judicem. Rogaverat me Cl. Michelottus, ut secum communicarem sententiam meam de systemate helvetiano;<ref>Pietro Antonio Michelotti an Johann Bernoulli von</ref> Roganti aliquot in illud notulas suppeditavi, nihil autem quod non esset geometrice certum, dedit etiam ipsi filius meus quae animadverterat.<ref>Daniel Bernoulli hielt sich von 1723 bis 1725 in Venedig bei Michelotti und dem Grafen Vezzi auf.</ref> Michelottus ea suis admiscuit, quae quidem si Stylo scripsisset planiori et minus aspero, a Se invicem facile discernerentur, [si] uti sane dignoscuntur ex styli diversitate, qu[o] in libro habet quem [edi]dit aliquot ante annis de Separatione fluidorum,<ref>[Text folgt]</ref> nostra nempe suis permixt[a] curans, ut nunc fecit, sermonem nostrum in suum loquendi modum transmutare; [hanc] [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_675/BAU_5_000056885_0001.jpg]] namque operam insumere, vetuisset rerum suggestarum multitudo. | ||
Sed haec quae privatim Tibi dicta confido, in vulgus emanare nollem; est enim caetera Michelottus Vir bonus et eruditus meique amantissimus. | Sed haec quae privatim Tibi dicta confido, in vulgus emanare nollem; est enim caetera Michelottus Vir bonus et eruditus meique amantissimus. |
Version vom 5. Juli 2017, 08:21 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Salzmann, Johann, 1672-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1724.07.23 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.107 |
Fussnote |
Viro Excellentiss. atque Celeberrimo
Johanni Saltzmanno
Medico et Anatomico peritiss.
S. P. D.
Joh. Bernoully
Argumentum est summi erga me Amoris Tui, Vir Celeberr., quod mihi mittere dignatus fueris Dissertationem Michelottianam,[1] litteris Tuis humanissimis comitatam.[2] Jam olim testatum dedisti, quantum me ames, cum utrumque Filiorum meorum natu majorum apud vos aliquandiu agentium singularibus beneficiis Tibi obstringeres; alteri, qui aegrotabat, auxilium et opem ferendo,[3] alterum vero, qui nunc Venetiis degit, in re Anatomica fideliter informando.[4] At vero utroque hoc nomine me demeruisse non contentus occasionem arripis qua me porro demerendi cupiditatem Tuam declarare queas; verba queis eam in rem uteris spirant magnificam nimis de me opinionem; qua fateor multum abest quo minus me dignum existimem. Si eam in me cognoscerem ingenii vim, eamque judicii maturitatem ac soliditatem quam in Te veneror quamque publice depraedicat fama, possem mihi tribuere licentiam de Eruditorum Scriptis judicium ferendi. Sed cavebo ne de re quapiam nondum satis perspecta, et quae ulteriori Scrutinio opus habet, festinanter ac temere judicem. Rogaverat me Cl. Michelottus, ut secum communicarem sententiam meam de systemate helvetiano;[5] Roganti aliquot in illud notulas suppeditavi, nihil autem quod non esset geometrice certum, dedit etiam ipsi filius meus quae animadverterat.[6] Michelottus ea suis admiscuit, quae quidem si Stylo scripsisset planiori et minus aspero, a Se invicem facile discernerentur, [si] uti sane dignoscuntur ex styli diversitate, qu[o] in libro habet quem [edi]dit aliquot ante annis de Separatione fluidorum,[7] nostra nempe suis permixt[a] curans, ut nunc fecit, sermonem nostrum in suum loquendi modum transmutare; [hanc] namque operam insumere, vetuisset rerum suggestarum multitudo.
Sed haec quae privatim Tibi dicta confido, in vulgus emanare nollem; est enim caetera Michelottus Vir bonus et eruditus meique amantissimus.
Quod superest Vale Vir Celeberrime et si qua in re commodis Tuis velificari potero, jube.
Dabam Basileae a. d. X Kal. Sextil. MDCCXXIV.
Fussnoten
- ↑ Michelotti,
- ↑ Dieser Brief Salzmanns an Johann Bernoulli ist nicht erhalten.
- ↑ Nicolaus II Bernoulli lag nach seiner Abreise von Pairs Ende September 1717 bis Jahresende krank in Strassburg (Siehe Brief Johann Bernoulli an Johann Rudolf Mieg von 1717.12.23.
- ↑ Daniel Bernoulli weilte 1719 zum Studium der Medizin in Strassburg.
- ↑ Pietro Antonio Michelotti an Johann Bernoulli von
- ↑ Daniel Bernoulli hielt sich von 1723 bis 1725 in Venedig bei Michelotti und dem Grafen Vezzi auf.
- ↑ [Text folgt]
Zurück zur gesamten Korrespondenz