1713-02-11 Hermann Jacob-Bernoulli Johann I: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
(Importing text file)
 
Zeile 18: Zeile 18:
|Autor=Hermann, Jacob, 1678-1733
|Autor=Hermann, Jacob, 1678-1733
|Empfänger=Bernoulli, Johann I, 1667-1748
|Empfänger=Bernoulli, Johann I, 1667-1748
|Ort=Padova
|Ort=Padua
|Datum=1713.02.11
|Datum=1713.02.11
|Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748)
|Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748)

Aktuelle Version vom 7. Februar 2017, 11:01 Uhr


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padua
Datum 1713.02.11
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.31*
Fussnote Siegel



File icon.gif Viro Summo atque Celeberrimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Jacobus Hermannus.

In postremis meis literis prid. Cal. Jan. datis certiorem Te feci, Celeberr. Vir, Parisiensium literas commendatitias in Clariss. Nepotis Tui gratiam datas mihi redditas esse; nunc vero referam, easdem non solum ad Patronos ad quos spectabant a me missas, sed meis etiam literis stipatas fuisse paucis post diebus ex quo ad me pervenerant. Ill. Mocenigo in responsoria mihi recepit se libenter operam daturum ut Curatores Cl. Affinem Tuum eligant, et Ill. Morosini qui ipse Curator est, rescripsit Cl. Candidati nostri rationem maxime habitum iri. Sed quia plurimi sunt Itali et inter eos March. Polenus stationi meae inhiant, in quorum aliquem Proceres propendere possent ob rationes quas Tu etiam me tacente facile intelligis, tametsi Cl. Nepos Tuus non solum singulos doctrina et ingenio sed et universos mirum quantum superet; propterea non abs re futurum existimo, ut per Amicos Cel. Varignon Proceribus nostris Venetis iterato et recta via scribi cures praesertim Ill. Morosino, et in litteris illis insinuari inter alia Dn. Affinem Tuum in Hydraulicis apprime versatum utilem etiam File icon.gif operam in hisce Publico praestare posse; nam si Proceres de hoc erunt persuasi id efficacissimum ad optatum eventum erit medium. Inter alios Stationis meae Procos est Monachus Benedictinus Bononiensis, qui etsi levioris armaturae sit Geometra vix ultra Euclidem sapiens, non tamen ideo minus faventes habuit Patronos quod Ipsum in Architectura aquatica insigniter versatum arbitrarentur, adeo ut nisi nimium stipendium petere visus esset, parum abfuisset, quin vacatura Professio ipsi decernenda statueretur, sed is, ut proverbium nostrum vernaculum habet, arcum nimium intendere volens, sibi ipsi nocuit nonnihil. Monachus iste jam ante sexennium meus Competitor fuit, atque tunc temporis Quadraturam Circuli, quam tunc se invenisse putabat, typis edidit, Inventum Autore suo dignum, miraque facilitate fulgens, non enim per proportionum ambages, nec aequationum algebr[a]icarum recessus aut per serierum infinitarum abyssos procedit, sed unico Syllogismo expeditur, qui huc redit: "Archimedes demonstravit suae Helicis subtangentem in termino primae Circulationis aequari Circumferentiae Circuli respectivi, atqui Marchio Hospitalius in sua Analysi Inf.te parvorum, hanc Archimedeae Helicis subtangentem determinare docuit. Ergo habetur ex Hospitalio Quadratura Circuli." Post tantum specimen mirare nunc Viri sagacitatem.

Jam ineunte Januario meam dimissionem a Proceribus petii, sed nihil adhuc responsi obtinui. Caeterum noli dubitare quin ego uti hactenus ita porro omni qua potero diligentia sim curaturus. Vale et me porro ama.

Dabam Patavii 11 Febr. 1713.

P. S. Hoc mane postquam praecedentem epistolam jam scripseram accepi litteras ab Ampl. Leibnitio, quae nuntiant Cl. Nepotem Tuum ex Anglio in Belgio reducem Ill. Ruzzinum adiisse, et hunc postea Ill. Plenipotentiario Electorali Brunsvicensi dixisse, Illum sibi adhuc Juvenem nimis in ordinem ad stationem videri, his verbis: "Ce M. Bernoulli me paroist bien Jeune pour étre Professeur, et de plus, la Profession n'est pas encore Vacante." Interim Ill. Leibnitius recte rescripsit Scientiam non esse Annis aestimandam promittitque se conaturum Ill.mo Ruzzino aliquid insinuari, quod in rem sit. Tu interim Celeberrime Vir, scribas rogo Cl. Varignonio ut Amicos pro litteris commendatitiis recta Venetias mittendis iterum compellat.

Ubi commodum fuerit Venerand. Iselium nostrum et reliquos Celeberr. Collegas Tuos quos videndi occasio feret, de Cultu meo, quaeso Te, certiores fac.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli des Academies Royales

des Sciences de Paris et Berlin, et Profess.r des Mathem.

tres Celebre

à

Basle


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)