1712-06-18 Hermann Jacob-Bernoulli Johann I: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
(Importing text file) |
||
Zeile 16: | Zeile 16: | ||
|Autor=Hermann, Jacob, 1678-1733 | |Autor=Hermann, Jacob, 1678-1733 | ||
|Empfänger=Bernoulli, Johann I, 1667-1748 | |Empfänger=Bernoulli, Johann I, 1667-1748 | ||
|Ort= | |Ort=Padua | ||
|Datum=1712.06.18 | |Datum=1712.06.18 | ||
|Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748) | |Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Aktuelle Version vom 7. Februar 2017, 11:01 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1712.06.18 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.28* |
Fussnote | Siegelspuren |
Viro Summo atque Celeberrimo
Johanni Bernoulli
Jac. Hermannus S. P. D.
Paucis nunc Te compello, Celeberrime Vir, ut adjectas hasce ad Te comiter Illustris Marchionis Joh. Poleni Collegae, Fautoris et Amici mei singularis, litteras, quibus cultum erga Te suum et observantiam apud Te testaretur, tum etiam ut Dialogum suum De Vorticibus Caelestibus[1] non ita pridem in lucem emissum, cujus exemplum mihi tradidit ad Te curandum, praecurreret. Nobili et humanissimo huic viro meam abeundi intentionem nondum aperui veritus ne ejus ope eandem etiam resciret ipsius amicissimus Morgagnius Medicinae apud nos Professor, Verzaliae addictissimus Amicus et admirator; interim tamen arcanum apud ipsum diutius premere non interest, alias meam erga se diffidentiam posset observare et aegre ferre. Propterea proxima occasione sub sigillo amicitiae rem Ipsi notam faciam per litteras, nunc enim in praedio suo degit, nec est quod Ipsius cum Morgagno confabulationes amplius metuam; Ipsumque rogabo ut ad Decus et Utilitatem hujus Academiae conatus meos secundare velit, quod ipsum non detrectaturum confido perspectam habens ejus erga Bernoullianum Nomen reverentiam.
Si Tibi forte e re videbitur ad meam intentionem alludendi, id etiam atque etiam rogo ut non exprimere velis me Francofurtum vocatum esse, quod ut ipsi nunc innotescat nondum convenit. Non ita pridem litteras ab Ampl. Leibnitio accepi quibus significat se nullatenus dubitare quin tempus praesenti meae stationi praestitutum commode possim conficere. Unde hoc ejus consilium sequar et residuum temporis explere conabor quod 10 menses non excedit, et interea iter successori quem vellem meo planum reddere studebo, ad quod non parum, ut spero facient duae epistolae Illustris Leibnitii[2] ad duos Patritios Venetos Illustriss. Bernardum Trivisanum et Querinum dedit mihi directas, quarum proxime cuique horum Nobilium suas praesens tradam. Vale Vir Celeberrime et porro fave.
Patavii 18 Junii 1712.
A Monsieur
Monsieur Bernoulli de l'Academie Royale
des Sciences, et tres Celebre Professeur des
Mathematiques en l'Université
à Basle
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)