1710-05-03 Bernoulli Johann I-Hermann Jacob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
Keine Bearbeitungszusammenfassung
 
Zeile 36: Zeile 36:
Joh. Bernoulli.  
Joh. Bernoulli.  


Pro mutuo Tuo voto, Vir Clarissime, debitas rependo gratias; confirmet illud Deus, et nostrum utique det quod ipse e re nostra esse judicabit, non est quod festines in Parentii cavillis confutandis, utpote qui non meretur ut sui causa graviora Tua negotia interrumpas, sufficere itaque puta horam aliquam otiosam quandocunque sese offeret istis ineptii[s] ventilandis collocare. Accepi nuper litteras a Nobil. Burneto Hagae datas, qui mihi significat, se nostras Ampl. Leibnitio in manus tradidisse, a quo proin perquam humaniter fuerit exceptus: de novo me instigat ad amplectandam vocationem Leydensem, idque ut video ex impulsu Illustr. Obdamii Acad. Lugdun. Curatoris primarii, sed dedi pristinum meum responsum, me scilicet lautioribus conditionibus auscultaturum, mediocribus non item, quod si vero in alium inclinarent, posse me ipsis commendare Virum (Te vero innuem) qui omnium applausum meriturus esset: interim rumorem illum quem de Keylio Anglo illuc vocando vigere dicis vanum credo, vel saltem effectum nullum sortietur, nam recordor, ipsum jam dum viveret Volderum ad me scripsisse et petiisse meum judicium de ejus ''Introductione de veram physicam''<ref>[Text folgt]</ref>; quod cum dedissem, rescripsit se omnino mecum sentire, neque opusculum illud, (quod mera esset rapsodia, continens varia a saniorum Philosophorum praesertim Volderi ipsius [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_659/BAU_5_000055925_0002.jpg]] placitis dissentientia) tanti ponderis deprehendere, ut ideo cathedram suam ad quam nonnulli eum commendaverant promereretur; ex quo et ex aliis circumstantiis colligere potui, Volderi animum ab isto Keylio omnino fuisse abalienatum; et ideo quod Curatores multum deferre solebant Voldero parum spei relictum esse Keylio, equidem nescio quomodo nunc post fata Volderi Lugdunenses, sint animati, quod dies docebit. An Craigius errorem publice commissum publice revocaverit, nondum mihi constat; de eo vero dubito, cum praesertim ad Burnetum (ut ex hoc nuper intellexi) scripserit, se ante aliquod tempus ad ipsum misisse scriptum aliquod mecum communicandum, quod autem nunquam accepit et ille forte nunquam misit, unde suspicio mihi suboritur, Craigium velle subterfugia quaerere, ut res in longum protracta tandem evanescat, sed frustrabitur sua spe, nam praeterquam quod Ampl. Leibnitio responsionem meam ad errorem Craigianum miserim, Miscellaneis Berolinensibus (ut promisit) inserendam, etiam Cl. Moyvraeo Scotis ut nosti parum faventi prolixam hujus litis deductionem perscripsi latore Scheuchzero juniore, qui nuper Tiguro profectus cum aliquo suo Adgnato suo nomine petiturus Belgium et Angliam, et postea per Galliam rediturus anno circiter in itinere exacto, denique apud me ut scribit per aliquot menses commoraturus; rogavi autem Moyvraeum, ut ex ista deductione excerperet apologiam aliquam, pro me et methodo mea in motu reptorio fundata, inserendam Transactionibus Londinensibus, quippe in quibus primo comparuit Craigi[i] paralogismus. Miror ea quae de vi centrifuga in postremis meis disserui tantum Tibi placuisse quantum dicis; siquidem tamen sine studio praemeditato et quasi ex calamo volante elapsa fuerint; quod autem ea Illustriss. Abbati Conti (cui cultum officiosissimum meum denunciandum rogo) describenda dederis [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_659/BAU_5_000055925_0003.jpg]] non quidem aegre fere sed tamen ne tanquam parum eleganter scripta subrideat, timeo. Rectissime dicis mirum esse problema inversum virium centripetarum nondum tentatum esse a quoquam Gallorum a quibus tamen ad ravim usque imo ad nauseam in omnibus commentariis, et quidem iterum in novissimis quae prodierint scripta cernuntur, idem quoque objeci Varignonio, quia multis annis totus quantus in hac materia occupatur, nunquam autem de hoc inverso problemate solvendo cogitavit (ut ipse quidem dicit, sed id credat Judaeus Apella) ecce quo sensu respondit: "Je suis ravy", inquit, "que vous ayez trouvé la trajectoire dont la loy des forces est donnée. Je n'avois point pensé a cette inverse des forces centrales; et quand à l'occasion de vottre lettre, j'ay jetté les yeux sur les formules que j'en ay données, il m'a paru qu'effectivement les differentielles du second degres, n'en sont pas aisément separables ni reductibles au premier. Mais puisque vous y avez reussi, envoyez moy cette piece pour nos memoires, affin que nous en profitions. etc." Interim optime notas non posse asseverari orbitas Planetarum esse Ellipses conicas, antequam demonstretur solis sectionibus conicis competere habere vim centrifugam in duplicata ratione reciproca distantiarum ab umbilico, id quod Newtonus supponit quidem sed non demonstrat; sane eo ipso quod hoc problema involvit aequationem differentialem secundi gradus, videtur plures diversae speciei curvas, ut fieri solet, satisfacere posse, ego vero demonstrative scio ex solutione hujus problematis inversi omnes curvas ei satisfacientes in idem recidere nempe in sectiones conicas, an idem ab alio quopiam jam inventum sit ante me, certe mihi non constat: non quidem ignoro Newtonum dare hujus problematis inversi aliquam suo more constructionem geometricam pag. 127 prop. 41.<ref>[Text folgt]</ref> Ex ea tamen elici non[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_659/BAU_5_000055925_0004.jpg]]dum potest, solas esse sectiones conicas quae dicta proprietate gaudeant saltem nondum video quomodo exinde ad aequationem Algebraicam duarum dimensionum perveniri possit. Spero Tuam ''Mechanicam fluidorum''<ref>[Text folgt]</ref> mox ad nos delatum iri, non dubito quin eos in publicum proferat fructus; qui sint supra Martini Poli, Sturmii aliorumque Mathematicastrorum invida judicia, quare non est ut quid ab illis timeas. Adgnatus meus jam ab aliquot mensibus Bernae degit praeceptorem agens nobilis alicujus juvenis<ref>[Text folgt]</ref>, sed in eo jam est ut Genevam petat, profecturus porro (nisi Genevae aliquandiu commorandi occasionem offendat) sine mora in Galliam, ubi praecipue Parisiis cum Geometris se exercendi copiam inveniet. Rebuletum ministrum Gallum febri maligna extinctum suo Collegae Franconio ante annum pariter, ex hac vita in alteram translato tam festinanter approperasse, Tibi notum esse non dubito; ab eo tempore Cl. Iselius bis, et Cl. Buxtorfius semel summo cum successu et applausu Gallice concionati sunt, qui amtea nunquem hoc fecerant. Rev. Werenfelsius eorum exemplo incensus idem cras tentabit, postquam per 30 annos suggestum non conscendit ad Sacras conciones habendas nedum Gallicas, sed ut audio Anglorum morem secuturus scriptum suum ante oculos habebit, memoriae suae forte non satis fidens. Nunc vale et me ut soles amare perge.
Pro mutuo Tuo voto, Vir Clarissime, debitas rependo gratias; confirmet illud Deus, et nostrum utique det quod ipse e re nostra esse judicabit, non est quod festines in Parentii cavillis confutandis, utpote qui non meretur ut sui causa graviora Tua negotia interrumpas, sufficere itaque puta horam aliquam otiosam quandocunque sese offeret istis ineptii[s] ventilandis collocare. Accepi nuper litteras a Nobil. Burneto Hagae datas, qui mihi significat, se nostras Ampl. Leibnitio in manus tradidisse, a quo proin perquam humaniter fuerit exceptus: de novo me instigat ad amplectandam vocationem Leydensem, idque ut video ex impulsu Illustr. Obdamii Acad. Lugdun. Curatoris primarii, sed dedi pristinum meum responsum, me scilicet lautioribus conditionibus auscultaturum, mediocribus non item, quod si vero in alium inclinarent, posse me ipsis commendare Virum (Te vero innuem) qui omnium applausum meriturus esset: interim rumorem illum quem de Keylio Anglo illuc vocando vigere dicis vanum credo, vel saltem effectum nullum sortietur, nam recordor, ipsum jam dum viveret Volderum ad me scripsisse et petiisse meum judicium de ejus ''Introductione de veram physicam''<ref>[Text folgt]</ref>; quod cum dedissem, rescripsit se omnino mecum sentire, neque opusculum illud, (quod mera esset rapsodia, continens varia a saniorum Philosophorum praesertim Volderi ipsius [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_659/BAU_5_000055925_0002.jpg]] placitis dissentientia) tanti ponderis deprehendere, ut ideo cathedram suam ad quam nonnulli eum commendaverant promereretur; ex quo et ex aliis circumstantiis colligere potui, Volderi animum ab isto Keylio omnino fuisse abalienatum; et ideo quod Curatores multum deferre solebant Voldero parum spei relictum esse Keylio, equidem nescio quomodo nunc post fata Volderi Lugdunenses, sint animati, quod dies docebit. An Craigius errorem publice commissum publice revocaverit, nondum mihi constat; de eo vero dubito, cum praesertim ad Burnetum (ut ex hoc nuper intellexi) scripserit, se ante aliquod tempus ad ipsum misisse scriptum aliquod mecum communicandum, quod autem nunquam accepit et ille forte nunquam misit, unde suspicio mihi suboritur, Craigium velle subterfugia quaerere, ut res in longum protracta tandem evanescat, sed frustrabitur sua spe, nam praeterquam quod Ampl. Leibnitio responsionem meam ad errorem Craigianum miserim, Miscellaneis Berolinensibus (ut promisit) inserendam, etiam Cl. Moyvraeo Scotis ut nosti parum faventi prolixam hujus litis deductionem perscripsi latore Scheuchzero juniore, qui nuper Tiguro profectus cum aliquo suo Adgnato suo nomine petiturus Belgium et Angliam, et postea per Galliam rediturus anno circiter in itinere exacto, denique apud me ut scribit per aliquot menses commoraturus; rogavi autem Moyvraeum, ut ex ista deductione excerperet apologiam aliquam, pro me et methodo mea in motu reptorio fundata, inserendam Transactionibus Londinensibus, quippe in quibus primo comparuit Craigi[i] paralogismus. Miror ea quae de vi centrifuga in postremis meis disserui tantum Tibi placuisse quantum dicis; siquidem tamen sine studio praemeditato et quasi ex calamo volante elapsa fuerint; quod autem ea Illustriss. Abbati Conti (cui cultum officiosissimum meum denunciandum rogo) describenda dederis [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_659/BAU_5_000055925_0003.jpg]] non quidem aegre fere sed tamen ne tanquam parum eleganter scripta subrideat, timeo. Rectissime dicis mirum esse problema inversum virium centripetarum nondum tentatum esse a quoquam Gallorum a quibus tamen ad ravim usque imo ad nauseam in omnibus commentariis, et quidem iterum in novissimis quae prodierint scripta cernuntur, idem quoque objeci Varignonio, quia multis annis totus quantus in hac materia occupatur, nunquam autem de hoc inverso problemate solvendo cogitavit (ut ipse quidem dicit, sed id credat Judaeus Apella) ecce quo sensu respondit: "Je suis ravy", inquit, "que vous ayez trouvé la trajectoire dont la loy des forces est donnée. Je n'avois point pensé a cette inverse des forces centrales; et quand à l'occasion de vottre lettre, j'ay jetté les yeux sur les formules que j'en ay données, il m'a paru qu'effectivement les differentielles du second degres, n'en sont pas aisément separables ni reductibles au premier. Mais puisque vous y avez reussi, envoyez moy cette piece pour nos memoires, affin que nous en profitions. etc." Interim optime notas non posse asseverari orbitas Planetarum esse Ellipses conicas, antequam demonstretur solis sectionibus conicis competere habere vim centrifugam in duplicata ratione reciproca distantiarum ab umbilico, id quod Newtonus supponit quidem sed non demonstrat; sane eo ipso quod hoc problema involvit aequationem differentialem secundi gradus, videtur plures diversae speciei curvas, ut fieri solet, satisfacere posse, ego vero demonstrative scio ex solutione hujus problematis inversi omnes curvas ei satisfacientes in idem recidere nempe in sectiones conicas, an idem ab alio quopiam jam inventum sit ante me, certe mihi non constat: non quidem ignoro Newtonum dare hujus problematis inversi aliquam suo more constructionem geometricam pag. 127 prop. 41.<ref>[Text folgt]</ref> Ex ea tamen elici non[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/L_Ia_659/BAU_5_000055925_0004.jpg]]dum potest, solas esse sectiones conicas quae dicta proprietate gaudeant saltem nondum video quomodo exinde ad aequationem Algebraicam duarum dimensionum perveniri possit. Spero Tuam ''Mechanicam fluidorum''<ref>[Text folgt]</ref> mox ad nos delatum iri, non dubito quin eos in publicum proferat fructus; qui sint supra Martini Poli, Sturmii aliorumque Mathematicastrorum invida judicia, quare non est ut quid ab illis timeas. Adgnatus meus jam ab aliquot mensibus Bernae degit praeceptorem agens nobilis alicujus juvenis<ref>[Text folgt]</ref>, sed in eo jam est ut Genevam petat, profecturus porro (nisi Genevae aliquandiu commorandi occasionem offendat) sine mora in Galliam, ubi praecipue Parisiis cum Geometris se exercendi copiam inveniet. Rebuletum ministrum Gallum febri maligna extinctum suo Collegae Franconio ante annum pariter, ex hac vita in alteram translato tam festinanter approperasse, Tibi notum esse non dubito; ab eo tempore Cl. Iselius bis, et Cl. Buxtorfius semel summo cum successu et applausu Gallice concionati sunt, qui antea nunquam hoc fecerant. Rev. Werenfelsius eorum exemplo incensus idem cras tentabit, postquam per 30 annos suggestum non conscendit ad Sacras conciones habendas nedum Gallicas, sed ut audio Anglorum morem secuturus scriptum suum ante oculos habebit, memoriae suae forte non satis fidens. Nunc vale et me ut soles amare perge.


Dabam Basileae a. d. 3 Maji 1710.  
Dabam Basileae a. d. 3 Maji 1710.  

Aktuelle Version vom 12. Oktober 2015, 12:47 Uhr


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1710.05.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.6
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo et Doctissimo

Jacobo Hermanno

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Pro mutuo Tuo voto, Vir Clarissime, debitas rependo gratias; confirmet illud Deus, et nostrum utique det quod ipse e re nostra esse judicabit, non est quod festines in Parentii cavillis confutandis, utpote qui non meretur ut sui causa graviora Tua negotia interrumpas, sufficere itaque puta horam aliquam otiosam quandocunque sese offeret istis ineptii[s] ventilandis collocare. Accepi nuper litteras a Nobil. Burneto Hagae datas, qui mihi significat, se nostras Ampl. Leibnitio in manus tradidisse, a quo proin perquam humaniter fuerit exceptus: de novo me instigat ad amplectandam vocationem Leydensem, idque ut video ex impulsu Illustr. Obdamii Acad. Lugdun. Curatoris primarii, sed dedi pristinum meum responsum, me scilicet lautioribus conditionibus auscultaturum, mediocribus non item, quod si vero in alium inclinarent, posse me ipsis commendare Virum (Te vero innuem) qui omnium applausum meriturus esset: interim rumorem illum quem de Keylio Anglo illuc vocando vigere dicis vanum credo, vel saltem effectum nullum sortietur, nam recordor, ipsum jam dum viveret Volderum ad me scripsisse et petiisse meum judicium de ejus Introductione de veram physicam[1]; quod cum dedissem, rescripsit se omnino mecum sentire, neque opusculum illud, (quod mera esset rapsodia, continens varia a saniorum Philosophorum praesertim Volderi ipsius File icon.gif placitis dissentientia) tanti ponderis deprehendere, ut ideo cathedram suam ad quam nonnulli eum commendaverant promereretur; ex quo et ex aliis circumstantiis colligere potui, Volderi animum ab isto Keylio omnino fuisse abalienatum; et ideo quod Curatores multum deferre solebant Voldero parum spei relictum esse Keylio, equidem nescio quomodo nunc post fata Volderi Lugdunenses, sint animati, quod dies docebit. An Craigius errorem publice commissum publice revocaverit, nondum mihi constat; de eo vero dubito, cum praesertim ad Burnetum (ut ex hoc nuper intellexi) scripserit, se ante aliquod tempus ad ipsum misisse scriptum aliquod mecum communicandum, quod autem nunquam accepit et ille forte nunquam misit, unde suspicio mihi suboritur, Craigium velle subterfugia quaerere, ut res in longum protracta tandem evanescat, sed frustrabitur sua spe, nam praeterquam quod Ampl. Leibnitio responsionem meam ad errorem Craigianum miserim, Miscellaneis Berolinensibus (ut promisit) inserendam, etiam Cl. Moyvraeo Scotis ut nosti parum faventi prolixam hujus litis deductionem perscripsi latore Scheuchzero juniore, qui nuper Tiguro profectus cum aliquo suo Adgnato suo nomine petiturus Belgium et Angliam, et postea per Galliam rediturus anno circiter in itinere exacto, denique apud me ut scribit per aliquot menses commoraturus; rogavi autem Moyvraeum, ut ex ista deductione excerperet apologiam aliquam, pro me et methodo mea in motu reptorio fundata, inserendam Transactionibus Londinensibus, quippe in quibus primo comparuit Craigi[i] paralogismus. Miror ea quae de vi centrifuga in postremis meis disserui tantum Tibi placuisse quantum dicis; siquidem tamen sine studio praemeditato et quasi ex calamo volante elapsa fuerint; quod autem ea Illustriss. Abbati Conti (cui cultum officiosissimum meum denunciandum rogo) describenda dederis File icon.gif non quidem aegre fere sed tamen ne tanquam parum eleganter scripta subrideat, timeo. Rectissime dicis mirum esse problema inversum virium centripetarum nondum tentatum esse a quoquam Gallorum a quibus tamen ad ravim usque imo ad nauseam in omnibus commentariis, et quidem iterum in novissimis quae prodierint scripta cernuntur, idem quoque objeci Varignonio, quia multis annis totus quantus in hac materia occupatur, nunquam autem de hoc inverso problemate solvendo cogitavit (ut ipse quidem dicit, sed id credat Judaeus Apella) ecce quo sensu respondit: "Je suis ravy", inquit, "que vous ayez trouvé la trajectoire dont la loy des forces est donnée. Je n'avois point pensé a cette inverse des forces centrales; et quand à l'occasion de vottre lettre, j'ay jetté les yeux sur les formules que j'en ay données, il m'a paru qu'effectivement les differentielles du second degres, n'en sont pas aisément separables ni reductibles au premier. Mais puisque vous y avez reussi, envoyez moy cette piece pour nos memoires, affin que nous en profitions. etc." Interim optime notas non posse asseverari orbitas Planetarum esse Ellipses conicas, antequam demonstretur solis sectionibus conicis competere habere vim centrifugam in duplicata ratione reciproca distantiarum ab umbilico, id quod Newtonus supponit quidem sed non demonstrat; sane eo ipso quod hoc problema involvit aequationem differentialem secundi gradus, videtur plures diversae speciei curvas, ut fieri solet, satisfacere posse, ego vero demonstrative scio ex solutione hujus problematis inversi omnes curvas ei satisfacientes in idem recidere nempe in sectiones conicas, an idem ab alio quopiam jam inventum sit ante me, certe mihi non constat: non quidem ignoro Newtonum dare hujus problematis inversi aliquam suo more constructionem geometricam pag. 127 prop. 41.[2] Ex ea tamen elici nonFile icon.gifdum potest, solas esse sectiones conicas quae dicta proprietate gaudeant saltem nondum video quomodo exinde ad aequationem Algebraicam duarum dimensionum perveniri possit. Spero Tuam Mechanicam fluidorum[3] mox ad nos delatum iri, non dubito quin eos in publicum proferat fructus; qui sint supra Martini Poli, Sturmii aliorumque Mathematicastrorum invida judicia, quare non est ut quid ab illis timeas. Adgnatus meus jam ab aliquot mensibus Bernae degit praeceptorem agens nobilis alicujus juvenis[4], sed in eo jam est ut Genevam petat, profecturus porro (nisi Genevae aliquandiu commorandi occasionem offendat) sine mora in Galliam, ubi praecipue Parisiis cum Geometris se exercendi copiam inveniet. Rebuletum ministrum Gallum febri maligna extinctum suo Collegae Franconio ante annum pariter, ex hac vita in alteram translato tam festinanter approperasse, Tibi notum esse non dubito; ab eo tempore Cl. Iselius bis, et Cl. Buxtorfius semel summo cum successu et applausu Gallice concionati sunt, qui antea nunquam hoc fecerant. Rev. Werenfelsius eorum exemplo incensus idem cras tentabit, postquam per 30 annos suggestum non conscendit ad Sacras conciones habendas nedum Gallicas, sed ut audio Anglorum morem secuturus scriptum suum ante oculos habebit, memoriae suae forte non satis fidens. Nunc vale et me ut soles amare perge.

Dabam Basileae a. d. 3 Maji 1710.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)