1707-07-06 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 28: Zeile 28:
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060015_347.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060015_347.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.


Nondum equidem advenerunt literae vocatoriae amplius tamen me retineri non sinam quo minus iter Tigurum versus ingrediar Tui salutandi gratia Tecumque ad Fabarias thermas proficiscendi, accipiet Parens meus literas vocatorias publico sigillo munitas si quae, ut mihi Celeberr. Fardella pollicitus est Basileae appulerint easque postea mihi cum ampliss. Magistratus nostri commendatiis ad Sereniss. Remp. Venetam statim transmittet. Nihil mihi unquam jucundius accidet quam ut eo itinere tecum conversavi queam. Coeterum Tibi obstrictissimus sum quod domum Tuam pro hospitio mihi tam amice offerre voluisti, quod lubenter acceptarem si spem ullatenus concipere possem fore, ut et Te, Vir Clarissime, aliquando tamquam hospitem gratissimum aut hic Basileae aut Patavii excipere et pro virili Tibi inservire liceret. Interim Clarissimi Ioannis Iacobi Scheuchzeri Fautoris et Amici aestumatissimi quoad vivam nunquam obliviscar. Vido hodie Rev. nostrum Rebouletum quem Tibi valde amicum ex discursibus in praesentia plurium habitis laetus cognovi is me rogavit ut Te millies suo nomine salutarem quod eo lubentius in me suscepi quo majori et arctuori amicitiae vinculo Tibi constringi me coram Ipso professus sum et profiteri honori duxi. Ex Magnifico nostro Eglingero novo Rectore nostrae Universitatis quoque intellexi maximum esse in iis thermis quo una tendemus confluxum quapropter laetor Clariss. Fratrem amicum meum suavissimum eo jam profectum esse et sane libentissime citius Basilea discessissem nisi rationes Ipsi expositas obstitissent. Sed plura coram, cum sperem me Tibi proxima die sabathi affuturum esse; constitui enim perendie bene mane ex hac urbe proficisci Tigurumque cum duobus itineris sociis petere. Unum adhuc rogo ut patiaris levidensem meam supellectilem librariam ad Te dirigi aut ad Dominum Fratrem solvam hic et satis faciam veredariis et curabo ut nihil Tibi erogandum sit [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060015_348.jpg]] pecuniae, aliter facere non potui, iccirco me excusatum habeas etiam atque etiam rogo. Hisce interim vale et me porro ama Celeberrimi et Clariss.<sup>mi</sup> Nominis Tui Cultorem Perpetuum Hermannum  
Nondum equidem advenerunt literae vocatoriae amplius tamen me retineri non sinam quo minus iter Tigurum versus ingrediar Tui salutandi gratia Tecumque ad Fabarias thermas proficiscendi;<ref>Im Manuskript steht ein Komma.</ref> accipiet Parens meus literas vocatorias publico sigillo munitas si quae, ut mihi Celeberr. Fardella pollicitus est Basileae appulerint easque postea mihi cum ampliss. Magistratus nostri commendatiis ad Sereniss. Remp. Venetam statim transmittet. Nihil mihi unquam jucundius accidet quam ut eo itinere tecum conversavi queam. Coeterum Tibi obstrictissimus sum quod domum Tuam pro hospitio mihi tam amice offerre voluisti, quod lubenter acceptarem si spem ullatenus concipere possem fore, ut et Te, Vir Clarissime, aliquando tamquam hospitem gratissimum aut hic Basileae aut Patavii excipere et pro virili Tibi inservire liceret. Interim Clarissimi Ioannis Iacobi Scheuchzeri Fautoris et Amici aestumatissimi quoad vivam nunquam obliviscar. Vido hodie Rev. nostrum Rebouletum quem Tibi valde amicum ex discursibus in praesentia plurium habitis laetus cognovi is me rogavit ut Te millies suo nomine salutarem quod eo lubentius in me suscepi quo majori et arctuori amicitiae vinculo Tibi constringi me coram Ipso professus sum et profiteri honori duxi. Ex Magnifico nostro Eglingero novo Rectore nostrae Universitatis quoque intellexi maximum esse in iis thermis quo una tendemus confluxum quapropter laetor Clariss. Fratrem amicum meum suavissimum eo jam profectum esse et sane libentissime citius Basilea discessissem nisi rationes Ipsi expositas obstitissent. Sed plura coram, cum sperem me Tibi proxima die sabathi affuturum esse; constitui enim perendie bene mane ex hac urbe proficisci Tigurumque cum duobus itineris sociis petere. Unum adhuc rogo ut patiaris levidensem meam supellectilem librariam ad Te dirigi aut ad Dominum Fratrem solvam hic et satis faciam veredariis et curabo ut nihil Tibi erogandum sit [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060015_348.jpg]] pecuniae, aliter facere non potui, iccirco me excusatum habeas etiam atque etiam rogo. Hisce interim vale et me porro ama Celeberrimi et Clariss.<sup>mi</sup> Nominis Tui Cultorem Perpetuum Hermannum  


Dabam Basileae sed properantissimo calamo die 6 Iulii 1707.  
Dabam Basileae sed properantissimo calamo die 6 Iulii 1707.  

Version vom 5. September 2015, 13:30 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1707.07.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.347-348
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.

Nondum equidem advenerunt literae vocatoriae amplius tamen me retineri non sinam quo minus iter Tigurum versus ingrediar Tui salutandi gratia Tecumque ad Fabarias thermas proficiscendi;[1] accipiet Parens meus literas vocatorias publico sigillo munitas si quae, ut mihi Celeberr. Fardella pollicitus est Basileae appulerint easque postea mihi cum ampliss. Magistratus nostri commendatiis ad Sereniss. Remp. Venetam statim transmittet. Nihil mihi unquam jucundius accidet quam ut eo itinere tecum conversavi queam. Coeterum Tibi obstrictissimus sum quod domum Tuam pro hospitio mihi tam amice offerre voluisti, quod lubenter acceptarem si spem ullatenus concipere possem fore, ut et Te, Vir Clarissime, aliquando tamquam hospitem gratissimum aut hic Basileae aut Patavii excipere et pro virili Tibi inservire liceret. Interim Clarissimi Ioannis Iacobi Scheuchzeri Fautoris et Amici aestumatissimi quoad vivam nunquam obliviscar. Vido hodie Rev. nostrum Rebouletum quem Tibi valde amicum ex discursibus in praesentia plurium habitis laetus cognovi is me rogavit ut Te millies suo nomine salutarem quod eo lubentius in me suscepi quo majori et arctuori amicitiae vinculo Tibi constringi me coram Ipso professus sum et profiteri honori duxi. Ex Magnifico nostro Eglingero novo Rectore nostrae Universitatis quoque intellexi maximum esse in iis thermis quo una tendemus confluxum quapropter laetor Clariss. Fratrem amicum meum suavissimum eo jam profectum esse et sane libentissime citius Basilea discessissem nisi rationes Ipsi expositas obstitissent. Sed plura coram, cum sperem me Tibi proxima die sabathi affuturum esse; constitui enim perendie bene mane ex hac urbe proficisci Tigurumque cum duobus itineris sociis petere. Unum adhuc rogo ut patiaris levidensem meam supellectilem librariam ad Te dirigi aut ad Dominum Fratrem solvam hic et satis faciam veredariis et curabo ut nihil Tibi erogandum sit File icon.gif pecuniae, aliter facere non potui, iccirco me excusatum habeas etiam atque etiam rogo. Hisce interim vale et me porro ama Celeberrimi et Clariss.mi Nominis Tui Cultorem Perpetuum Hermannum

Dabam Basileae sed properantissimo calamo die 6 Iulii 1707.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht ein Komma.


Zurück zur gesamten Korrespondenz