1718-04-04 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 34: Zeile 34:
Iacobus Hermannus.  
Iacobus Hermannus.  


Iam dudum Tibi in aere sum Vir Celeberrime, ex quo exemplaria Doctissimarum Tuarum Lucubrationum, in Historiam Naturalem communis nostrae Patriae,<ref>[Text folgt]</ref> et Catalogi Scriptorum Rerum naturalium<ref>[Text folgt]</ref> a Patre meo<ref>German Hermann (1648-1729). German Hermann $BIBB</ref> missa accepi. Pro recentibus istis perennis Tuae amicitiae pignoribus gratias ago tanto majores, quanto minus, sterile ingenium meum suppeditare potest quod redostimenti loco vicissim Tibi remitterem. Nonnihil in Dynamica Leibnitii<ref>[Text folgt]</ref> meditor quia super ea quae obiter tantum in Phoronomia<ref>[Text folgt]</ref> hac de re scripseram vivente Leibnitio, adversarium in Anglia nactus sum ''Samuelem Clarkium''<ref>$Kommentar Clarke, Samuel $BIBB</ref> qui Leibnitium et me in hisce exagitat. Quamprimum opusculum meum<ref>[Text folgt]</ref> prodierit faxo ut ejus exemplum ad Te feratur. De dynamicis multo plura in Phoronomia traditurus fuissem, nisi ab Ill. Leibnitio intellexissem<ref>$Kommentar [[brieflink ]] [[/brieflink]].</ref> se ipsum aliquid hac de re editurum esse, quem aequum judicabam, non praevenire. Cum Doctissimo Bourgueto<ref>Bourguet, Louis (1678-1742) $BIBB</ref> nostro literas<ref>$Kommentar [[brieflink ]] [[/bieflink]].</ref> procul dubio subinde permutas, quin vici estis, sed ego a Vobis remotissimus jam diu nihil literarum ab Illo accepi.<ref>$Kommentar Hinweis auf den letzten von Hermann erhaltenen Brief.</ref> Has ad Doctissimum Fratrem Tuum Iohannem<ref>$BIBB</ref> Tuis adjungere quod ausus sim ignosce, et data occasione Bourguetum officiose si placet, a me saluta. Vale et me porro ama.                     
Iam dudum Tibi in aere sum Vir Celeberrime, ex quo exemplaria Doctissimarum Tuarum Lucubrationum, in Historiam Naturalem communis nostrae Patriae, et Catalogi Scriptorum Rerum naturalium a Patre meo missa accepi. Pro recentibus istis perennis Tuae amicitiae pignoribus gratias ago tanto majores, quanto minus, sterile ingenium meum suppeditare potest quod redostimenti loco vicissim Tibi remitterem. Nonnihil in Dynamica Leibnitii meditor quia super ea quae obiter tantum in Phoronomia hac de re scripseram vivente Leibnitio, adversarium in Anglia nactus sum ''Samuelem Clarkium'' qui Leibnitium et me in hisce exagitat. Quamprimum opusculum meum prodierit faxo ut ejus exemplum ad Te feratur. De dynamicis multo plura in Phoronomia traditurus fuissem, nisi ab Ill. Leibnitio intellexissem se ipsum aliquid hac de re editurum esse, quem aequum judicabam, non praevenire. Cum Doctissimo Bourgueto nostro literas procul dubio subinde permutas, quin vici estis, sed ego a Vobis remotissimus jam diu nihil literarum ab Illo accepi. Has ad Doctissimum Fratrem Tuum Iohannem Tuis adjungere quod ausus sim ignosce, et data occasione Bourguetum officiose si placet, a me saluta. Vale et me porro ama.                     


Dabam Ffurti d. 4 Apr. 1718.  
Dabam Ffurti d. 4 Apr. 1718.  

Version vom 7. August 2015, 10:14 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1718.04.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.401-402
Fussnote



File icon.gif Viro Experientissimo atque Celeberrimo

D. Iacobo Scheuchzero

S. P. D.

Iacobus Hermannus.

Iam dudum Tibi in aere sum Vir Celeberrime, ex quo exemplaria Doctissimarum Tuarum Lucubrationum, in Historiam Naturalem communis nostrae Patriae, et Catalogi Scriptorum Rerum naturalium a Patre meo missa accepi. Pro recentibus istis perennis Tuae amicitiae pignoribus gratias ago tanto majores, quanto minus, sterile ingenium meum suppeditare potest quod redostimenti loco vicissim Tibi remitterem. Nonnihil in Dynamica Leibnitii meditor quia super ea quae obiter tantum in Phoronomia hac de re scripseram vivente Leibnitio, adversarium in Anglia nactus sum Samuelem Clarkium qui Leibnitium et me in hisce exagitat. Quamprimum opusculum meum prodierit faxo ut ejus exemplum ad Te feratur. De dynamicis multo plura in Phoronomia traditurus fuissem, nisi ab Ill. Leibnitio intellexissem se ipsum aliquid hac de re editurum esse, quem aequum judicabam, non praevenire. Cum Doctissimo Bourgueto nostro literas procul dubio subinde permutas, quin vici estis, sed ego a Vobis remotissimus jam diu nihil literarum ab Illo accepi. Has ad Doctissimum Fratrem Tuum Iohannem Tuis adjungere quod ausus sim ignosce, et data occasione Bourguetum officiose si placet, a me saluta. Vale et me porro ama.                     

Dabam Ffurti d. 4 Apr. 1718.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz