1716-12-25 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 36: | Zeile 36: | ||
S. P. D. | S. P. D. | ||
Diu est ex quo humanissimas Tuas easque acceptissimas litteras accepi | Diu est ex quo humanissimas Tuas easque acceptissimas litteras accepi atque perennem Tuam erga me benevolentiam laetus cognovi, sed ocyus responsuro mihi obicem objecere infinita ut ita loquar negotiorum impedimenta quae omnia ex Rectoratus mei quod nunc ab aliquo jam tempore mihi ferendum onere manant. Nam quia Universitas ista 16 pagos habet subditos, pluresque item Cives tum litteratos tum illiteratos imo etiam Iudaeos multos et artifices, satis amplam habet Iurisdictionem adeo quidem ut Rectores toto Die quaerelas audire debeant, ut eae mirum in modum jam distrahant animum in omne aliud quam res literarias vel commercium cum Amicis per epistolas conservandum, ad haec impedimenta accedunt ipsi Senatus academici frequentissime hoc loco haberi soliti, tum etiam dies Iudiciales qui singulis septimanis bis recurrunt, quae omnia et Senatus Consultorum executio tempus deposcunt, propter tot impedimenta spero ignosces mihi adeo tarde ad gratissimas Tuas respondenti. Gaudeo quod opusculum meum acceperis et benigne de eodem sentire volueris, sed non erat quod mihi gratias pro eo ageres, cum tot egregiis Tuis ingenii monumentis mihi dono missis a multo jam tempore me devinctissimum Tibi tenueris et etiam nunc teneas, non enim tanquam dignum pro tot insignibus tuis muneribus redhostimentum tradi Tibi curavi, sed tanquam leve monumentum tuorum erga me benefactorum memoriam apud me non periisse. Resciveris jam haud dubie jacturam quam RP. literaria obitu Illustris Leibnitii passa est. Plura non succurrunt, Vale. | ||
Dabam Ffurti ad Viadrum d. 25 Dec. 1716. | Dabam Ffurti ad Viadrum d. 25 Dec. 1716. |
Version vom 7. August 2015, 10:12 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Frankfurt (Oder) |
Datum | 1716.12.25 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.399-400 |
Fussnote | Siegelspuren |
Viro Experientiss[imo][1] atque Celeberrimo
Ioh. Iacobo Scheuchzero
Iac. Hermannus
S. P. D.
Diu est ex quo humanissimas Tuas easque acceptissimas litteras accepi atque perennem Tuam erga me benevolentiam laetus cognovi, sed ocyus responsuro mihi obicem objecere infinita ut ita loquar negotiorum impedimenta quae omnia ex Rectoratus mei quod nunc ab aliquo jam tempore mihi ferendum onere manant. Nam quia Universitas ista 16 pagos habet subditos, pluresque item Cives tum litteratos tum illiteratos imo etiam Iudaeos multos et artifices, satis amplam habet Iurisdictionem adeo quidem ut Rectores toto Die quaerelas audire debeant, ut eae mirum in modum jam distrahant animum in omne aliud quam res literarias vel commercium cum Amicis per epistolas conservandum, ad haec impedimenta accedunt ipsi Senatus academici frequentissime hoc loco haberi soliti, tum etiam dies Iudiciales qui singulis septimanis bis recurrunt, quae omnia et Senatus Consultorum executio tempus deposcunt, propter tot impedimenta spero ignosces mihi adeo tarde ad gratissimas Tuas respondenti. Gaudeo quod opusculum meum acceperis et benigne de eodem sentire volueris, sed non erat quod mihi gratias pro eo ageres, cum tot egregiis Tuis ingenii monumentis mihi dono missis a multo jam tempore me devinctissimum Tibi tenueris et etiam nunc teneas, non enim tanquam dignum pro tot insignibus tuis muneribus redhostimentum tradi Tibi curavi, sed tanquam leve monumentum tuorum erga me benefactorum memoriam apud me non periisse. Resciveris jam haud dubie jacturam quam RP. literaria obitu Illustris Leibnitii passa est. Plura non succurrunt, Vale.
Dabam Ffurti ad Viadrum d. 25 Dec. 1716.
P. S. Felicia anni auspicia cum pluribus sequuturis ex animo precor.
Monsieur Jaques Scheuchzer Docteur
en Medecine et Professeur des Mathematiques
tres celebre
à Zurich
Fussnoten
- ↑ Textverlust durch Papierschaden.
Zurück zur gesamten Korrespondenz