1710-03-08 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 32: Zeile 32:
Iacobus Hermannus S. P. D.  
Iacobus Hermannus S. P. D.  


Accepi hoc mane splendidum Opus Tuum Herbarium Diluvianum<ref>Scheuchzer, Johann Jakob, ''Herbarium diluvianum ...'', Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709. </ref> quod mihi Cel. noster Wallisnerius<ref>Antonio Vallisneri $BIBB</ref> reddi curavit, in quo primo aspectu admiratus sum cum typorum nitorem etiam tabularum aenearum venustissimas expressiones. Sed haec omnia nihili facio prae eruditione singulari quam elegantissimo operi inspersisti. In summa Opus mihi non solum curiosum admodum sed utile etiam videtur, utpote in quo, mea sententia ad oculum demonstratur existentia Diluvii Universalis: adeo ut hac ratione ipso facto, distortae ac protervae Atheistarum subtilitates retundi, atque Veritas Mosaicae Historiae Diluvii quam omnibus Viribus labefactare nituntur solide adstrui possint. Illorum enim hypotheses quibus alia qua Tu, ratione explicare satagunt plantas durissimis lapidibus impressas, a verosimilitudine et veritate adeo alienae mihi videntur, ut nullo modo in comparationem venire mereantur cum Tua hypothesi quae nihil continet quod impossibile sit aut concipi nequeat.<ref>$Kommentar$ Leitgedanke des ''Herbarium diluvianum'' angeben?</ref> Iccirco ipsum opus tuum summa cura perlegam et non sine maxima voluptate, interim optassem ut mihi pretium illius indicasses ut Tuum Tibi restituendum curare potuissem, nam sine notabilibus impensis typis illud divulgare non potuisti, quapropter vide ne obliviscaris id pretium mihi significare qui jam tibi pro multis aliis muneribus aliisque magnopere sum obstrictus et speciatim quoque, quod aliquod hujus ultimi exemplar ad me curare dignatus es. Multa impedimenta et distractiones efficiunt ut opusculum meum circa fluida corpora<ref>$Bibliogr. $an Sulamith: muss noch identifiziert werden- Eventuell handelt es sich um Hermann, Jacob, ''Soluzione generale del problema inverso delle forze centrali (1711). Continuazione dell' articolo XV del tom. II di questo giornale; ovvero Soluzione generale del Problema inverso delle forze centrali, per via del metodo ivi proposto, e solo applicato ad un' ipotesi particolare. Con l'aggiunta d'una soluzione d'un'altro problema più generale toccante le forze requisite ad un mobile per descrivere in un mezzo fluido, e resistente (qual si sia la legge delle resistenze) una data curva ...'', in: GLI 5, 1711, art. 16, pp. 312-336 (Na. 014).$ Die Arbeit wird auch im Brief von 1710.05.10 erwähnt.$ Hermann bezieht sich auf diese Arbeit bereits in seinem Brief von [[1709-08-17_Hermann_Jacob-Scheuchzer_Johann_Jakob|1709.08.17]].</ref> lentius progrediatur quam vellem, operam tamen dabo ut proximo Mense Iunio prelo committi possit, cujus, statim ac id prelum evaserit, exemplar ad Te et Cl. Fratrem Tuum deferri curabo. Vallisnerius noster Opus suum<ref>Vallisneri, Antonio, ''Considerazioni ed esperienze intorno alla generazione de' vermi ordinari del corpo umano ...'', Padova (G. Manfrè) 1710. </ref> cujus jam apud Te mentionem fecisse puto, paucos ante dies Operarum manibus subductum habet, cujus rei haud dubie Te quoque jam certiorem reddidit.<ref>Dieser Brief von Vallisneri an Johann Jakob Scheuchzer ist anscheinend nicht erhalten.</ref> Propositum mihi erat Doct. Fratri Tuo<ref>Johannes Scheuchzer (1684-1738). $BIBB</ref> scribendi, sed aliae occupationes me a proposito dimoverunt, eum interim per Te Clariss.<sup>me</sup> Vir, plurimum valere jubeo. Vale et, quod facis, me porro ama  
Accepi hoc mane splendidum Opus Tuum Herbarium Diluvianum quod mihi Cel. noster Wallisnerius reddi curavit, in quo primo aspectu admiratus sum cum typorum nitorem etiam tabularum aenearum venustissimas expressiones. Sed haec omnia nihili facio prae eruditione singulari quam elegantissimo operi inspersisti. In summa Opus mihi non solum curiosum admodum sed utile etiam videtur, utpote in quo, mea sententia ad oculum demonstratur existentia Diluvii Universalis: adeo ut hac ratione ipso facto, distortae ac protervae Atheistarum subtilitates retundi, atque Veritas Mosaicae Historiae Diluvii quam omnibus Viribus labefactare nituntur solide adstrui possint. Illorum enim hypotheses quibus alia qua Tu, ratione explicare satagunt plantas durissimis lapidibus impressas, a verosimilitudine et veritate adeo alienae mihi videntur, ut nullo modo in comparationem venire mereantur cum Tua hypothesi quae nihil continet quod impossibile sit aut concipi nequeat. Iccirco ipsum opus tuum summa cura perlegam et non sine maxima voluptate, interim optassem ut mihi pretium illius indicasses ut Tuum Tibi restituendum curare potuissem, nam sine notabilibus impensis typis illud divulgare non potuisti, quapropter vide ne obliviscaris id pretium mihi significare qui jam tibi pro multis aliis muneribus aliisque magnopere sum obstrictus et speciatim quoque, quod aliquod hujus ultimi exemplar ad me curare dignatus es. Multa impedimenta et distractiones efficiunt ut opusculum meum circa fluida corpora lentius progrediatur quam vellem, operam tamen dabo ut proximo Mense Iunio prelo committi possit, cujus, statim ac id prelum evaserit, exemplar ad Te et Cl. Fratrem Tuum deferri curabo. Vallisnerius noster Opus suum cujus jam apud Te mentionem fecisse puto, paucos ante dies Operarum manibus subductum habet, cujus rei haud dubie Te quoque jam certiorem reddidit. Propositum mihi erat Doct. Fratri Tuo scribendi, sed aliae occupationes me a proposito dimoverunt, eum interim per Te Clariss.<sup>me</sup> Vir, plurimum valere jubeo. Vale et, quod facis, me porro ama  


Dabam Patavii d. 8 Martii 1710.  
Dabam Patavii d. 8 Martii 1710.  

Version vom 7. August 2015, 09:56 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1710.03.08
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.379-380
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Ioh. Iacobo Scheuchzero Ph. et Med. [D. etc.]

Fautori et Amico Optimo

Iacobus Hermannus S. P. D.

Accepi hoc mane splendidum Opus Tuum Herbarium Diluvianum quod mihi Cel. noster Wallisnerius reddi curavit, in quo primo aspectu admiratus sum cum typorum nitorem etiam tabularum aenearum venustissimas expressiones. Sed haec omnia nihili facio prae eruditione singulari quam elegantissimo operi inspersisti. In summa Opus mihi non solum curiosum admodum sed utile etiam videtur, utpote in quo, mea sententia ad oculum demonstratur existentia Diluvii Universalis: adeo ut hac ratione ipso facto, distortae ac protervae Atheistarum subtilitates retundi, atque Veritas Mosaicae Historiae Diluvii quam omnibus Viribus labefactare nituntur solide adstrui possint. Illorum enim hypotheses quibus alia qua Tu, ratione explicare satagunt plantas durissimis lapidibus impressas, a verosimilitudine et veritate adeo alienae mihi videntur, ut nullo modo in comparationem venire mereantur cum Tua hypothesi quae nihil continet quod impossibile sit aut concipi nequeat. Iccirco ipsum opus tuum summa cura perlegam et non sine maxima voluptate, interim optassem ut mihi pretium illius indicasses ut Tuum Tibi restituendum curare potuissem, nam sine notabilibus impensis typis illud divulgare non potuisti, quapropter vide ne obliviscaris id pretium mihi significare qui jam tibi pro multis aliis muneribus aliisque magnopere sum obstrictus et speciatim quoque, quod aliquod hujus ultimi exemplar ad me curare dignatus es. Multa impedimenta et distractiones efficiunt ut opusculum meum circa fluida corpora lentius progrediatur quam vellem, operam tamen dabo ut proximo Mense Iunio prelo committi possit, cujus, statim ac id prelum evaserit, exemplar ad Te et Cl. Fratrem Tuum deferri curabo. Vallisnerius noster Opus suum cujus jam apud Te mentionem fecisse puto, paucos ante dies Operarum manibus subductum habet, cujus rei haud dubie Te quoque jam certiorem reddidit. Propositum mihi erat Doct. Fratri Tuo scribendi, sed aliae occupationes me a proposito dimoverunt, eum interim per Te Clariss.me Vir, plurimum valere jubeo. Vale et, quod facis, me porro ama

Dabam Patavii d. 8 Martii 1710.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz