1709-04-06 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 28: Zeile 28:
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060031_373.jpg]] Vir Celeberrime, Amice honoratissime.  
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060031_373.jpg]] Vir Celeberrime, Amice honoratissime.  


Diu est quod nullas ad Te litteras dedi, ob materiae penuriam. Optassem nunc ut has de obtenta Cathedra Botanica in Academia Leidensi gratulabundus ad Te mittere possem, sed ut ex Cl. Fratris Tui<ref>$N</ref> litteris intelligo, stationi Boerhavius<ref>$N</ref> est admotus.<ref>$Kommentar. Der Lehrstuhl für Botanik der Universität zu Leiden wurde mit Herman Boerhaave (1668-1738) besetzt.</ref> Id tamen me utcunque solatur, quod egregium hunc Virum quem quidem haud praestantissimum, ut Tu es, Botanicum esse existimo, aliis quippe et diversissimis studiis addictum; Tibi forsan prima occasione locum esse cessurum, sperem, quod toto pectore opto. Sine dubio ab ipso Cl. Vallisnerio<ref>$N</ref> nostro ejus promotionem ad Cathedram eminentiorem intellexisti. Accepisti haud dubie Curia parvum fasciculum nil nisi Manfrediani Libri<ref>Gabriele Manfredi, ... $$$$ Manfredi, Gabriele (1681-1761) BIBB</ref> exemplar continentem, quem si placet vel ad Cel. Bernoullium<ref>Johann I Bernoulli (1667-1748). Bernoulli, Johann I (1667-1748) BIBB</ref> cui destinatus est, vel ad Patrem meum<ref>$N</ref> curabis, qui Tibi portorium restitui, si quod Curia Tigurum usque expendisti, curabit. Gratias quoque Tibi ago maximas pro transmissis mihi exemplaribus Itinerum Tuorum Alpinorum<ref>$Bibliogr.</ref> et Novorum Helveticorum<ref>$Bibliogr.</ref> quae tamen nondum accepi: Nova literaria<ref>$Bibliogr.</ref> grata mente a liberalitate Tua accipio, sed rogo ut Itinerum tuorum<ref>$Bibliogr.</ref> seu alterius Libri pretium aut Parenti meo<ref>$N</ref> seu mihi indicare digneris ut Tibi simul reddi possit. Quod reliquum est Vale et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum  
Diu est quod nullas ad Te litteras dedi, ob materiae penuriam. Optassem nunc ut has de obtenta Cathedra Botanica in Academia Leidensi gratulabundus ad Te mittere possem, sed ut ex Cl. Fratris Tui litteris intelligo, stationi Boerhavius est admotus. Id tamen me utcunque solatur, quod egregium hunc Virum quem quidem haud praestantissimum, ut Tu es, Botanicum esse existimo, aliis quippe et diversissimis studiis addictum; Tibi forsan prima occasione locum esse cessurum, sperem, quod toto pectore opto. Sine dubio ab ipso Cl. Vallisnerio nostro ejus promotionem ad Cathedram eminentiorem intellexisti. Accepisti haud dubie Curia parvum fasciculum nil nisi Manfrediani Libri exemplar continentem, quem si placet vel ad Cel. Bernoullium cui destinatus est, vel ad Patrem meum curabis, qui Tibi portorium restitui, si quod Curia Tigurum usque expendisti, curabit. Gratias quoque Tibi ago maximas pro transmissis mihi exemplaribus Itinerum Tuorum Alpinorum et Novorum Helveticorum quae tamen nondum accepi: Nova literaria grata mente a liberalitate Tua accipio, sed rogo ut Itinerum tuorum seu alterius Libri pretium aut Parenti meo seu mihi indicare digneris ut Tibi simul reddi possit. Quod reliquum est Vale et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum  


Patavii die 6. Aprilis 1709.  
Patavii die 6. Aprilis 1709.  

Version vom 7. August 2015, 09:41 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1709.04.06
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.373-374
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberrime, Amice honoratissime.

Diu est quod nullas ad Te litteras dedi, ob materiae penuriam. Optassem nunc ut has de obtenta Cathedra Botanica in Academia Leidensi gratulabundus ad Te mittere possem, sed ut ex Cl. Fratris Tui litteris intelligo, stationi Boerhavius est admotus. Id tamen me utcunque solatur, quod egregium hunc Virum quem quidem haud praestantissimum, ut Tu es, Botanicum esse existimo, aliis quippe et diversissimis studiis addictum; Tibi forsan prima occasione locum esse cessurum, sperem, quod toto pectore opto. Sine dubio ab ipso Cl. Vallisnerio nostro ejus promotionem ad Cathedram eminentiorem intellexisti. Accepisti haud dubie Curia parvum fasciculum nil nisi Manfrediani Libri exemplar continentem, quem si placet vel ad Cel. Bernoullium cui destinatus est, vel ad Patrem meum curabis, qui Tibi portorium restitui, si quod Curia Tigurum usque expendisti, curabit. Gratias quoque Tibi ago maximas pro transmissis mihi exemplaribus Itinerum Tuorum Alpinorum et Novorum Helveticorum quae tamen nondum accepi: Nova literaria grata mente a liberalitate Tua accipio, sed rogo ut Itinerum tuorum seu alterius Libri pretium aut Parenti meo seu mihi indicare digneris ut Tibi simul reddi possit. Quod reliquum est Vale et ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Patavii die 6. Aprilis 1709.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

de la Societé Royale d'Angleterre etc.

et Celebre Professeur

à Zurich


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz