1708-11-17 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 28: Zeile 28:
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060028_367.jpg]] Vir Celeberr.<sup>me</sup> Amice honoratiss.<sup>me </sup>
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060028_367.jpg]] Vir Celeberr.<sup>me</sup> Amice honoratiss.<sup>me </sup>


A Cl. Fratre Tuo<ref>$N</ref> haud dubie intellexisti me fasciculum Tuum dissertationum de Piscium quaerelis et vindiciis et Fraterni Speciminis Botanici<ref>$Bibliogr.</ref> ante aliquot jam septimanas rectiss.<sup>me</sup> accepisse, omniaque exemplaria amicis destinata suo quodque loco distribuisse. Pro meo gratias habeo maximas nihil magis in votis habens quam ut simili chartaceo munusculo vices reddere possem ut fortasse suo tempore assistente divina gratia continget. Nunc lectionibus publicis occupatus Mechanicam pro Cathedra tracto et omnia quae hactenus in praestantissima hac matheseos parte inventa sunt melioris notae pro virili explanare conor. Piscium quaerelae tuae multum hic delectant naturae curiosos perinde ac Dn. Fratris prodromus Agrostographiae Botanicae Cultores.<ref>$Kommentar</ref> Res Papales in pessimo videntur esse statu cum Pontificii milites vel e longinquo<ref>Im Manuskript steht "longinguo".</ref> tantum tormenti fragore sensibus percepto illico stationes suas relinquant ut vix credibile videatur, sed res ita se habet, et praeterea omnibus fere ad bellum requisitis destituti sunt ut quonam tandem res evasura sit vix divinare possim. Plura nunc adderem sed charta deficiente et tempore hic finio et Cel. Vallisnierii<ref>$N</ref> nostri salutem adscribo. Vale et ama Cel. Nominis Tui deditissimum I. Hermannum  
A Cl. Fratre Tuo haud dubie intellexisti me fasciculum Tuum dissertationum de Piscium quaerelis et vindiciis et Fraterni Speciminis Botanici ante aliquot jam septimanas rectiss.<sup>me</sup> accepisse, omniaque exemplaria amicis destinata suo quodque loco distribuisse. Pro meo gratias habeo maximas nihil magis in votis habens quam ut simili chartaceo munusculo vices reddere possem ut fortasse suo tempore assistente divina gratia continget. Nunc lectionibus publicis occupatus Mechanicam pro Cathedra tracto et omnia quae hactenus in praestantissima hac matheseos parte inventa sunt melioris notae pro virili explanare conor. Piscium quaerelae tuae multum hic delectant naturae curiosos perinde ac Dn. Fratris prodromus Agrostographiae Botanicae Cultores. Res Papales in pessimo videntur esse statu cum Pontificii milites vel e longinquo<ref>Im Manuskript steht "longinguo".</ref> tantum tormenti fragore sensibus percepto illico stationes suas relinquant ut vix credibile videatur, sed res ita se habet, et praeterea omnibus fere ad bellum requisitis destituti sunt ut quonam tandem res evasura sit vix divinare possim. Plura nunc adderem sed charta deficiente et tempore hic finio et Cel. Vallisnierii nostri salutem adscribo. Vale et ama Cel. Nominis Tui deditissimum I. Hermannum  


Patavii die 17 Novembr. 1708.  
Patavii die 17 Novembr. 1708.  

Version vom 7. August 2015, 09:27 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Padova
Datum 1708.11.17
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.367-368
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Vir Celeberr.me Amice honoratiss.me

A Cl. Fratre Tuo haud dubie intellexisti me fasciculum Tuum dissertationum de Piscium quaerelis et vindiciis et Fraterni Speciminis Botanici ante aliquot jam septimanas rectiss.me accepisse, omniaque exemplaria amicis destinata suo quodque loco distribuisse. Pro meo gratias habeo maximas nihil magis in votis habens quam ut simili chartaceo munusculo vices reddere possem ut fortasse suo tempore assistente divina gratia continget. Nunc lectionibus publicis occupatus Mechanicam pro Cathedra tracto et omnia quae hactenus in praestantissima hac matheseos parte inventa sunt melioris notae pro virili explanare conor. Piscium quaerelae tuae multum hic delectant naturae curiosos perinde ac Dn. Fratris prodromus Agrostographiae Botanicae Cultores. Res Papales in pessimo videntur esse statu cum Pontificii milites vel e longinquo[1] tantum tormenti fragore sensibus percepto illico stationes suas relinquant ut vix credibile videatur, sed res ita se habet, et praeterea omnibus fere ad bellum requisitis destituti sunt ut quonam tandem res evasura sit vix divinare possim. Plura nunc adderem sed charta deficiente et tempore hic finio et Cel. Vallisnierii nostri salutem adscribo. Vale et ama Cel. Nominis Tui deditissimum I. Hermannum

Patavii die 17 Novembr. 1708.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Jaques Scheuchzer

tres Celebre Medecin

à Zurich


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "longinguo".


Zurück zur gesamten Korrespondenz