1708-08-25 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 28: | Zeile 28: | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060024_359.jpg]] Vir Cleberrime Fautor et Amice honoratiss.<sup>me </sup> | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060024_359.jpg]] Vir Cleberrime Fautor et Amice honoratiss.<sup>me </sup> | ||
Aliquot elapsae sunt septimanae ex quo transmissum mihi fasciculum Moyvraeanorum | Aliquot elapsae sunt septimanae ex quo transmissum mihi fasciculum Moyvraeanorum et Cheyneanorum velut Herculi clavam Postarum hic Magistro extorsi, nam cum is exorbitans plane pretium pro portorio Mediolano Patavium usque exegisset solo praetextu quod Mstorum<ref>Mstorum= Manuscriptorum.</ref> titulo Cursoris libro inscriptus esset fasciculus. Sed ipsa autopsia contrarii continctus rationi tandem cessit pretium accipiens sex librarum venetarum loco quod ab initio sedecim postularet. Tibi vero, Clariss. Vir gratias denuo ago maximas rogoque ut si quid grati hisce in oris praestare possim libere mea utaris opera quam promptam tibi semper offero. Nescio adhuc an fasciculum librorum quem ab aliquo jam tempore ad Te curaram Tigurum delatus sit, ei inclusus erit alius ad Parentem meum, quem cum significatione sumptuum pro portorio erogatorum Basileam, si placet, curabis; Contenta Tui fasciculi Iam Tibi nota puto. Npe<ref>Npe= Nempe.</ref> 1 Adversaria Anatomica pro Te,<ref>Dieses Komma wurde ergänzt.</ref> 1 pro Dn. Fratre et tertium forsan erit in Angliam mittendum, de quo Cl. Morgagna Cl. Fratri haud dubie jam scripsit. 1 De Idearum natura et vitiis Dni Guilelmini quod tibi mitto et 1 Donzelini de Matheseos usu in Mathematica pro Cl. Fratre Tuo. Parens meus tractatum Algebraicum Parisiis pro me ad Basileam missum accepit, et roganti quo modo mihi transmitti possit cum Eisenschmidii tractatulo de Mensuris et Ponderibus antiquorum respondi ut simpliciter ad Te curetur, ignosce huic meae libertati rogoque ut postquam acceperis Curiam ulterius expedire digneris. Nihil aliud superest quam ut me ut alias sic et nunc profitear Celeberrimi N[omin]is<ref>Textverlust durch Papierschaden.</ref> Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum | ||
Patavii d. 25 Augusti 1708. | Patavii d. 25 Augusti 1708. |
Version vom 7. August 2015, 09:14 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1708.08.25 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.359-360 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Cleberrime Fautor et Amice honoratiss.me
Aliquot elapsae sunt septimanae ex quo transmissum mihi fasciculum Moyvraeanorum et Cheyneanorum velut Herculi clavam Postarum hic Magistro extorsi, nam cum is exorbitans plane pretium pro portorio Mediolano Patavium usque exegisset solo praetextu quod Mstorum[1] titulo Cursoris libro inscriptus esset fasciculus. Sed ipsa autopsia contrarii continctus rationi tandem cessit pretium accipiens sex librarum venetarum loco quod ab initio sedecim postularet. Tibi vero, Clariss. Vir gratias denuo ago maximas rogoque ut si quid grati hisce in oris praestare possim libere mea utaris opera quam promptam tibi semper offero. Nescio adhuc an fasciculum librorum quem ab aliquo jam tempore ad Te curaram Tigurum delatus sit, ei inclusus erit alius ad Parentem meum, quem cum significatione sumptuum pro portorio erogatorum Basileam, si placet, curabis; Contenta Tui fasciculi Iam Tibi nota puto. Npe[2] 1 Adversaria Anatomica pro Te,[3] 1 pro Dn. Fratre et tertium forsan erit in Angliam mittendum, de quo Cl. Morgagna Cl. Fratri haud dubie jam scripsit. 1 De Idearum natura et vitiis Dni Guilelmini quod tibi mitto et 1 Donzelini de Matheseos usu in Mathematica pro Cl. Fratre Tuo. Parens meus tractatum Algebraicum Parisiis pro me ad Basileam missum accepit, et roganti quo modo mihi transmitti possit cum Eisenschmidii tractatulo de Mensuris et Ponderibus antiquorum respondi ut simpliciter ad Te curetur, ignosce huic meae libertati rogoque ut postquam acceperis Curiam ulterius expedire digneris. Nihil aliud superest quam ut me ut alias sic et nunc profitear Celeberrimi N[omin]is[4] Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum
Patavii d. 25 Augusti 1708.
Monsieur Jean Jaques
Scheuchzer tres Celebre
Medecin à
Zurich
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz