1706-02-27 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 28: Zeile 28:
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059981_265.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.  
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059981_265.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.  


Non nisi maximo cum dolore Doctiss. Dn. Fratrem ex hac nos omnes dimittimus urbe<ref>Johannes Scheuchzer hatte sich zum Studium der Medizin in Basel aufgehalten. $NBIBB Johannes Scheuchzer</ref> quotquot sumus quibus aliquam cum Eo necessitudinem contrahere contigit; mihi vero praeprimis tam cari tamque suavis Amici praeceps adeo profectio acerba accidit, cujus frequentiori atque ulteriore consortio nihil optabilius mihi evenire potuisset; et cum praegnantes haud dubie causae obstent quo minus precibus nostris, ut diutius nonnihil inter nos commoraretur, expugnari potuerit, id tamen mihi restat solatii, eadem me esse dignaturum amicitia absentem qua me arcta complectebatur familiaritate praesentem: debitis ei laudibus nunc recensendis supersedeo, Tibique potius gratulor ex animo de Doctoris titulo<ref>$Kommentar$</ref> et dignitate quae Cl. Fratri nudius tertius magno suo merito fuit collata,<ref>Johannes Scheuchzer wurde am 25. Februar 1706 in Basel zum Dr. med. promoviert.</ref> faxit Deus ut reliqua ejus conamina non minus ac Tua ex voto semper succedant. Suam Disputationem inauguralem de Usu Historiae Naturalis<ref>$Bibliogr.Scheuchzer, Johannes, ''Dissertatio inauguralis medica de usu historiae naturalis in medicina quam ... pro summis in medicina honoribus et privilegiis doctoralibus rite legitimeque consequendis, publico eruditorum examini submittit Iohannes Scheuchzerus, Helv. Tigurinus. Ad diem ... Febr. anni MDCCVI'', Basileae (J. Bertschi) 1706.</ref> eleganter a se conscriptam cum applausu totius Auditorii defendit, atque in ipso Doctoratus actu Miseros illos Ciniflones et Auri sacra fame laborantes Alchymistas salse et argute perstrinxit. Sed instat hora qua proficisci Clariss. Frater constituit, quapropter non nisi paucas<ref>Im Manuskript steht "paus".</ref> hasce lineolas hac vice deproperare mihi licuit, hisce vale, et me ama Celeberrimi nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum  
Non nisi maximo cum dolore Doctiss. Dn. Fratrem ex hac nos omnes dimittimus urbe quotquot sumus quibus aliquam cum Eo necessitudinem contrahere contigit; mihi vero praeprimis tam cari tamque suavis Amici praeceps adeo profectio acerba accidit, cujus frequentiori atque ulteriore consortio nihil optabilius mihi evenire potuisset; et cum praegnantes haud dubie causae obstent quo minus precibus nostris, ut diutius nonnihil inter nos commoraretur, expugnari potuerit, id tamen mihi restat solatii, eadem me esse dignaturum amicitia absentem qua me arcta complectebatur familiaritate praesentem: debitis ei laudibus nunc recensendis supersedeo, Tibique potius gratulor ex animo de Doctoris titulo et dignitate quae Cl. Fratri nudius tertius magno suo merito fuit collata, faxit Deus ut reliqua ejus conamina non minus ac Tua ex voto semper succedant. Suam Disputationem inauguralem de Usu Historiae Naturalis eleganter a se conscriptam cum applausu totius Auditorii defendit, atque in ipso Doctoratus actu Miseros illos Ciniflones et Auri sacra fame laborantes Alchymistas salse et argute perstrinxit. Sed instat hora qua proficisci Clariss. Frater constituit, quapropter non nisi paucas<ref>Im Manuskript steht "paus".</ref> hasce lineolas hac vice deproperare mihi licuit, hisce vale, et me ama Celeberrimi nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum  


Basileae 27 Febr. 1706.<ref>Das Datum steht im Manuskript auf der Seite oben rechts.</ref>
Basileae 27 Febr. 1706.<ref>Das Datum steht im Manuskript auf der Seite oben rechts.</ref>

Version vom 6. August 2015, 13:54 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1706.02.27
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.265-266
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.

Non nisi maximo cum dolore Doctiss. Dn. Fratrem ex hac nos omnes dimittimus urbe quotquot sumus quibus aliquam cum Eo necessitudinem contrahere contigit; mihi vero praeprimis tam cari tamque suavis Amici praeceps adeo profectio acerba accidit, cujus frequentiori atque ulteriore consortio nihil optabilius mihi evenire potuisset; et cum praegnantes haud dubie causae obstent quo minus precibus nostris, ut diutius nonnihil inter nos commoraretur, expugnari potuerit, id tamen mihi restat solatii, eadem me esse dignaturum amicitia absentem qua me arcta complectebatur familiaritate praesentem: debitis ei laudibus nunc recensendis supersedeo, Tibique potius gratulor ex animo de Doctoris titulo et dignitate quae Cl. Fratri nudius tertius magno suo merito fuit collata, faxit Deus ut reliqua ejus conamina non minus ac Tua ex voto semper succedant. Suam Disputationem inauguralem de Usu Historiae Naturalis eleganter a se conscriptam cum applausu totius Auditorii defendit, atque in ipso Doctoratus actu Miseros illos Ciniflones et Auri sacra fame laborantes Alchymistas salse et argute perstrinxit. Sed instat hora qua proficisci Clariss. Frater constituit, quapropter non nisi paucas[1] hasce lineolas hac vice deproperare mihi licuit, hisce vale, et me ama Celeberrimi nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Basileae 27 Febr. 1706.[2]


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "paus".
  2. Das Datum steht im Manuskript auf der Seite oben rechts.


Zurück zur gesamten Korrespondenz