1705-04-08 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 28: | Zeile 28: | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059971_237.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime. | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059971_237.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime. | ||
Nunc iterum Tibi taedio esse cogor hac inclusa Epistola, | Nunc iterum Tibi taedio esse cogor hac inclusa Epistola, quam ut in Italiam deferri curare velis enixe rogo pretiumque indicare quod tum pro ea tum pro alia Cl. Fardellae impendisti pro portorio, ut omnia Tibi restituere queam. Gratias praeterea ago maximas pro Amico voto quod occasione instantis vocationis facere dignatus es, ego vicissim omnia fausta apprecor tum Tibi tum toti honoratissimae Tuae Familiae. Multum Tibi insuper obstrictum me agnosco quod Cl. Dubritio gratificari non sis detrectaturus, agnosco inquam insigne beneficium hoc pacto mihi collatum iri, Quandoquidem Dn. Dubrit unus ex optimis meis Amicis existit eorum quos Basileae novi. Excellent.<sup>mo</sup> Vestro Antistiti Spiritus infensus malusque genius ex eorum tandem numero et specie esse deprehensus est, qui Mentem malam Corpori humano unitam habet quique adeo carceri includi possit. Si D. Beckerus adhuc in vivis esset, egregie profecto hac in re in sua opinione semet ipsum fuisset confirmaturus. Nam quid censes, si Pedellus vester a sua nequitia prius abstinuisset, quam tota haec res imposturaque detecta fuit, non ne quam plurimi firmissime fuissent persuasi imo jure jurando asserturi fuissent hunc malum genium ex Lemurum esse prosapia, sed Tute me melius omnes consequentias videbis quae inde elici possunt.<ref>Dieser Punkt wurde ersetzt.</ref> Dn. Gloxin indicavi nova Tua apud Tabellarium Tigurinum reperiri, Dn. Socini Ancilla ea petiit sine dubio absque ut monitione opus sit, conquestus tamen nupere est Tabellarium sibi folium 25 Martii dare noluisse, ipsique ideo meum transmisi cujus in locum ut aliud mihi transmittere velis enixe rogo. | ||
Vale et me Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum | Vale et me Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum |
Version vom 6. August 2015, 13:01 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.04.08 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.237-238 |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.
Nunc iterum Tibi taedio esse cogor hac inclusa Epistola, quam ut in Italiam deferri curare velis enixe rogo pretiumque indicare quod tum pro ea tum pro alia Cl. Fardellae impendisti pro portorio, ut omnia Tibi restituere queam. Gratias praeterea ago maximas pro Amico voto quod occasione instantis vocationis facere dignatus es, ego vicissim omnia fausta apprecor tum Tibi tum toti honoratissimae Tuae Familiae. Multum Tibi insuper obstrictum me agnosco quod Cl. Dubritio gratificari non sis detrectaturus, agnosco inquam insigne beneficium hoc pacto mihi collatum iri, Quandoquidem Dn. Dubrit unus ex optimis meis Amicis existit eorum quos Basileae novi. Excellent.mo Vestro Antistiti Spiritus infensus malusque genius ex eorum tandem numero et specie esse deprehensus est, qui Mentem malam Corpori humano unitam habet quique adeo carceri includi possit. Si D. Beckerus adhuc in vivis esset, egregie profecto hac in re in sua opinione semet ipsum fuisset confirmaturus. Nam quid censes, si Pedellus vester a sua nequitia prius abstinuisset, quam tota haec res imposturaque detecta fuit, non ne quam plurimi firmissime fuissent persuasi imo jure jurando asserturi fuissent hunc malum genium ex Lemurum esse prosapia, sed Tute me melius omnes consequentias videbis quae inde elici possunt.[1] Dn. Gloxin indicavi nova Tua apud Tabellarium Tigurinum reperiri, Dn. Socini Ancilla ea petiit sine dubio absque ut monitione opus sit, conquestus tamen nupere est Tabellarium sibi folium 25 Martii dare noluisse, ipsique ideo meum transmisi cujus in locum ut aliud mihi transmittere velis enixe rogo.
Vale et me Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Basileae 8.o Aprilis 1705.
Fussnoten
- ↑ Dieser Punkt wurde ersetzt.
Zurück zur gesamten Korrespondenz