1705-02-18 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 30: | Zeile 30: | ||
Fautor et Amice honoratissime | Fautor et Amice honoratissime | ||
Multis nominibus Tibi obstrictus sum: Primo quod epistolam meam | Multis nominibus Tibi obstrictus sum: Primo quod epistolam meam in Italiam curare non es dedignatus; dein pro transmissis Turoum Novorum Historico-Naturalium quae multum mihi arrident, neque dubito quin alii Curiosi eadem maxima cum voluptate sint lecturi, jamque aliqui ex Amicis meis ea hebdomadatim desiderant quibus pretium quo veneunt indicabo, eosque Amicos quorum numero quoque includor proxime Tibi notificabo. Schedulam ante octiduum Dno. Hofmanno novellarum nostrarum publicarum editori de optima comendavi nota, annuitque se illam novellis esse adjuncturum, quod tamen cum nondum fecerit, promissum ad animum ipsi revocabo, simulque eum rogabo ut eandem schedulam novellis Norimbergensibus et Francofurtensibus inseri curet, cujus ante octiduum spem mihi fecit. Gratias quoque ago maximas pro communicatione eorum quae Venerandus Vester Antistes a Daemone aut infesto sibi spiritu hactenus perpessus est, cujus rei rumor nostram ferme urbem impleverat, et de qua, ni fallor, inter Rev. nostros Ministros non ita pridem actum est. Pro Voto tandem sincero circa meam Vocationem Italicam gratias itidem habeo maximas; Tibique omnia ex Voto quoque ut succedant animitus totoque pectore opto. Vale, Vir Clariss. viveque memor Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno | ||
Dabam Basileae die 18 Febr. 1705. | Dabam Basileae die 18 Febr. 1705. |
Version vom 6. August 2015, 12:05 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.02.18 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.221-222 |
Fussnote | Siegelspuren |
Fautor et Amice honoratissime
Multis nominibus Tibi obstrictus sum: Primo quod epistolam meam in Italiam curare non es dedignatus; dein pro transmissis Turoum Novorum Historico-Naturalium quae multum mihi arrident, neque dubito quin alii Curiosi eadem maxima cum voluptate sint lecturi, jamque aliqui ex Amicis meis ea hebdomadatim desiderant quibus pretium quo veneunt indicabo, eosque Amicos quorum numero quoque includor proxime Tibi notificabo. Schedulam ante octiduum Dno. Hofmanno novellarum nostrarum publicarum editori de optima comendavi nota, annuitque se illam novellis esse adjuncturum, quod tamen cum nondum fecerit, promissum ad animum ipsi revocabo, simulque eum rogabo ut eandem schedulam novellis Norimbergensibus et Francofurtensibus inseri curet, cujus ante octiduum spem mihi fecit. Gratias quoque ago maximas pro communicatione eorum quae Venerandus Vester Antistes a Daemone aut infesto sibi spiritu hactenus perpessus est, cujus rei rumor nostram ferme urbem impleverat, et de qua, ni fallor, inter Rev. nostros Ministros non ita pridem actum est. Pro Voto tandem sincero circa meam Vocationem Italicam gratias itidem habeo maximas; Tibique omnia ex Voto quoque ut succedant animitus totoque pectore opto. Vale, Vir Clariss. viveque memor Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo Hermanno
Dabam Basileae die 18 Febr. 1705.
Monsieur Scheuchzer
trés Célébre Docteur en Medecine et Membre
des Societés Imperiale et Royale de Londres
à
Zuric
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz