1704-02-13 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 30: | Zeile 30: | ||
Fautor et Amice honoratissime! | Fautor et Amice honoratissime! | ||
Non est quod mihi gratias agas, cum ego Tibi innumeris modis potius devinctus sim et agnoscam. Pro Gregorianis Tractatibus | Non est quod mihi gratias agas, cum ego Tibi innumeris modis potius devinctus sim et agnoscam. Pro Gregorianis Tractatibus heri sub vesperam mihi traditis gratias habeo maximas, quod eos mecum communicare haud dedignatus es; priorem praeprimis legam, Figurasque quantum ex Textu conjicere potero addam, quia omnes desunt. Egregia satis sunt quae David Gregorius habet de Quadraturis Spatiorum in sua Exercitatione, at ab eo Tempore quo haec scripsit, haec studia mirum in modum aucta fuere adeo ut novitatis gratiam jam amiserint. Magis Curiosa erit sua Astronomia Physica ante biennium ab Ipso edita utpote quae tota Newtonianis superstructa est Principiis. Quantum ad schediasma meum ultimum concernens Curvaturam Radii Luminosi per aerem diversae densitatis transeuntis, id certe tanti non est estimandum, ut mereatur Tuae Oreographiae Helveticae inseri, aut typis edi. De caetero etiam atque etiam rogo ut si quae<ref>Im Manuskript steht "qui".</ref> ex curta mea supellectile mathematica Tibi arrideant, iis libere uti velis, et persuasus sis me ad nihil magis aspirare quam ut ostendam ipso facto, me Celeberrimi Nominis Tui perpetuum Cultorem fore Hermannum | ||
Basileae ipsis Idibus Februariis MDCCIV. | Basileae ipsis Idibus Februariis MDCCIV. |
Version vom 6. August 2015, 09:10 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1704.02.13 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.201-202 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Excellentissime et Celeberrime
Fautor et Amice honoratissime!
Non est quod mihi gratias agas, cum ego Tibi innumeris modis potius devinctus sim et agnoscam. Pro Gregorianis Tractatibus heri sub vesperam mihi traditis gratias habeo maximas, quod eos mecum communicare haud dedignatus es; priorem praeprimis legam, Figurasque quantum ex Textu conjicere potero addam, quia omnes desunt. Egregia satis sunt quae David Gregorius habet de Quadraturis Spatiorum in sua Exercitatione, at ab eo Tempore quo haec scripsit, haec studia mirum in modum aucta fuere adeo ut novitatis gratiam jam amiserint. Magis Curiosa erit sua Astronomia Physica ante biennium ab Ipso edita utpote quae tota Newtonianis superstructa est Principiis. Quantum ad schediasma meum ultimum concernens Curvaturam Radii Luminosi per aerem diversae densitatis transeuntis, id certe tanti non est estimandum, ut mereatur Tuae Oreographiae Helveticae inseri, aut typis edi. De caetero etiam atque etiam rogo ut si quae[1] ex curta mea supellectile mathematica Tibi arrideant, iis libere uti velis, et persuasus sis me ad nihil magis aspirare quam ut ostendam ipso facto, me Celeberrimi Nominis Tui perpetuum Cultorem fore Hermannum
Basileae ipsis Idibus Februariis MDCCIV.
Monsieur Scheuchzer
trés Celebre Docteur en Medecine et
de l'Academie Imperiale.
à
Zuric
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "qui".
Zurück zur gesamten Korrespondenz