1725-04-06 Wolff Christian-Bernoulli Johann I: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Importing text file |
||
Zeile 19: | Zeile 19: | ||
|Datum=1725.04.06 | |Datum=1725.04.06 | ||
|Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748) | |Briefwechsel=Bernoulli, Johann I (1667-1748) | ||
|Signatur= | |Signatur=Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.32* | ||
|Fussnote= }} | |Fussnote= }} | ||
<br style="clear:both" /> | <br style="clear:both" /> |
Version vom 8. Dezember 2014, 14:11 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Wolff, Christian, 1679-1754 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Marburg |
Datum | 1725.04.06 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.32* |
Fussnote |
Viro Amplissimo atque Celeberrimo
Joanni Bernoulli
S. P. D.
Christianus Wolfius.
Accepi literas[1] a juvene docto, quem mihi commendasti,[2] operam daturus ut desiderio ipsius satisfiat. Puto Tibi, Vir celeberrime, jam redditas esse litteras responsorias[3] Illustr. Comitis Golowkii, quas ad Cl. Bülffingerum misi. Ex meis, quibus istas comitari libuit, intellexeris, Cel. Hermannum post ferias pentecostales abiturum in Russiam et jam impetrasse dimissionem, antequam Russorum Monarcha ad plures abiret: unde vereor, ne jam alius ipsi datus sit successor. Scripsi tamen ad amicos Berolinenses, non dubitans, si res adhuc sit integra, filioque tuo placuerit Professionem Francofurtanam proferre Petropolitanae, eam ex voto successuram. Quod si ea de re sat cito certior factus fuissem, eventus non fuisset dubius. Intelligo autem ex litteris tuis, te nondum accepisse anteriores meas,[4] quibus jubentibus Dn. Legato et Archiatro Blumentrostio significavi, Imperatricem instituta mariti pro ratis habere et negotium academicum urgere. Mitto ultimum Philosophiae Germanicae opus de usu partium[5] et plura addere temporis penuria prohibeor. Vale.
Dabam Marburgi d. 6 April. 1725.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz