1709-12-18 Bernoulli Johann I-Scheuchzer Johannes: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 36: Zeile 36:
Joh. Bernoulli
Joh. Bernoulli


Multis iterum nominibus Tibi Vir Cl. devinctum me profiteor; non enim tantum Clariss. Tui Fratris primum quem desiderabam curiosorum Helvet. Tomum<ref>Scheuchzer, Johann Jakob, ''Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung'' (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.</ref> promtissime misisti, sed et eundem comitari voluisti scripto (ut audio nondum enim legere vacavit) solidissimo et ad dirimendam litem Abbati-Toggicam aptissimo, quod legendum petiit Socer meus<ref>Daniel Falkner (1646-1711).</ref> lectumque laudavit et approbavit:<ref>Diese Abhandlung ist anscheinend nicht erhalten.</ref> Dein non paucas Tibi debeo gratias pro transmissis cespitibus vestris vel Turffis Tigurinis, eae certe et me et uxorem meam (qui ejus rei utilitatem novimus) delectamento et admiratione affecerunt tantoque magis quod aliam quam Belgicam Tellurem ejus feracem esse posse non crediderimus; fecimus periculum partim ipsi, partim et cum Amicis communicavimus, atque ad usum quem praestare debent inprimis in culina deprehendimus aptissimos hos cespites et lignis ipsis multum praeferendos, modo non majori pretio his in oris parentur: etenim si eadem vilitate ac in Hollandia parari possent, negligerem ego ligna, comparaturus mihi posthac vestras Turffas; idem valde optaret mea Uxor quae iis uti novit; quare mihi rem gratam faceres, si mihi indicares quanti constare putes certam aliquam [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/a100/diverse_projekte/bernoulli-jpg/BAU_5_000056962_082.jpg]] Turffarum mensuram ex. gr. perticam cubicam (Eine cubische Klaffter),<ref>Die Volumenangaben für Bau- und Brennholz wurden in Kubikklafter gemacht. Siehe die Anmerkung im Brief von [[1709-12-22_Scheuchzer_Johannes-Bernoulli_Johann_I|1709.12.22]].</ref> num commode secundo Rheno et quanto pretio ad nos devehi posset, et quinam alii sumtus faciendi essent; ut hinc calculum inire possem et aestimare num pro re domestica conducibilius esset Turffis uti quam lignis. Si quae mihi porro in manus inciderint ex scriptis sive Fraternis sive meis, ea protinus ad Te mittere non negligam. Gratias ago pro communicatione dispositionis Barometri vestri per aliquot dies, non autem addidisti, num quam observasti 29. Nov. altitudo mercurii fuerit ea quae per aliquot annos tanta non fuerit ut mihi fuit observatum: caeterum ex collatione nostrarum observationum patet, mercurium uno fere pollice hic Basileae altius haerere quam Tiguri, unde proclive Tibi erit elicere quanto locus noster vestro sit humilior secundum Tabulas Mariotti et Cassini.<ref>Die Tafeln mit dem Vergleich der barometrischen Höhenbestimmungen von Mariotte und Cassini jun. finden sich im Anhang zum Aufsatz von Cassini, Jacques, ''Reflexions sur les regles de la condensation de l'air'', in: Mém. Paris 1705 (1706), pp. 72-74.</ref> Phaenominon quod vidisti 30. Novemb. mea opinione fuit verissima Iris, nec obstat quod Sol jam occiderit paulo ante observationem, saepe enim fit ut Sole jam aliquandiu infra horizontem delapso nubes tamen praesertim elatiores radiis adhuc collustrentur: Iris autem non oritur ex reflexione in particulis glacialibus et quasi specularibus; sed notissimum nunc est Geometris illam et quidem primariam generari per duplicem refractionem cum una intermedia reflexione in guttulis aqueis limpidissimis, secundariam vero per duas refractiones cum duabus intermediis reflexionibus, quae reflexiones fiunt in interna et concava guttularum superficie. Quod superest Vale Vir Cl. et me ut soles ama.  
Multis iterum nominibus Tibi Vir Cl. devinctum me profiteor; non enim tantum Clariss. Tui Fratris primum quem desiderabam curiosorum Helvet. Tomum<ref>Scheuchzer, Johann Jakob, ''Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung'' (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.</ref> promtissime misisti, sed et eundem comitari voluisti scripto (ut audio nondum enim legere vacavit) solidissimo et ad dirimendam litem Abbati-Toggicam aptissimo, quod legendum petiit Socer meus<ref>Daniel Falkner (1646-1711).</ref> lectumque laudavit et approbavit:<ref>Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.</ref> Dein non paucas Tibi debeo gratias pro transmissis cespitibus vestris vel Turffis Tigurinis, eae certe et me et uxorem meam (qui ejus rei utilitatem novimus) delectamento et admiratione affecerunt tantoque magis quod aliam quam Belgicam Tellurem ejus feracem esse posse non crediderimus; fecimus periculum partim ipsi, partim et cum Amicis communicavimus, atque ad usum quem praestare debent inprimis in culina deprehendimus aptissimos hos cespites et lignis ipsis multum praeferendos, modo non majori pretio his in oris parentur: etenim si eadem vilitate ac in Hollandia parari possent, negligerem ego ligna, comparaturus mihi posthac vestras Turffas; idem valde optaret mea Uxor quae iis uti novit; quare mihi rem gratam faceres, si mihi indicares quanti constare putes certam aliquam [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/a100/diverse_projekte/bernoulli-jpg/BAU_5_000056962_082.jpg]] Turffarum mensuram ex. gr. perticam cubicam (Eine cubische Klaffter),<ref>Die Volumenangaben für Bau- und Brennholz wurden in Kubikklafter gemacht. Siehe die Anmerkung im Brief von [[1709-12-22_Scheuchzer_Johannes-Bernoulli_Johann_I|1709.12.22]].</ref> num commode secundo Rheno et quanto pretio ad nos devehi posset, et quinam alii sumtus faciendi essent; ut hinc calculum inire possem et aestimare num pro re domestica conducibilius esset Turffis uti quam lignis. Si quae mihi porro in manus inciderint ex scriptis sive Fraternis sive meis, ea protinus ad Te mittere non negligam. Gratias ago pro communicatione dispositionis Barometri vestri per aliquot dies, non autem addidisti, num quam observasti 29. Nov. altitudo mercurii fuerit ea quae per aliquot annos tanta non fuerit ut mihi fuit observatum: caeterum ex collatione nostrarum observationum patet, mercurium uno fere pollice hic Basileae altius haerere quam Tiguri, unde proclive Tibi erit elicere quanto locus noster vestro sit humilior secundum Tabulas Mariotti et Cassini.<ref>Die Tafeln mit dem Vergleich der barometrischen Höhenbestimmungen von Mariotte und Cassini jun. finden sich im Anhang zum Aufsatz von Cassini, Jacques, ''Reflexions sur les regles de la condensation de l'air'', in: Mém. Paris 1705 (1706), pp. 72-74.</ref> Phaenominon quod vidisti 30. Novemb. mea opinione fuit verissima Iris, nec obstat quod Sol jam occiderit paulo ante observationem, saepe enim fit ut Sole jam aliquandiu infra horizontem delapso nubes tamen praesertim elatiores radiis adhuc collustrentur: Iris autem non oritur ex reflexione in particulis glacialibus et quasi specularibus; sed notissimum nunc est Geometris illam et quidem primariam generari per duplicem refractionem cum una intermedia reflexione in guttulis aqueis limpidissimis, secundariam vero per duas refractiones cum duabus intermediis reflexionibus, quae reflexiones fiunt in interna et concava guttularum superficie. Quod superest Vale Vir Cl. et me ut soles ama.  


Dabam Basileae a. d. 18. Decemb. 1709.  
Dabam Basileae a. d. 18. Decemb. 1709.  


[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/a100/diverse_projekte/bernoulli-jpg/BAU_5_000056962_083.jpg]] P. S. Unum est adhuc quod abs Te peto scilicet ut Honor. Tuo Fratri cum plurima et officiosissima salute meis verbis denuncianda significes, heri mihi rite traditum<ref>Im Manuskript steht "tradidum".</ref> fuisse ipsius splendidissimum opusculum Herbarium Diluvianum<ref>Scheuchzer, Johann Jakob, ''Herbarium diluvianum ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709.</ref> observationibus curiosissimis et calamo et figuris pro more ipsius nitidissime expressis refertissimis; pro quo eleganti munere gratias quaeso meas ipsi diligenter referas, atque persuadens si quid unquam a mea tenuitate proficisci queat, me ejus Benevolentiam quovis modo demereri conaturum. En pro ipso litteras a Cl. Stehelio quas hoc ipso momento per Filium hisce adjungendas mittit.<ref>Es ist nicht bekannt, ob dieser Brief von Johann Heinrich Stehelin (Stähelin) an Johann Jakob Scheuchzer erhalten ist.</ref>
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/a100/diverse_projekte/bernoulli-jpg/BAU_5_000056962_083.jpg]] P. S. Unum est adhuc quod abs Te peto scilicet ut Honor. Tuo Fratri cum plurima et officiosissima salute meis verbis denuncianda significes, heri mihi rite traditum<ref>Im Manuskript steht "tradidum".</ref> fuisse ipsius splendidissimum opusculum Herbarium Diluvianum<ref>Scheuchzer, Johann Jakob, ''Herbarium diluvianum ...'', Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709.</ref> observationibus curiosissimis et calamo et figuris pro more ipsius nitidissime expressis refertissimis; pro quo eleganti munere gratias quaeso meas ipsi diligenter referas, atque persuadens si quid unquam a mea tenuitate proficisci queat, me ejus Benevolentiam quovis modo demereri conaturum. En pro ipso litteras a Cl. Stehelio quas hoc ipso momento per Filium hisce adjungendas mittit.<ref>Es ist nicht bekannt, ob dieser Brief von Johann Heinrich Stehelin (Stähelin) an Johann Jakob Scheuchzer erhalten ist.</ref>
<!-- End Transkription -->
<!-- End Transkription -->



Version vom 29. September 2014, 14:57 Uhr


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Basel
Datum 1709.12.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 28, pp. 81-84
Fussnote



File icon.gif Viro Clarissimo et Doctissimo

Johanni Scheuchzero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Multis iterum nominibus Tibi Vir Cl. devinctum me profiteor; non enim tantum Clariss. Tui Fratris primum quem desiderabam curiosorum Helvet. Tomum[1] promtissime misisti, sed et eundem comitari voluisti scripto (ut audio nondum enim legere vacavit) solidissimo et ad dirimendam litem Abbati-Toggicam aptissimo, quod legendum petiit Socer meus[2] lectumque laudavit et approbavit:[3] Dein non paucas Tibi debeo gratias pro transmissis cespitibus vestris vel Turffis Tigurinis, eae certe et me et uxorem meam (qui ejus rei utilitatem novimus) delectamento et admiratione affecerunt tantoque magis quod aliam quam Belgicam Tellurem ejus feracem esse posse non crediderimus; fecimus periculum partim ipsi, partim et cum Amicis communicavimus, atque ad usum quem praestare debent inprimis in culina deprehendimus aptissimos hos cespites et lignis ipsis multum praeferendos, modo non majori pretio his in oris parentur: etenim si eadem vilitate ac in Hollandia parari possent, negligerem ego ligna, comparaturus mihi posthac vestras Turffas; idem valde optaret mea Uxor quae iis uti novit; quare mihi rem gratam faceres, si mihi indicares quanti constare putes certam aliquam File icon.gif Turffarum mensuram ex. gr. perticam cubicam (Eine cubische Klaffter),[4] num commode secundo Rheno et quanto pretio ad nos devehi posset, et quinam alii sumtus faciendi essent; ut hinc calculum inire possem et aestimare num pro re domestica conducibilius esset Turffis uti quam lignis. Si quae mihi porro in manus inciderint ex scriptis sive Fraternis sive meis, ea protinus ad Te mittere non negligam. Gratias ago pro communicatione dispositionis Barometri vestri per aliquot dies, non autem addidisti, num quam observasti 29. Nov. altitudo mercurii fuerit ea quae per aliquot annos tanta non fuerit ut mihi fuit observatum: caeterum ex collatione nostrarum observationum patet, mercurium uno fere pollice hic Basileae altius haerere quam Tiguri, unde proclive Tibi erit elicere quanto locus noster vestro sit humilior secundum Tabulas Mariotti et Cassini.[5] Phaenominon quod vidisti 30. Novemb. mea opinione fuit verissima Iris, nec obstat quod Sol jam occiderit paulo ante observationem, saepe enim fit ut Sole jam aliquandiu infra horizontem delapso nubes tamen praesertim elatiores radiis adhuc collustrentur: Iris autem non oritur ex reflexione in particulis glacialibus et quasi specularibus; sed notissimum nunc est Geometris illam et quidem primariam generari per duplicem refractionem cum una intermedia reflexione in guttulis aqueis limpidissimis, secundariam vero per duas refractiones cum duabus intermediis reflexionibus, quae reflexiones fiunt in interna et concava guttularum superficie. Quod superest Vale Vir Cl. et me ut soles ama.

Dabam Basileae a. d. 18. Decemb. 1709.

File icon.gif P. S. Unum est adhuc quod abs Te peto scilicet ut Honor. Tuo Fratri cum plurima et officiosissima salute meis verbis denuncianda significes, heri mihi rite traditum[6] fuisse ipsius splendidissimum opusculum Herbarium Diluvianum[7] observationibus curiosissimis et calamo et figuris pro more ipsius nitidissime expressis refertissimis; pro quo eleganti munere gratias quaeso meas ipsi diligenter referas, atque persuadens si quid unquam a mea tenuitate proficisci queat, me ejus Benevolentiam quovis modo demereri conaturum. En pro ipso litteras a Cl. Stehelio quas hoc ipso momento per Filium hisce adjungendas mittit.[8]


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johann Jakob, Seltsamer Naturgeschichten des Schweizer-Lands wochentliche Erzehlung (Beschreibung der Natur-Geschichten des Schweizerlands, Teil 1), Zürich (J. J. Scheuchzer) 1706.
  2. Daniel Falkner (1646-1711).
  3. Diese Schrift ist anscheinend nicht erhalten.
  4. Die Volumenangaben für Bau- und Brennholz wurden in Kubikklafter gemacht. Siehe die Anmerkung im Brief von 1709.12.22.
  5. Die Tafeln mit dem Vergleich der barometrischen Höhenbestimmungen von Mariotte und Cassini jun. finden sich im Anhang zum Aufsatz von Cassini, Jacques, Reflexions sur les regles de la condensation de l'air, in: Mém. Paris 1705 (1706), pp. 72-74.
  6. Im Manuskript steht "tradidum".
  7. Scheuchzer, Johann Jakob, Herbarium diluvianum ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709.
  8. Es ist nicht bekannt, ob dieser Brief von Johann Heinrich Stehelin (Stähelin) an Johann Jakob Scheuchzer erhalten ist.


Zurück zur gesamten Korrespondenz