1725-02-28 Bernoulli Johann I-Wolff Christian: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
(Importing text file)
(kein Unterschied)

Version vom 13. August 2010, 14:34 Uhr


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1725.02.28
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 671, Nr.21
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoully

Recte tibi traditas esse quas 20 Jan. ad Te scripsi litteras nullus dubito. Ecce nunc tandem aliquam epistolam[1] ad Illustr. Comitem de Galowki a Filio meo juniore, qui ex gravissimo morbo eatenus quidem convaluit, quod immunis jam sit a febri et careat periculo, sed viribus adeo exhaustus, ut ante mensem Majum in Patriam redire non suadeant Medici. Epistola ad D. Comitem mittitur Tibi sub sigillo volante, ut liceat legere; in Tuo autem relinquimus arbitrio eam vel dimittere[2] ad Virum Illustr. vel supprimere; Prout e re Tibi visum fuerit. Ubi vero eam dimittere decreveris, optaret filius ut D. Legatus ipse respondere dignaretur, vel saltem litteris responsoriis sua manu nomen suscriberet, quod majoris fide gratia desideraret. Quandoquidem violento File icon.gif morbo egressus notabili tempore opus habet ad virium redintegrationem, hoc anno vix audebit iter in Russiam auspicari; Rogaris itaque, Vir Amplissime, ut conferas quod poteris ad impetrandam dilationis veniam, interea vires dejectae redibunt, ipseque aetatem vegetiorem attinget nunc modo agens annum sextum supra vigesimum quamvis maturiorem habere videatur, si non ex facie et corporis habitu, sed ex ingenio (quod felicissimum ipsi est) aetas aestimanda veniret. Scripsit Cl. Goldbachius,[3] quod rescivit a Berndisio, ex litteris ad Ill. Comitem a Cl. Blumentrostio nuperrime exaratis cum quidem filium meum Nicolaum Professorem Bernensem intellexisse, si vero ejus loco alter filius Daniel Petroburgum venerit, hunc quandoquidem nullo adhuc munere publico gaudeat, 800 Rub. et spe 1000 Rub. pro quarto quintoque anno quem Petroburgi exegerit contentum fore putat Blumentrostius, sin ipse Nicolaus locum illum occupare decreverit, ei utique 1000 Rub. annuos destinari affirmat. At vero si naturam filiorum meorum propius considero atque vehementissimum amorem quo se mutuo complectuntur forent certe propensiori animo ad acceptandum oblatum, si non tantum alteruter sed uterque File icon.gif invitaretur ut alter alterius praesentia fruendo atque ubi opus fuerit auxilio et solamine jucundiorem duceret vitam. Quod si e re fore Tibi visum fuerit, ut id proponatur Ill. Galowkio et Blumentrostio, per me licebit, haud enim mihi grave erit, utroque filio privari per aliquod tempus, dummodo ipsi sint inde animo magis contento. Scripserat quidem Cl. Blumentrostius, vacuam esse adhuc mechanicam, cujus excolendae munus filio meo offeratur,[4] sed quid si alteri filio juniori demandaretur Physica mathematice tractanda vel etiam Physiologia Medica praesertim Oeconomia Corporis animalis ex legibus Geometricis et Mechanicis explicanda, in quam quidem ille summo studio fertur nec sane irrito conatu, ut judicare potui ex quibusdam ab eo datis speciminibus. Nescio an hoc tempore multi sint in Europa, qui hanc spartam cum successu exornent. Moliuntur quidem Angli quandoque talia, sed saniori Physicae parum conformia, utpote attractionibus Newtonianis, ut nosti aliisque principiis dudum explosis innixa.

File icon.gif Ex litteris[5] praelaudati Goldbachii intellexi, Hermannum tandem manus dedisse sollicitantibus, eumque proxima aestate Petropolin migraturum; quaenam autem fuerint conditiones, postremo ipsi oblatae, ignoro, sed scire aveo, praesertim num Te omnino recusante omnes illecebrosas oblationes, ille obtinuerit Academiae Praesidium, Honores et Emolumenta Tibi destinata. Quod superest Vale, Vir Amplissime, ac fave.

Dabam Basileae a. d. 28. februarij Anno 1725.


Fussnoten

  1. Dieser Brief ist nicht erhalten.
  2. Im Manuskript seht "dimitere"
  3. Dieser Brief ist nicht erhalten.
  4. Laurentius Blumentrost an Daniel Bernoulli von 1724 11 03
  5. Dieser Brief ist nicht erhalten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz