1723-11-22 Hermann Jacob-Bernoulli Johann I: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
(Importing text file)
(kein Unterschied)

Version vom 13. August 2010, 14:31 Uhr


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1723.11.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 659, Nr.48*
Fussnote Siegelspuren. 4 Textzeilen und Datum auf der Umschlagseite



File icon keinbild.gif Viro Excellentissimo atque Celeberrimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Jac. Hermannus

Cel. Wolfius aliquo abhinc tempore ad me scribens significavit, Te mirari qui fiat ut ad postremas Tuas litteras jam ante biennium et quod excedit ad me missas nihil adhuc responsi dederim, neque obscure mihi insinuavit, tam diutinum silentium suspicionem aliquam Tibi injecisse de sequiore meo affectu, hancque ob causam me hortabatur ad continuationem sive redintegrationem Tuae erga me Amicitiae quam antehac tanti fecerim. Respondi Amico optimo, Amicitiam Tuam ut antehac ita etiamnunc in pretio esse maximo etiamsi per longum satis temporis tractum nullas ad Te litteras exararim, quod multifarii labores academici sexcentaque alia impedimenta obstiterint, quominus mature satis animadverterim quantum tempus effluxisset ex quo ultimas Tuas accepi; spospondi tamen me proxime causam meam coram Te ipso eo meliori modo quo possem acturum esse; etsi vero ab eo tempore quo id quod dixi Amico respondi non mediocre sit intervallum hucusque, nescio tamen quo infelici sidere factum sit ut citius promissis stare non potuerim. Varias quidem morae caussas allegare possem quas tamen tutius est silentio premere, et convenientius esse duco si ingenua culpae confessione ultro agnoscam Te mihi jure succensere posse de intermisso diutius quam par erat meo ad Te scribendi officio, vel ideo maxime quod non modo nullam mihi offensam dederis, sed contra, ut hactenus ita etiam nuperrime admodum de me optime sis meritus qui suffragium Tuum ut in ternarium Candidator[um] ad Professionem logicam t. t. apud Vos vacantem admitterer mihi donare voluisti. Quod beneficium tanto majus esse judico quod Cl. Tuus Affinis in eodem fuerit ternario cui adeo calculum Tuum subtraxeris. Gratias itaque ago quas debeo maximas, nam etsi sors me ad Logicam professionem non admittere File icon keinbild.gif voluit non minus tamen pro praestito Tuo beneficio me Tibi obstrictum cognosco, quare nullo non tempore id grata mente recolam nihil magis in votis habens quam ut occasiones idoneae mihi occurrant Tibi Tuisve inserviendi. Doleo itaque quod in negotio Teutoburgensi conatus mei irriti cesserint, quod ita futurum ex Consult. Cnoopii silentio statim metuebam, nam etsi apud Excell. Baronem a Printzen supremum Aulae Mareschallum et Primarium Academiarum Regiarum Curatorem gratia floreat et solidioribus litteris plurimum faveat adeo ut commendationes ejus apud Laudatiss. Status Ministrum magni ponderis sint, hoc tamen in negotio nihil ipsum efficere potuisse ex ejus silentio intelligebam. Sciebam quidem Muschenbroekium spartam nactum esse, sed technas ignorabam quibus voti compos factus est. Iis vero parum gratiae apud Universitatem inivisse potest quippe quae non levem privilegiorum suorum infractionem vocatione ejus passa esse videtur si praeter "jus praesentandi", ut ajunt, etiam "jus nominandi" habuerit. Et si vero Cl. Filius Tuus stationem Duisburgensem quam quidem optime merebatur non obtinuit, meliorem tamen non multum post nactus est, cum in Lycaeo Bernensi Waldkirchio ad vos vocato in Professione Juris Successor factus est, hoc enim munus Teutoburgensi multis de causis praeferendum judico, quare valde gavisus sum cum nuntium ejus rei acciperem idque gaudium jamjam in gratulationes meas erumpet quae quantumvis serae sint non minus tamen sincerae sunt. Gratulor itaque primum Tibi tanquam Patri qui prima hac Filii vocatione id jam solatii cepisti ut curam Tuam in eodem educando et erudiendo adhibitam quam per Divinam benedictionem hactenus optime succedentem atque Doctiss. Profess. paterna vestigia gnaviter prementem vidisti nunc tandem etiam remuneratam videas. Ad hanc gratulationem meam accedit altera quam Tibi debeo occasione Matrimonii felicis quod ornatiss. Tua Filia inivit;[1] precor itaque Deum ut prosperitates et gaudia continua in domo Tua largiatur. Gratulor deinde etiam Clarissimo Professori Filio Tuo de prima sua statione et faxit Deus ut diu sospes et incolumis spartam suam ornet ad Gloriam Dei studiosae Juventutis commodum majusque famae jam laudatissimis speciminibus sibi comparatae incrementum, usque dum vel melius aut saltem genio suo magis conveniens munus Ipsi contulerit.

Circa velitatiunculam inter Ipsum et me super Trajectorias et reliquas inter nos agitatas controversias nihil amplius addam ne Tibi et mihi molestus sim. Hoc unicum tamen intactum praeterire non possum quod in epistola File icon keinbild.gif Tua viderim, Vos nonnihil male habere quod in scheda Actis Lips. 1719 pag. 351 occurrente Cel. Filium Tuum "Candidatum" tantum J[uris] nominaverim cum tamen jam tum omnia praestiterit quae praestanda sunt ad consequendum Licentiati gradum; quare aequum esse judico ut lapsum deprecer: non praetexam me nescivisse stadium Academicum Ipsum tum jam absolvisse sed hoc sancte asseverare possum non malo animo neque studio ullo aegre faciendi illam expressionem mihi adhibitam esse sed ideo tantum quod per incuriam ejusdem gradus esse crediderim cum gradu Licentiati in Persona quam gradum Doctoris aliquando capessituram sciebam. In ultima vero exercitatione quam super Trajectorias in Exercitationibus nostris subsecivis superiori anno edidi priore illo titulo misso magis convenientem Cl. Viro tribui, quam si nondum videris, prima oblata occasione ejus exemplum ad Te ferri curabo.[2]

Gratias deinde habeo quod Dissertationem meam de Mensura Virium[3] Tibi non omni ex parte displicuisse significar[e] dignatus es, etiamsi in ea Tibi principium petiisse videar. Cum thema ejus sit philosophicum magis quam mathematicum id contradictionibus obnoxium fore probe noveram imo ob hoc ipsum id ad disputandum eligebam; quare facile in animum meum inducere poteram ut crederem fore, ut Clarkius, si vellet, replicandi materiam inveniat, non tamen video me uspiam principii petitionem admisisse, sed etiamnunc arbitror argumenta mea thesin solide probare, cum pariter asciscam effectus homogeneos perinde ac Tu vires corporum exhaurientes. Caeterum Propositio, quod Vires Corporum absolutae sint ut altitudines, ex quibus motu naturaliter accelerato cadunt a quiete, si massae aequales sint[4] etiam experientia fuit confirmata primum a Poleno, deinde etiam a Gravesando qui anno superiore libellum gallico sermone edidit, quo regulas communicationis motus corporum elasticorum et aliorum tradit eandemque propositionem experimento declarat.[5]

Legi scriptum illud quod Taylorus adversus Te circa Isoperimetras ante aliquot annos edidit,[6] non quidem ejus missu, sed communicatione Cl. Wolfii qui fragmentum Transactionum Philosoph. cui Taylorianum scriptum inerat mihi mutuo miserat: paulo duriuscule quam decebat utique scripsit; sed quid inde lucratus est quam ut a Dn. Burchardo responsionem non minus doctam quam causticam sibi conscisceret. Inter alia, quae continet pulchra perplacet mihi meth[odus] tua quae pag. 199 sqq. (Act. 1721) describitur, et circa differentialium et integralium varios gradus versatur.[7] Nihil profecto conve[ni]entius allegari poterat ad retundendam imperitiae criminationem, quam Tibi Taylorus affricare ausus est temere.

Hisce diebus prodiit tandem Continuatio 1 Miscellaneorum Berolinensium[8] sed macrum est volumen vix 24 plagulas con[tinens] si demas Dedicationem, praefationem et Indicem. Nullus dubito quin jam videris Crouzacii Commentarium in tractatum Hospitalianum l'Analyse des Infiniment petits[9], hunc librum mihi nondum videre contigit; sed quantum ex iis [colligo] quae in Novellis literariis Lipsiae hebdomatatim edi solitis de eo referuntur, quod obscurum nominet Hospitalii librum et par[um] honorifice sentiat de solutionibus Problematum difficiliorum, nihil novi in eo commentario me inventurum spero. Fortas[se] plus frugis si novitatem respiciamus reperietur in Cotesii Logometria superiori anno Cantabrigiae edita, ejus recensio est in Actis Erudit. Mens. Apr. h. anni[10] ex qua animadverto Problema Taylorii Geometris non Anglis propositum hunc Cotesium Autor[em] habere; hunc vero tractatum ejus nondum vidi, mihi tamen afferri curabo.

File icon keinbild.gif Nescio an rumor nuperrimi Accidentis Celeberr. Wolfii jam ad Vos pervenerit. Is jussus est intra 24 hor. spatium Hala discedere et intra 48 ex ditionibus Regis, ob periculosas opiniones quas ipsum docuisse Delatores et inimici ejus Regi persuaserunt: puto tamen imputationes frivolas esse ipsumque optimum Virum lautiorem stationem Marpurgi jam obtinuisse a Sereniss. Landgravio illuc honorifice vocatum.[11] Hisce vale et me amare non desine.

Datum Francofurti d. 22 Nov. 1723.

A Monsieur

Monsieur Bernoulli des Academies

Royales de Paris, Londres et Berlin, et

Professeur des Mathematiques

à Basle


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]
  10. [Text folgt]
  11. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)