1717-04-03 Bernoulli Johann I-Ritz Andreas: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
(Importing text file) |
(kein Unterschied)
|
Version vom 15. Juli 2010, 11:34 Uhr
[Noch keine Bilder verfügbar]
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Ritz, Andreas, 1684-1767 |
Ort | Basel |
Datum | 1717.04.03 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | BS UB, Handschriften. SIGN: L I a 675, fol.102 |
Fussnote | Am Briefkopf eigenhändig "Do. Ritzio Rectori Decieati [Diez] Nassovio" |
Vir Clarissime et Doctissime
Quas ad me exarasti litteras tertio Martii datas, nonnisi ultimo die ejus mensis accepi: quod spectat ad Discipulum Tuum Buhlium, quem in nostrum Collegium Alumnorum recipi commendas; non aegre feres, si dixero, nondum dari occasionem qua Vos Voti vestri compotes reddere liceat; Etsi enim Studiosus ille, cui locus primus vacans promissus erat nunc sit locatus, sunt tamen alii Basileenses nonnulli, qui prae caeteris peregrinis jus habent succedendi in locum abeuntium, quando nempe sunt quidam ex peregrinis in Collegio, qui loco Basiliensium (ut quidem ab aliquot annis nescio qua prava consuetudine factum) hoc beneficio fruuntur. Oportet igitur ut priusquam de Exteris recipiendis cogitetur, compleatur numerus Basileensium. Quod num brevi fiat nec ne, ego certe praedicere non possum. Mox quidem Rectoratum deponam, sed meminero rem istam commendare Venerando nostro Iselio, qui mihi sine dubio in hoc munere succedet, is ubi tempus erit Buhlium ad nos mittendi perscribet. Nunc quidem Vale Vir Clarissime ac fave Clarissimi Tui nominis studiosissimo J. Bernoulli.
Basileae a. d. 3. Aprilis 1717.
Zurück zur gesamten Korrespondenz