1705-02-11 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 30: | Zeile 30: | ||
Fautor et Amice pl. honorande. | Fautor et Amice pl. honorande. | ||
Quod mei in gratiam Cl. Vallisnerio futuro meo Collegae et Amico scripseris, gratias ago maximas, nullusque dubito, quin omnes Illi Clarissimi Viri qui Tibi sunt Amicissimi in Italia, et mihi favituri sint, simul atque Tuorum me Amicorum Albo esse inscriptum, intellexerint. Tibi nuper scripsi me literas a Cl. Fardella accepisse certiorem me reddentes, Excellentissimos Academiae Patavinae Proceres, unanimi suffragio ad Cathedram Mathematicam honorificis et honestissimis sub conditionibus me vocandum conclusisse, totiusque rei Cardo in Annuo, si ita loqui fas est, vertitur cardine stipendio, quod ut Ipsis assignarem a me petunt. In responsoriis meis (quas quidem ad Te direxi, sed vereor ne interciderint cum nullam earum mihi mentionem facias<ref>Im Manuskript steht "fecias".</ref>) Totum negotium Amicissimo Fardellae et Excell. Reformatorum Generositati commisi, avideque exspecto quid responsi sim accepturus. A Marburgensibus multum urgeor, at recusavi Vocationem. Utinam ad acceptandam Tibi oblatam Provinciam disponi posses! Verum nollem Tibi quicquam<ref>Im Manuskript steht "quicqam".</ref> suadere quod proficuum et utile Tibi non foret, quantumvis mihi auspicatum caeteroquin esset; Dominus, ut spero, et Tibi et mihi providebit. Consilium Tuum de publicandis selectioribus Tuis Observationibus Historico-Naturalibus probo, hodieque novellarum nostrarum Editorem conveniam Eum rogaturus ut schedulam mihi transmissam suis Novellis appendat | Quod mei in gratiam Cl. Vallisnerio futuro meo Collegae et Amico scripseris, gratias ago maximas, nullusque dubito, quin omnes Illi Clarissimi Viri qui Tibi sunt Amicissimi in Italia, et mihi favituri sint, simul atque Tuorum me Amicorum Albo esse inscriptum, intellexerint. Tibi nuper scripsi me literas a Cl. Fardella accepisse certiorem me reddentes, Excellentissimos Academiae Patavinae Proceres, unanimi suffragio ad Cathedram Mathematicam honorificis et honestissimis sub conditionibus me vocandum conclusisse, totiusque rei Cardo in Annuo, si ita loqui fas est, vertitur cardine stipendio, quod ut Ipsis assignarem a me petunt. In responsoriis meis (quas quidem ad Te direxi, sed vereor ne interciderint cum nullam earum mihi mentionem facias<ref>Im Manuskript steht "fecias".</ref>) Totum negotium Amicissimo Fardellae et Excell. Reformatorum Generositati commisi, avideque exspecto quid responsi sim accepturus. A Marburgensibus multum urgeor, at recusavi Vocationem. Utinam ad acceptandam Tibi oblatam Provinciam disponi posses! Verum nollem Tibi quicquam<ref>Im Manuskript steht "quicqam".</ref> suadere quod proficuum et utile Tibi non foret, quantumvis mihi auspicatum caeteroquin esset; Dominus, ut spero, et Tibi et mihi providebit. Consilium Tuum de publicandis selectioribus Tuis Observationibus Historico-Naturalibus probo, hodieque novellarum nostrarum Editorem conveniam Eum rogaturus ut schedulam mihi transmissam suis Novellis appendat; Tuamque Epistolam Cum Excell. Et Cl. Viris de quibus mihi loqueris, communicabo, et quid Illi de coeptis Tuis sentiant forsan ab Ipsis disces, aut Tibi proxime scribam. De Venerando Vestro Domino Antistite nostrates subinde loquuntur quasi, aut a Satana fuisset tentatus aut spectri cujusdam ludibriis expositus, quae tamen Dei gratia superasse dicitur, quid rei sit libenter scirem. | ||
Quod si Epistolam meam quam nupere Tibi misi in Italiam curandam non accepisses, etiam atque etiam Te rogo ejus statim ut me certiorem facias. Hisce Vale Vir Clarissime et Tibi persuade me indesinenter fore, Vir Celeberrime Tibi addictissimum Hermannum | Quod si Epistolam meam quam nupere Tibi misi in Italiam curandam non accepisses, etiam atque etiam Te rogo ejus statim ut me certiorem facias. Hisce Vale Vir Clarissime et Tibi persuade me indesinenter fore, Vir Celeberrime Tibi addictissimum Hermannum |
Version vom 1. September 2015, 09:13 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.02.11 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.219-220 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberrime et Experientissime,
Fautor et Amice pl. honorande.
Quod mei in gratiam Cl. Vallisnerio futuro meo Collegae et Amico scripseris, gratias ago maximas, nullusque dubito, quin omnes Illi Clarissimi Viri qui Tibi sunt Amicissimi in Italia, et mihi favituri sint, simul atque Tuorum me Amicorum Albo esse inscriptum, intellexerint. Tibi nuper scripsi me literas a Cl. Fardella accepisse certiorem me reddentes, Excellentissimos Academiae Patavinae Proceres, unanimi suffragio ad Cathedram Mathematicam honorificis et honestissimis sub conditionibus me vocandum conclusisse, totiusque rei Cardo in Annuo, si ita loqui fas est, vertitur cardine stipendio, quod ut Ipsis assignarem a me petunt. In responsoriis meis (quas quidem ad Te direxi, sed vereor ne interciderint cum nullam earum mihi mentionem facias[1]) Totum negotium Amicissimo Fardellae et Excell. Reformatorum Generositati commisi, avideque exspecto quid responsi sim accepturus. A Marburgensibus multum urgeor, at recusavi Vocationem. Utinam ad acceptandam Tibi oblatam Provinciam disponi posses! Verum nollem Tibi quicquam[2] suadere quod proficuum et utile Tibi non foret, quantumvis mihi auspicatum caeteroquin esset; Dominus, ut spero, et Tibi et mihi providebit. Consilium Tuum de publicandis selectioribus Tuis Observationibus Historico-Naturalibus probo, hodieque novellarum nostrarum Editorem conveniam Eum rogaturus ut schedulam mihi transmissam suis Novellis appendat; Tuamque Epistolam Cum Excell. Et Cl. Viris de quibus mihi loqueris, communicabo, et quid Illi de coeptis Tuis sentiant forsan ab Ipsis disces, aut Tibi proxime scribam. De Venerando Vestro Domino Antistite nostrates subinde loquuntur quasi, aut a Satana fuisset tentatus aut spectri cujusdam ludibriis expositus, quae tamen Dei gratia superasse dicitur, quid rei sit libenter scirem.
Quod si Epistolam meam quam nupere Tibi misi in Italiam curandam non accepisses, etiam atque etiam Te rogo ejus statim ut me certiorem facias. Hisce Vale Vir Clarissime et Tibi persuade me indesinenter fore, Vir Celeberrime Tibi addictissimum Hermannum
Dabam Basileae die 11 Februarii 1705.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz