1707-01-12 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
Nagel (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 28: | Zeile 28: | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060001_313.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.<sup>me</sup> | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060001_313.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.<sup>me</sup> | ||
Non est quod molestiam excuses nuperae distributionis Novorum Tuorum, cum nulla mihi plane acciderit, quin potius summa cum voluptate quotiescunque occasio fert Tibi gratum facere studeo, certusque si velim me proxime ad Dn. Varignon literas daturum circa ea quae a me exigis, ille facile habebit observationes Cassini Iunioris cujus Praeceptor olim extitit. Curiosae haud dubie sunt observationes barometricae in summis Alpium Helveticarum cacuminibus a Te institutae, mireque mihi placuit descriptio barometri Tui portatilis quam in Ms.<sup>to</sup> Tuo Itineris helvetici olim legi, quapropter rogo ut ejus delineationem quando vacabit mihi transmittere non recuses quandoquidem constructionis ejusdem haud amplius exacte recordor, quia in Manuscripto Tuo nulla adjecta erat ejusdem schema quod imaginationi imprimeretur. Mihi etiam propositum est simile Baroscopium construere quo Montium circa Urbem nostram existentium altitudines explorem. Baylii Lexicon cum incluso Ludovico Aureo proximo ni fallor die veneris accipies a veredario ''Iohane Schmid'' qui heri abhinc discessit cum suo Mercium Plaustro. En Tibi nunc quoque Excerptum ex Hugenio quod quia festinantissima manu est transcriptum errores calami facile ut spero condonabis, adjungo etiam longitudinem pollicis pedis Parisini in lineas suas, ut petis, divisi quo exactius Mensuras Parisinas ad Tigurinas reducere possis. Quod autem circa negotium meum ad Clariss. Vallisnerium Patavium scribere voluisti gratias habeo, avidissime expecto quid tandem rei futurum, et tota haec vocatio mihi non aliter ac inanis somnus nunc observatur. Clariss. enim Fardella causabatur exercitus extraneos bonam Venetae ditionis in Terra firma occupantes, quod vocatio electionem meam nondum exceperit, nunc autem ex quo exercitus et ingrati illi hospites abierunt, altum servat silentium nihilque amplius literarum ad me dat ex quo facile augurari possum negotium in longum adhuc protractum iri et forsan ad Calendas usque graecas duraturum esse, sextus enim jam agitur Mensis quod nullas plane literas Patavio [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060001_314.jpg]] acceperim. Ante sex circiter septimanas Patavium quoque scripsi ut sciscitarer quonam in situ mea vocatio existeret id enim scire mea multum refert, sed de his satis. Cogitabam quoque Clariss. Fratri Tuo scribere Harscheri nostri Professoris Marburgensis nomine qui a me petiit ut se apud Dn. Fratrem excusarem quod nullis literis discessum suum notum fecerit; is enim tam inopinato et tam praepropere proficisci debuit ut nullas ad Amicos literas dare potuerit; verum quia Tabellarii discessum jam instabat cum has clauderem, coactus sum proximam expectare occasionem qua<ref>Der Einschub "quia Tabellarii ... occasione qua" findet sich am Briefende.</ref> officio meo fungar, nunc autem rogo ut Illum meo nomine officiose salutes. Hisce Vale et, quod facis, Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem addictissimum Hermannum | Non est quod molestiam excuses nuperae distributionis Novorum Tuorum,<ref>Der Brief mit dem Dank Scheuchzers für die Verteilung der letzten Nummern Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), ''Nova literaria Helvetica pro annis ...'', Tiguri [Zürich] (R. Simmler, D. Gessner, J. J. Scheuchzer, M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) 1702-1715, in Basel ist anscheinend nicht erhalten.</ref> cum nulla mihi plane acciderit, quin potius summa cum voluptate quotiescunque occasio fert Tibi gratum facere studeo, certusque si velim me proxime ad Dn. Varignon literas daturum circa ea quae a me exigis, ille facile habebit observationes Cassini Iunioris<re></ref> cujus Praeceptor olim extitit. Curiosae haud dubie sunt observationes barometricae in summis Alpium Helveticarum cacuminibus a Te institutae, mireque mihi placuit descriptio barometri Tui portatilis quam in Ms.<sup>to</sup> Tuo Itineris helvetici olim legi, quapropter rogo ut ejus delineationem quando vacabit mihi transmittere non recuses quandoquidem constructionis ejusdem haud amplius exacte recordor, quia in Manuscripto Tuo nulla adjecta erat ejusdem schema quod imaginationi imprimeretur. Mihi etiam propositum est simile Baroscopium construere quo Montium circa Urbem nostram existentium altitudines explorem. Baylii Lexicon cum incluso Ludovico Aureo proximo ni fallor die veneris accipies a veredario ''Iohane Schmid'' qui heri abhinc discessit cum suo Mercium Plaustro. En Tibi nunc quoque Excerptum ex Hugenio quod quia festinantissima manu est transcriptum errores calami facile ut spero condonabis, adjungo etiam longitudinem pollicis pedis Parisini in lineas suas, ut petis, divisi quo exactius Mensuras Parisinas ad Tigurinas reducere possis. Quod autem circa negotium meum ad Clariss. Vallisnerium Patavium scribere voluisti gratias habeo, avidissime expecto quid tandem rei futurum, et tota haec vocatio mihi non aliter ac inanis somnus nunc observatur. Clariss. enim Fardella causabatur exercitus extraneos bonam Venetae ditionis in Terra firma occupantes, quod vocatio electionem meam nondum exceperit, nunc autem ex quo exercitus et ingrati illi hospites abierunt, altum servat silentium nihilque amplius literarum ad me dat ex quo facile augurari possum negotium in longum adhuc protractum iri et forsan ad Calendas usque graecas duraturum esse, sextus enim jam agitur Mensis quod nullas plane literas Patavio [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000060001_314.jpg]] acceperim. Ante sex circiter septimanas Patavium quoque scripsi ut sciscitarer quonam in situ mea vocatio existeret id enim scire mea multum refert, sed de his satis. Cogitabam quoque Clariss. Fratri Tuo scribere Harscheri nostri Professoris Marburgensis nomine qui a me petiit ut se apud Dn. Fratrem excusarem quod nullis literis discessum suum notum fecerit; is enim tam inopinato et tam praepropere proficisci debuit ut nullas ad Amicos literas dare potuerit; verum quia Tabellarii discessum jam instabat cum has clauderem, coactus sum proximam expectare occasionem qua<ref>Der Einschub "quia Tabellarii ... occasione qua" findet sich am Briefende.</ref> officio meo fungar, nunc autem rogo ut Illum meo nomine officiose salutes. Hisce Vale et, quod facis, Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem addictissimum Hermannum | ||
Dabam Basileae 12.<sup>o</sup> Ianuarii 1707. | Dabam Basileae 12.<sup>o</sup> Ianuarii 1707. |
Version vom 8. Oktober 2015, 12:15 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1707.01.12 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.313-314 |
Fussnote |
Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratiss.me
Non est quod molestiam excuses nuperae distributionis Novorum Tuorum,[1] cum nulla mihi plane acciderit, quin potius summa cum voluptate quotiescunque occasio fert Tibi gratum facere studeo, certusque si velim me proxime ad Dn. Varignon literas daturum circa ea quae a me exigis, ille facile habebit observationes Cassini Iunioris<re></ref> cujus Praeceptor olim extitit. Curiosae haud dubie sunt observationes barometricae in summis Alpium Helveticarum cacuminibus a Te institutae, mireque mihi placuit descriptio barometri Tui portatilis quam in Ms.to Tuo Itineris helvetici olim legi, quapropter rogo ut ejus delineationem quando vacabit mihi transmittere non recuses quandoquidem constructionis ejusdem haud amplius exacte recordor, quia in Manuscripto Tuo nulla adjecta erat ejusdem schema quod imaginationi imprimeretur. Mihi etiam propositum est simile Baroscopium construere quo Montium circa Urbem nostram existentium altitudines explorem. Baylii Lexicon cum incluso Ludovico Aureo proximo ni fallor die veneris accipies a veredario Iohane Schmid qui heri abhinc discessit cum suo Mercium Plaustro. En Tibi nunc quoque Excerptum ex Hugenio quod quia festinantissima manu est transcriptum errores calami facile ut spero condonabis, adjungo etiam longitudinem pollicis pedis Parisini in lineas suas, ut petis, divisi quo exactius Mensuras Parisinas ad Tigurinas reducere possis. Quod autem circa negotium meum ad Clariss. Vallisnerium Patavium scribere voluisti gratias habeo, avidissime expecto quid tandem rei futurum, et tota haec vocatio mihi non aliter ac inanis somnus nunc observatur. Clariss. enim Fardella causabatur exercitus extraneos bonam Venetae ditionis in Terra firma occupantes, quod vocatio electionem meam nondum exceperit, nunc autem ex quo exercitus et ingrati illi hospites abierunt, altum servat silentium nihilque amplius literarum ad me dat ex quo facile augurari possum negotium in longum adhuc protractum iri et forsan ad Calendas usque graecas duraturum esse, sextus enim jam agitur Mensis quod nullas plane literas Patavio acceperim. Ante sex circiter septimanas Patavium quoque scripsi ut sciscitarer quonam in situ mea vocatio existeret id enim scire mea multum refert, sed de his satis. Cogitabam quoque Clariss. Fratri Tuo scribere Harscheri nostri Professoris Marburgensis nomine qui a me petiit ut se apud Dn. Fratrem excusarem quod nullis literis discessum suum notum fecerit; is enim tam inopinato et tam praepropere proficisci debuit ut nullas ad Amicos literas dare potuerit; verum quia Tabellarii discessum jam instabat cum has clauderem, coactus sum proximam expectare occasionem qua[2] officio meo fungar, nunc autem rogo ut Illum meo nomine officiose salutes. Hisce Vale et, quod facis, Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem addictissimum Hermannum
Dabam Basileae 12.o Ianuarii 1707.
Fussnoten
- ↑ Der Brief mit dem Dank Scheuchzers für die Verteilung der letzten Nummern Scheuchzer, Johann Jakob (ed.), Nova literaria Helvetica pro annis ..., Tiguri [Zürich] (R. Simmler, D. Gessner, J. J. Scheuchzer, M. Schaufelberger/Chr. Hardmeyer) 1702-1715, in Basel ist anscheinend nicht erhalten.
- ↑ Der Einschub "quia Tabellarii ... occasione qua" findet sich am Briefende.
Zurück zur gesamten Korrespondenz