1710-05-10 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 30: | Zeile 30: | ||
Amice optime. | Amice optime. | ||
Responsorias tandem ad suavissimas Tuas 26 Martii | Responsorias tandem ad suavissimas Tuas 26 Martii optime suo tempore mihi redditas exaro; si promerita elogia quibus ornandum mihi videbatur Herbarium Tuum Antediluvianum Te nihil affecerunt non mirum est, cum me in isto ut multis aliis Eruditionis genere incompetentem Iudicem ultro confitear; video tamen me nihil dixisse quod Peritioribus in his materiis probatum non sit. Opusculum meum circa fluida, ut ante hac, lento pede progreditur, dabo tamen operam ut intra duos menses ultimam accipiat manum: nescio an in eo quicquam sis deprehensurus quod in Medicos usus traduci possit, nam materiae medicae non satis mihi in promtu sunt, ut aliquas earum attingere iisque principia motuum fluidorum applicare audeam. Utilem in Te operam suscipis quod elegantem Physicam tuam Germanicam, et quidem insigniter auctam recudi curas, quam et ego etiam avidus expectabo; nec minus de Communi Patria Helvetia mereberis Mappa tua Geographica ejusdem brevi, a Te edenda. Ante aliquot tempus Cel. Vallisnerii nostri jussu fasciculum geminum Bergomum misi ad Te curandum, quem brevi Tibi redditum iri spero, eidem adjunxi alium ad Clariss. Fratrem tuum de quo jam antea ad Ipsum scripsi ut adeo sperem eadem quae nunc scribo, Tibi significasse. Eundem Doctum Fratrem tuum Iter suum jam esse ingressum nullus dubito; pariterque autumo hoc epistolium in suo Tiguro appulsu, ex Itinere Toggico Te jam reducem inventurum. Cel. Gulielminus noster lethaliter nunc decumbit, febri correptus non maligna quidem ut ajunt, sed talibus accidentibus conjuncta, quae febrem illam malignae parem reddunt. Uno verbo Medici nostri de ejus salute desperant. Vale Amice suavissime et amare non desine Tuum totum Hermannum. | ||
Patavii d. 10. Maji 1710. | Patavii d. 10. Maji 1710. |
Version vom 7. August 2015, 09:59 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Padova |
Datum | 1710.05.10 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.381-382 |
Fussnote |
Amice optime.
Responsorias tandem ad suavissimas Tuas 26 Martii optime suo tempore mihi redditas exaro; si promerita elogia quibus ornandum mihi videbatur Herbarium Tuum Antediluvianum Te nihil affecerunt non mirum est, cum me in isto ut multis aliis Eruditionis genere incompetentem Iudicem ultro confitear; video tamen me nihil dixisse quod Peritioribus in his materiis probatum non sit. Opusculum meum circa fluida, ut ante hac, lento pede progreditur, dabo tamen operam ut intra duos menses ultimam accipiat manum: nescio an in eo quicquam sis deprehensurus quod in Medicos usus traduci possit, nam materiae medicae non satis mihi in promtu sunt, ut aliquas earum attingere iisque principia motuum fluidorum applicare audeam. Utilem in Te operam suscipis quod elegantem Physicam tuam Germanicam, et quidem insigniter auctam recudi curas, quam et ego etiam avidus expectabo; nec minus de Communi Patria Helvetia mereberis Mappa tua Geographica ejusdem brevi, a Te edenda. Ante aliquot tempus Cel. Vallisnerii nostri jussu fasciculum geminum Bergomum misi ad Te curandum, quem brevi Tibi redditum iri spero, eidem adjunxi alium ad Clariss. Fratrem tuum de quo jam antea ad Ipsum scripsi ut adeo sperem eadem quae nunc scribo, Tibi significasse. Eundem Doctum Fratrem tuum Iter suum jam esse ingressum nullus dubito; pariterque autumo hoc epistolium in suo Tiguro appulsu, ex Itinere Toggico Te jam reducem inventurum. Cel. Gulielminus noster lethaliter nunc decumbit, febri correptus non maligna quidem ut ajunt, sed talibus accidentibus conjuncta, quae febrem illam malignae parem reddunt. Uno verbo Medici nostri de ejus salute desperant. Vale Amice suavissime et amare non desine Tuum totum Hermannum.
Patavii d. 10. Maji 1710.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz