1706-10-20 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 28: | Zeile 28: | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059994_293.jpg]] Vir Celeberr.<sup>me</sup> Amice honoratiss.<sup>me</sup> | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059994_293.jpg]] Vir Celeberr.<sup>me</sup> Amice honoratiss.<sup>me</sup> | ||
Gratias habeo maximas pro catalogo Dissertationum mathematicarum ex Novis litterariis Germaniae | Gratias habeo maximas pro catalogo Dissertationum mathematicarum ex Novis litterariis Germaniae et Maris Balthici excerpto tum etiam pro omnibus reliquis quibus me quotidie<ref>Im Manuskript steht "quotitie".</ref> magis magisque Tibi devincis; inter has dissertationes pleraeque haud dubie sunt curiosae et ideo doleo hujusmodi opuscula difficulter apud nos haberi, inter eas quas mihi recenses eam possideo quam Comes Bonde sub Praesidio Cl. Creilingii Tubingae habuit, quam Praeses mihi Tubinga transmisit, de reliquis nullam vidi nisi Hofmanni Ephemerides excipias quas in Bibliopoliis obiter perlustravi. Politissimus Vir Dn. Ulricus Iunius me nuper convenit simulque subjunxit se usque ad finem hujus anni hic esse commoraturum, algebraica praeprimis excolendi gratia. Quantopere is eximia Tua in rem literariam merita et insignem tuam comitatem laudarit non est quod multis hic exponam. Quod de continuatione novorum Tuorum Helveticorum cogites laetus a Te percipio; non deero cum Cl. nostro Paravicinio, ut postulas, hac de re agere ipsumque rogare ut ea quae communicanda Tecum habebit, mature transmittat. En Tibi quatuor exemplaria Dissertatiunculae meae quam nuperrime vacante tum sede Oratoriae nunc autem Cl. nostro Staehelino redintegrata, publice ventilandam stiti, excusabis errores si scias praepropere admodum eam a me esse conscriptam, duo si placet exemplaria cum plurima mea salute et adjecta epistola nisi grave sit, trades Amiciss. Dn. Fratri. Clarissimus Staehelinus unanimi Procerum suffragio ad eam quam dixi Cathedram heri fuit promotus. Restituo quoque Catalogum Tuum in quo excerptum Cl. Paravicini invenies eorum quae habere gestit. Quantum ad praetium Dictionarii Critici Baelii attinet illud summam octodecim thalerorum conficit at nescio an in Bibliopolio Richteriano adhuc prostet; mortuo enim Philippo Richtero eam officinam amplius non visitare soleo. Plura non succurrunt, Vale et me ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum | ||
Basileae 20 8bris 1706. | Basileae 20 8bris 1706. |
Version vom 6. August 2015, 15:01 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1706.10.20 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.293-294 |
Fussnote |
Vir Celeberr.me Amice honoratiss.me
Gratias habeo maximas pro catalogo Dissertationum mathematicarum ex Novis litterariis Germaniae et Maris Balthici excerpto tum etiam pro omnibus reliquis quibus me quotidie[1] magis magisque Tibi devincis; inter has dissertationes pleraeque haud dubie sunt curiosae et ideo doleo hujusmodi opuscula difficulter apud nos haberi, inter eas quas mihi recenses eam possideo quam Comes Bonde sub Praesidio Cl. Creilingii Tubingae habuit, quam Praeses mihi Tubinga transmisit, de reliquis nullam vidi nisi Hofmanni Ephemerides excipias quas in Bibliopoliis obiter perlustravi. Politissimus Vir Dn. Ulricus Iunius me nuper convenit simulque subjunxit se usque ad finem hujus anni hic esse commoraturum, algebraica praeprimis excolendi gratia. Quantopere is eximia Tua in rem literariam merita et insignem tuam comitatem laudarit non est quod multis hic exponam. Quod de continuatione novorum Tuorum Helveticorum cogites laetus a Te percipio; non deero cum Cl. nostro Paravicinio, ut postulas, hac de re agere ipsumque rogare ut ea quae communicanda Tecum habebit, mature transmittat. En Tibi quatuor exemplaria Dissertatiunculae meae quam nuperrime vacante tum sede Oratoriae nunc autem Cl. nostro Staehelino redintegrata, publice ventilandam stiti, excusabis errores si scias praepropere admodum eam a me esse conscriptam, duo si placet exemplaria cum plurima mea salute et adjecta epistola nisi grave sit, trades Amiciss. Dn. Fratri. Clarissimus Staehelinus unanimi Procerum suffragio ad eam quam dixi Cathedram heri fuit promotus. Restituo quoque Catalogum Tuum in quo excerptum Cl. Paravicini invenies eorum quae habere gestit. Quantum ad praetium Dictionarii Critici Baelii attinet illud summam octodecim thalerorum conficit at nescio an in Bibliopolio Richteriano adhuc prostet; mortuo enim Philippo Richtero eam officinam amplius non visitare soleo. Plura non succurrunt, Vale et me ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Basileae 20 8bris 1706.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "quotitie".
Zurück zur gesamten Korrespondenz