1705-11-25 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 30: | Zeile 30: | ||
Fautor et Amice pl. colende. | Fautor et Amice pl. colende. | ||
Quamvis a multo jam tempore duos libros ''Gaudentii'' viz. ''Roberti Miscellanea Italica'' | Quamvis a multo jam tempore duos libros ''Gaudentii'' viz. ''Roberti Miscellanea Italica'' et ''Gregoriorum scripta'' a Tua humanitate mutuo acceptos mecum retinuerim, hocque pacto si non verae amicitiae, urbanitatis saltem leges violasse videri possim; nihilo tamen minus, bonitate tua atque humanitate confisus et etiamnunc Te rogare audeo ut, si forte per octiduum eum Actorum Lipsiensium mensem ubi Specimen aliquod insigne a Cl. Ioh. Bernoullio circa ''Reptorias'' ut vocat ''Curvas'', extat, puto autem esse Augustum Aut huic vicinum, mihi citra Tuum incommodum commodare posses, id ne facere detrectes; hancque mihi libertatem, non meae curiositati explendae, sed Cel. nostri Bernoulli sumo; qui vehementer eum Mensem actorum cui ingeniosissimum suum Inventum insertum extat, videre gestit, eum praeprimis in finem ut videret numquid menda quaedam ibi irrepsissent; spero nunc, post hanc mei petiti redditam rationem, me facilius importunitatis meae veniam impetraturum; de caetero post quindecim dies Tibi omnia quae Tua sunt non sine maximarum gratiarum actione intemerate exacte remittam. Dn. Bernoulli Professionem mathematicam cui a Proceribus nostris conspirantibus in unum suffragiis praefectus est, elegantissima oratione ''De Altioris Geometriae nova Analysi ejusque usu et necessitate ad studium physicum'', auspicatus est nupere. [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059976_258.jpg]] Cl. noster Iac. Battierius ICtus<ref>ICtus= Juris consultus.</ref> beato Iac. Bernoulli parentavit nudius tertius, dictaque funebris oratio eique adjuncta Epicedia lucem aspiciet publicam, quibus si Tua addendo celebris viri memoriam celebrare dignaberis universam Bernoullianam domum Tibi devincies. Vacat nunc graeca Professio quam Cl. noster Battierius Medicus excellentissimus Hellenista et Dn. Lud. Frey S. S. M. C. Lingu. orientalium peritissimus Ille speciminis loco edidit Emendationum in Diogenem Laërtium continuationem hic vero a se conscriptam defendet dissertationem ''De Conjungendo studio Linguarum orientalium cum studio graeco''; haec sunt, Vir Clarissime quae Tecum communicanda habui nova. Vale et, quod facis, me ama. | ||
Tuum deditissimum I. Hermannum | Tuum deditissimum I. Hermannum |
Version vom 6. August 2015, 13:39 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.11.25 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.257-258 |
Fussnote |
Vir Clarissime et Experientissime
Fautor et Amice pl. colende.
Quamvis a multo jam tempore duos libros Gaudentii viz. Roberti Miscellanea Italica et Gregoriorum scripta a Tua humanitate mutuo acceptos mecum retinuerim, hocque pacto si non verae amicitiae, urbanitatis saltem leges violasse videri possim; nihilo tamen minus, bonitate tua atque humanitate confisus et etiamnunc Te rogare audeo ut, si forte per octiduum eum Actorum Lipsiensium mensem ubi Specimen aliquod insigne a Cl. Ioh. Bernoullio circa Reptorias ut vocat Curvas, extat, puto autem esse Augustum Aut huic vicinum, mihi citra Tuum incommodum commodare posses, id ne facere detrectes; hancque mihi libertatem, non meae curiositati explendae, sed Cel. nostri Bernoulli sumo; qui vehementer eum Mensem actorum cui ingeniosissimum suum Inventum insertum extat, videre gestit, eum praeprimis in finem ut videret numquid menda quaedam ibi irrepsissent; spero nunc, post hanc mei petiti redditam rationem, me facilius importunitatis meae veniam impetraturum; de caetero post quindecim dies Tibi omnia quae Tua sunt non sine maximarum gratiarum actione intemerate exacte remittam. Dn. Bernoulli Professionem mathematicam cui a Proceribus nostris conspirantibus in unum suffragiis praefectus est, elegantissima oratione De Altioris Geometriae nova Analysi ejusque usu et necessitate ad studium physicum, auspicatus est nupere. Cl. noster Iac. Battierius ICtus[1] beato Iac. Bernoulli parentavit nudius tertius, dictaque funebris oratio eique adjuncta Epicedia lucem aspiciet publicam, quibus si Tua addendo celebris viri memoriam celebrare dignaberis universam Bernoullianam domum Tibi devincies. Vacat nunc graeca Professio quam Cl. noster Battierius Medicus excellentissimus Hellenista et Dn. Lud. Frey S. S. M. C. Lingu. orientalium peritissimus Ille speciminis loco edidit Emendationum in Diogenem Laërtium continuationem hic vero a se conscriptam defendet dissertationem De Conjungendo studio Linguarum orientalium cum studio graeco; haec sunt, Vir Clarissime quae Tecum communicanda habui nova. Vale et, quod facis, me ama.
Tuum deditissimum I. Hermannum
Basileae 25 9bris 1705.
Fussnoten
- ↑ ICtus= Juris consultus.
Zurück zur gesamten Korrespondenz