1705-04-08 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 28: Zeile 28:
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059971_237.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.  
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059971_237.jpg]] Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.  


Nunc iterum Tibi taedio esse cogor hac inclusa Epistola,<ref>$Dieser Brief Hermanns an Fardella ist anscheinend nich erhalten.</ref> quam ut in Italiam deferri curare velis enixe rogo pretiumque indicare quod tum pro ea tum pro alia Cl. Fardellae<ref>Fardella, Michelangelo (1650-1718) BIBB</ref> impendisti pro portorio, ut omnia Tibi restituere queam. Gratias praeterea ago maximas pro Amico voto quod occasione instantis vocationis facere dignatus es, ego vicissim omnia fausta apprecor tum Tibi tum toti honoratissimae Tuae Familiae. Multum Tibi insuper obstrictum me agnosco quod Cl. Dubritio<ref>$Zu Isaac Dubrit siehe den Brief von [[1705-03-30_Hermann_Jacob-Scheuchzer_Johann_Jakob|1705.03.30]]. Isaac Dubrit (?-1742) BIBB</ref> gratificari non sis detrectaturus, agnosco inquam insigne beneficium hoc pacto mihi collatum iri, Quandoquidem Dn. Dubrit unus ex optimis meis Amicis existit eorum quos Basileae novi. Excellent.<sup>mo</sup> Vestro Antistiti<ref>Anton Klingler (1649-1713).</ref> Spiritus infensus malusque genius ex eorum tandem numero et specie esse deprehensus est, qui Mentem malam Corpori humano unitam habet quique adeo carceri includi possit.<ref>Hermann spielt hier auf Klinglers Rolle als Exorzist bei einer von Bernhard Wirz (1676-1705), der als Vikar im Hause des Antistes Anton Klingler wohnte, inszenierten Gespenstergeschichte an. Während des Wasterkinger Hexenprozesses erzeugte Wirz 1701 und dann wieder 1704 durch Klopfgeräusche und Verrücken von Gegenständen den Eindruck eines Poltergeistes in Klinglers Haus, um sein amouröses Verhältnis mit Klinglers Nichte Regina Klingler zu verdecken. Klingler geriet zunächst wegen seiner vergeblichen Versuche, das Gespenst zu vertreiben, in Verruf. Nach der Aufdeckung der inszenierten Gespenstergeschichte war er dem Spott seiner Kollegen ausgesetzt. Bernhard Wirz wurde 1705 "wegen Gotteslästerung, Vorspielung des Teufels und Unzucht" zu Tode verurteilt und hingerichtet. Siehe dazu Meili, David, Hexen in Wasterkingen. Magie und Lebensform in einem Dorf des frühen 18. Jahrhunderts, Basel 1980, pp. 98-105.</ref> Si D. Beckerus<ref>Balthasar Bekker (1634-1698) war ein deutsch-niederländischer, protestantischer Theologe, Philosoph, Prediger der frühen Aufklärung. Als Hexentheoretiker kämpfte er gegen den Hexenglauben und die Hexenverfolgung. $Bekker, Balthasar (1634-1698) BIBB</ref> adhuc in vivis esset, egregie profecto hac in re in sua opinione semet ipsum fuisset confirmaturus. Nam quid censes, si Pedellus vester a sua nequitia prius abstinuisset, quam tota haec res imposturaque detecta fuit, non ne quam plurimi firmissime fuissent persuasi imo jure jurando asserturi fuissent hunc malum genium ex Lemurum esse prosapia, sed Tute me melius omnes consequentias videbis quae inde elici possunt.<ref>Dieser Punkt wurde ersetzt.</ref> Dn. Gloxin<ref>Gloxin, Matthias (1684-1738) BIBB</ref> indicavi nova Tua apud Tabellarium Tigurinum reperiri, Dn. Socini<ref>Emanuel Socin (1628-1717), Basler Ratsherr, über dessen Postkanäle Hermann später auch in Padua Briefe aus Basel erhielt. Siehe Brief von Jacob Hermann an Johann I Bernoulli von [[brieflink 55915]]1708.04.21[/brieflink]]. $N Socin, Emanuel (1628-1717) BIBB</ref> Ancilla ea petiit sine dubio absque ut monitione opus sit, conquestus tamen nupere est Tabellarium sibi folium 25 Martii<ref>[Text folgt]</ref> dare noluisse, ipsique ideo meum transmisi cujus in locum ut aliud mihi transmittere velis enixe rogo.  
Nunc iterum Tibi taedio esse cogor hac inclusa Epistola, quam ut in Italiam deferri curare velis enixe rogo pretiumque indicare quod tum pro ea tum pro alia Cl. Fardellae impendisti pro portorio, ut omnia Tibi restituere queam. Gratias praeterea ago maximas pro Amico voto quod occasione instantis vocationis facere dignatus es, ego vicissim omnia fausta apprecor tum Tibi tum toti honoratissimae Tuae Familiae. Multum Tibi insuper obstrictum me agnosco quod Cl. Dubritio gratificari non sis detrectaturus, agnosco inquam insigne beneficium hoc pacto mihi collatum iri, Quandoquidem Dn. Dubrit unus ex optimis meis Amicis existit eorum quos Basileae novi. Excellent.<sup>mo</sup> Vestro Antistiti Spiritus infensus malusque genius ex eorum tandem numero et specie esse deprehensus est, qui Mentem malam Corpori humano unitam habet quique adeo carceri includi possit. Si D. Beckerus adhuc in vivis esset, egregie profecto hac in re in sua opinione semet ipsum fuisset confirmaturus. Nam quid censes, si Pedellus vester a sua nequitia prius abstinuisset, quam tota haec res imposturaque detecta fuit, non ne quam plurimi firmissime fuissent persuasi imo jure jurando asserturi fuissent hunc malum genium ex Lemurum esse prosapia, sed Tute me melius omnes consequentias videbis quae inde elici possunt.<ref>Dieser Punkt wurde ersetzt.</ref> Dn. Gloxin indicavi nova Tua apud Tabellarium Tigurinum reperiri, Dn. Socini Ancilla ea petiit sine dubio absque ut monitione opus sit, conquestus tamen nupere est Tabellarium sibi folium 25 Martii dare noluisse, ipsique ideo meum transmisi cujus in locum ut aliud mihi transmittere velis enixe rogo.  


Vale et me Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Vale et me Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Version vom 6. August 2015, 13:01 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.04.08
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.237-238
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.

Nunc iterum Tibi taedio esse cogor hac inclusa Epistola, quam ut in Italiam deferri curare velis enixe rogo pretiumque indicare quod tum pro ea tum pro alia Cl. Fardellae impendisti pro portorio, ut omnia Tibi restituere queam. Gratias praeterea ago maximas pro Amico voto quod occasione instantis vocationis facere dignatus es, ego vicissim omnia fausta apprecor tum Tibi tum toti honoratissimae Tuae Familiae. Multum Tibi insuper obstrictum me agnosco quod Cl. Dubritio gratificari non sis detrectaturus, agnosco inquam insigne beneficium hoc pacto mihi collatum iri, Quandoquidem Dn. Dubrit unus ex optimis meis Amicis existit eorum quos Basileae novi. Excellent.mo Vestro Antistiti Spiritus infensus malusque genius ex eorum tandem numero et specie esse deprehensus est, qui Mentem malam Corpori humano unitam habet quique adeo carceri includi possit. Si D. Beckerus adhuc in vivis esset, egregie profecto hac in re in sua opinione semet ipsum fuisset confirmaturus. Nam quid censes, si Pedellus vester a sua nequitia prius abstinuisset, quam tota haec res imposturaque detecta fuit, non ne quam plurimi firmissime fuissent persuasi imo jure jurando asserturi fuissent hunc malum genium ex Lemurum esse prosapia, sed Tute me melius omnes consequentias videbis quae inde elici possunt.[1] Dn. Gloxin indicavi nova Tua apud Tabellarium Tigurinum reperiri, Dn. Socini Ancilla ea petiit sine dubio absque ut monitione opus sit, conquestus tamen nupere est Tabellarium sibi folium 25 Martii dare noluisse, ipsique ideo meum transmisi cujus in locum ut aliud mihi transmittere velis enixe rogo.

Vale et me Ama Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum

Basileae 8.o Aprilis 1705.


Fussnoten

  1. Dieser Punkt wurde ersetzt.


Zurück zur gesamten Korrespondenz