1705-03-30 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen
(Importing text file)
 
Keine Bearbeitungszusammenfassung
Zeile 30: Zeile 30:
Fautor et Amice honoratissime.  
Fautor et Amice honoratissime.  


Vir Rev. et Cl. Dn. Isaacus Dubrit V. D. Minist. Ephorus Dn.<sup>i</sup> de Montmollin Dni. Valkenierii Faed. Belg. Ord. apud Helvetios Legati<ref>Faederis Belgici Ordinarius apud Helvetios Legatus = ordentlicher Gesandter der Vereinigten Niederlande in der Schweiz.</ref> Nepotis,<ref>$N Isaac Dubrit (? - 1742) war also Hauslehrer von de Montmollin, des Neffen von Peter Valkenier (1641-1712), der Gesandter der Vereinigten Niederlande in der Schweiz war. BIBB</ref> qui hanc Tibi Epistolam tradit, cum mihi nudius tertius significasset se in procinctu stare Tigurum proficiscendi; animum subiit hac occasione literas ad Te dare, Teque etiam atque etiam rogare, ut si aliquid grati ipsi praestare poteris id in mei gratiam facias, hac enim ratione tuorum in me meritorum numerus haut parum crescet, meque pro tali amicitiae testificatione obstrictissimum Tibi reddes. Est Vir undequaque doctissimus, mihique Amicissimus ab eo tempore quo hic Basileae commoratus est; haec mea arctissima Amictia quae mihi cum eo intercedit effecit ut nunc taedio Tibi sim hac commendatione. Nullus tamen dubito, quin exquisita sua Eruditione et morum suavitate semet ipsum facile apud Te sit commendaturus, Tuamque Amicitiam et Benevolentiam sibi acquisiturus; verum ut nulli erga tantum Amicum officio deessem, non potui aliter, quam ut paucis hisce lineis Te lacessirem, quod ne vitio mihi vertas etiam atque etiam rogo, Vale et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum I.<ref>$Kommentar$ I/J?</ref> Hermannum
Vir Rev. et Cl. Dn. Isaacus Dubrit V. D. Minist. Ephorus Dn.<sup>i</sup> de Montmollin Dni. Valkenierii Faed. Belg. Ord. apud Helvetios Legati Nepotis, qui hanc Tibi Epistolam tradit, cum mihi nudius tertius significasset se in procinctu stare Tigurum proficiscendi; animum subiit hac occasione literas ad Te dare, Teque etiam atque etiam rogare, ut si aliquid grati ipsi praestare poteris id in mei gratiam facias, hac enim ratione tuorum in me meritorum numerus haut parum crescet, meque pro tali amicitiae testificatione obstrictissimum Tibi reddes. Est Vir undequaque doctissimus, mihique Amicissimus ab eo tempore quo hic Basileae commoratus est; haec mea arctissima Amictia quae mihi cum eo intercedit effecit ut nunc taedio Tibi sim hac commendatione. Nullus tamen dubito, quin exquisita sua Eruditione et morum suavitate semet ipsum facile apud Te sit commendaturus, Tuamque Amicitiam et Benevolentiam sibi acquisiturus; verum ut nulli erga tantum Amicum officio deessem, non potui aliter, quam ut paucis hisce lineis Te lacessirem, quod ne vitio mihi vertas etiam atque etiam rogo, Vale et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum


Dabam Basileae d. 30. Martii 1705.
Dabam Basileae d. 30. Martii 1705.

Version vom 6. August 2015, 12:49 Uhr


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733
Ort Basel
Datum 1705.03.30
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.233-234
Fussnote



File icon.gif Vir Excellentiss. me et Celeberrime,

Fautor et Amice honoratissime.

Vir Rev. et Cl. Dn. Isaacus Dubrit V. D. Minist. Ephorus Dn.i de Montmollin Dni. Valkenierii Faed. Belg. Ord. apud Helvetios Legati Nepotis, qui hanc Tibi Epistolam tradit, cum mihi nudius tertius significasset se in procinctu stare Tigurum proficiscendi; animum subiit hac occasione literas ad Te dare, Teque etiam atque etiam rogare, ut si aliquid grati ipsi praestare poteris id in mei gratiam facias, hac enim ratione tuorum in me meritorum numerus haut parum crescet, meque pro tali amicitiae testificatione obstrictissimum Tibi reddes. Est Vir undequaque doctissimus, mihique Amicissimus ab eo tempore quo hic Basileae commoratus est; haec mea arctissima Amictia quae mihi cum eo intercedit effecit ut nunc taedio Tibi sim hac commendatione. Nullus tamen dubito, quin exquisita sua Eruditione et morum suavitate semet ipsum facile apud Te sit commendaturus, Tuamque Amicitiam et Benevolentiam sibi acquisiturus; verum ut nulli erga tantum Amicum officio deessem, non potui aliter, quam ut paucis hisce lineis Te lacessirem, quod ne vitio mihi vertas etiam atque etiam rogo, Vale et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum I. Hermannum

Dabam Basileae d. 30. Martii 1705.


Fussnoten


Zurück zur gesamten Korrespondenz