1705-02-04 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
Importing text file |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 28: | Zeile 28: | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059957_217.jpg]] Vir Experientissime, et Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime. | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059957_217.jpg]] Vir Experientissime, et Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime. | ||
Ecquid Consilii sequi constituisti, circa Vocationem Tuam Patavinam? | Ecquid Consilii sequi constituisti, circa Vocationem Tuam Patavinam? nihil profecto magis gratum ac laetum mihi accidere posset, quam si ad eam amplectendam Te propendere audirem, hac enim ratione voti fierem compos Tecum vivendi, commorendi Tuisque gratissimis Conversationibus utendi. Accepi die solis et heri duas Epistolas a Clariss. Fardella eiusdem<ref>Im Manuskript steht "eiusdes".</ref> tenoris imo verbotenus plane conformes, in quibus mihi significat, quod, non obstante quod plures Viri praestantissimi cathedram Mathematicam apud Patavinos ambirent, Excellentissimi nihilominus illius Academiae Proceres unanimi suffragio ad eam invitare me decreverint, meque rogare jusserunt Cel. Dn. Fardellam ut quibus conditionibus quove annuo salario ad eos accedere cogitem iis aperirem, quod mihi mirum videtur cum alibi locorum ab ipsis Academiae Curatoribus praefiniantur Professoralia stipendia, at sine dubio in Italia petere consueverunt a Vocandis Professoribus quantum accipere cupiant pro salario. Quicquid sit, eorum generositati id commisi neque ab ipsis quicquam definiti petere volui. Ecce mitto hic epistolam responsoriam ad Cl. Fardellam quam ut Patavium Curare velis enixe rogo, et quantocyus eo mihi gratius, nam Cl. Fardella me rogavit ut celerrime sibi responderem, cui petito ut morem gererem malui Epistolam meam ad Te dirigere quam nostrae Postae tradere, persuasus quod, quin Tiguri multi sunt Mercatores qui in Italiam negotientur, literas multo celerius in Italiam pervenire possint, quam si immediate Basilea proficiscerentur: in qua opinione multum confirmor dum video quod ea Epistola quam Patavio accepi et hinc directe Basileam versus dirigebatur, quindecim dies in itinere consumserit. Ignosce mihi, Vir Celeberrime tantum negotii Tibi facessenti, Teque etiam atque etiam rogo ut occasionem mihi reddere velis vices Tibi reddendi, hisce paucis Vale et ignosce cunctanti et Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo I. Hermanno | ||
Dabam Basileae 4 Febr. 1705. | Dabam Basileae 4 Febr. 1705. |
Version vom 6. August 2015, 10:14 Uhr
![]() |
![]() |
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.02.04 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.217-218 |
Fussnote |
Vir Experientissime, et Celeberrime, Fautor et Amice honoratissime.
Ecquid Consilii sequi constituisti, circa Vocationem Tuam Patavinam? nihil profecto magis gratum ac laetum mihi accidere posset, quam si ad eam amplectendam Te propendere audirem, hac enim ratione voti fierem compos Tecum vivendi, commorendi Tuisque gratissimis Conversationibus utendi. Accepi die solis et heri duas Epistolas a Clariss. Fardella eiusdem[1] tenoris imo verbotenus plane conformes, in quibus mihi significat, quod, non obstante quod plures Viri praestantissimi cathedram Mathematicam apud Patavinos ambirent, Excellentissimi nihilominus illius Academiae Proceres unanimi suffragio ad eam invitare me decreverint, meque rogare jusserunt Cel. Dn. Fardellam ut quibus conditionibus quove annuo salario ad eos accedere cogitem iis aperirem, quod mihi mirum videtur cum alibi locorum ab ipsis Academiae Curatoribus praefiniantur Professoralia stipendia, at sine dubio in Italia petere consueverunt a Vocandis Professoribus quantum accipere cupiant pro salario. Quicquid sit, eorum generositati id commisi neque ab ipsis quicquam definiti petere volui. Ecce mitto hic epistolam responsoriam ad Cl. Fardellam quam ut Patavium Curare velis enixe rogo, et quantocyus eo mihi gratius, nam Cl. Fardella me rogavit ut celerrime sibi responderem, cui petito ut morem gererem malui Epistolam meam ad Te dirigere quam nostrae Postae tradere, persuasus quod, quin Tiguri multi sunt Mercatores qui in Italiam negotientur, literas multo celerius in Italiam pervenire possint, quam si immediate Basilea proficiscerentur: in qua opinione multum confirmor dum video quod ea Epistola quam Patavio accepi et hinc directe Basileam versus dirigebatur, quindecim dies in itinere consumserit. Ignosce mihi, Vir Celeberrime tantum negotii Tibi facessenti, Teque etiam atque etiam rogo ut occasionem mihi reddere velis vices Tibi reddendi, hisce paucis Vale et ignosce cunctanti et Celeberrimi Nominis Tui Cultori perpetuo I. Hermanno
Dabam Basileae 4 Febr. 1705.
Fussnoten
- ↑ Im Manuskript steht "eiusdes".
Zurück zur gesamten Korrespondenz