1705-01-28 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 28: | Zeile 28: | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059956_215.jpg]] Vir Experientissime et Celeberrime Fautor et Amice honoratissime | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059956_215.jpg]] Vir Experientissime et Celeberrime Fautor et Amice honoratissime | ||
Quam gratus, ultimae Tuae literae | Quam gratus, ultimae Tuae literae eaeque exoptatissimae fuerint nuncius, de novissima Tua ad Cathedram Patavii Philosophicam Vocatione certiorem me reddentes, per Te facile judicabis. De ea ex animo Tibi gratulor, Deum O. M. precatus ut Tuis proporro, laboribus et conaminibus ex alto benedicere velit hancque Italicam Vocationem alius in Patria Tibique adeo gratioris brevi futurae faustum jubeat esse praesagium. Non dubito sane, quin prima apud Vos statione vacante, merita Tua in rempublicam literariam ingentia (quibus hic ebuccinandis non immoror veritus Tuam Modestiam exinde laesum iri) coronata visurus sim, imprimis cum Proceres Vestri ex Vocatione Tua Patavina Tibi minime de ea cogitanti oblata videre queant, quanti apud Patavinos praeclarissima studia Tua fiant. Non igitur tam Tibi gratulari debes quod Geneross. Studii Patavini Reformatores ad se Te trahere percupiant, quam mihi cui idem honos obtigit nihil tale merenti neque expectanti. Mirum haud dubie multis videbitur, duos eodem tempore Viros Reformatae Religioni addictos ad Academiam Pontificiam vocari: et omne quod exin concludere possum est, aut Illustriss. illius Academiae Curatores Religionem non multum curare, aut Reformatis non usque adeo infensos esse. Verum quicquid rei sit, conditionem me acceptaturum promisi et Illustri Leibnitio et Cl. Fardellae cui me de meliore nota commendavit Dn. Leibnitius; hujusque consilio ad illum literas dedi, et miror nullas hucusque responsorias huc advolasse. Tunc demum me terque quaterque felicem praedicarem, cum in eadem celeberrima Universitate ut Collega Tibi adjungerer, sors mea fieret, quod tamen ultimae Tuae sperare me non jubent, unde si res ex voto non eveniunt cogitandum est, Deum aliter de nobis statuisse Hocque non impediet quominus arctissima Amicitia conjunctus Tibi manere studeam; gratiasque ago ingentes quod vicissim Tuam Amicitiam et Amorem mihi conservare non dedigneris. | ||
Gratissimum mihi erit quamprimum rescire quid de Vocatione mea futurum sit ob rationes in ultimis meis expositas, Tuoque adeo Amico valde obstrictus ero si mature aliquid de eo Tibi perscribat. Gratias tandem ago maximas cum pro transmissis Novis literariis Helvetiae | Gratissimum mihi erit quamprimum rescire quid de Vocatione mea futurum sit ob rationes in ultimis meis expositas, Tuoque adeo Amico valde obstrictus ero si mature aliquid de eo Tibi perscribat. Gratias tandem ago maximas cum pro transmissis Novis literariis Helvetiae: tum pro accurata recensione eorum quae hactenus edidi iisdem Novis inserta. Nupere audivi Cli. Nieuwentiitii Privignum refutationem meditari Responsionis meae contra vitricum suum editae, cui forsan respondebo, si modo responsionem merebitur, in tractatu<ref>Im Manuskript steht "tactatu".</ref> quodam quem mihi conscribere proposui de Veritate ''Calculi differentialis'' more Antiquorum demonstranda, ubi egregium ostendam consensum Veteris et novae Geometriae ita quidem ut ii qui Veterum Geometriam admittant non<ref>Ein zweites "non" wurde hier gelöscht.</ref> possint respuere modernam cui sane subtilissima inventa hujus seculi debentur. Vale Vir Celeberrime, Viveque porro memor Celeberrimi Nominis Tui Cultoris perpetui I. Hermanni. | ||
Basileae d. 28 Ianuarii 1705. | Basileae d. 28 Ianuarii 1705. |
Version vom 6. August 2015, 10:12 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1705.01.28 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.215-216 |
Fussnote | Siegel |
Vir Experientissime et Celeberrime Fautor et Amice honoratissime
Quam gratus, ultimae Tuae literae eaeque exoptatissimae fuerint nuncius, de novissima Tua ad Cathedram Patavii Philosophicam Vocatione certiorem me reddentes, per Te facile judicabis. De ea ex animo Tibi gratulor, Deum O. M. precatus ut Tuis proporro, laboribus et conaminibus ex alto benedicere velit hancque Italicam Vocationem alius in Patria Tibique adeo gratioris brevi futurae faustum jubeat esse praesagium. Non dubito sane, quin prima apud Vos statione vacante, merita Tua in rempublicam literariam ingentia (quibus hic ebuccinandis non immoror veritus Tuam Modestiam exinde laesum iri) coronata visurus sim, imprimis cum Proceres Vestri ex Vocatione Tua Patavina Tibi minime de ea cogitanti oblata videre queant, quanti apud Patavinos praeclarissima studia Tua fiant. Non igitur tam Tibi gratulari debes quod Geneross. Studii Patavini Reformatores ad se Te trahere percupiant, quam mihi cui idem honos obtigit nihil tale merenti neque expectanti. Mirum haud dubie multis videbitur, duos eodem tempore Viros Reformatae Religioni addictos ad Academiam Pontificiam vocari: et omne quod exin concludere possum est, aut Illustriss. illius Academiae Curatores Religionem non multum curare, aut Reformatis non usque adeo infensos esse. Verum quicquid rei sit, conditionem me acceptaturum promisi et Illustri Leibnitio et Cl. Fardellae cui me de meliore nota commendavit Dn. Leibnitius; hujusque consilio ad illum literas dedi, et miror nullas hucusque responsorias huc advolasse. Tunc demum me terque quaterque felicem praedicarem, cum in eadem celeberrima Universitate ut Collega Tibi adjungerer, sors mea fieret, quod tamen ultimae Tuae sperare me non jubent, unde si res ex voto non eveniunt cogitandum est, Deum aliter de nobis statuisse Hocque non impediet quominus arctissima Amicitia conjunctus Tibi manere studeam; gratiasque ago ingentes quod vicissim Tuam Amicitiam et Amorem mihi conservare non dedigneris.
Gratissimum mihi erit quamprimum rescire quid de Vocatione mea futurum sit ob rationes in ultimis meis expositas, Tuoque adeo Amico valde obstrictus ero si mature aliquid de eo Tibi perscribat. Gratias tandem ago maximas cum pro transmissis Novis literariis Helvetiae: tum pro accurata recensione eorum quae hactenus edidi iisdem Novis inserta. Nupere audivi Cli. Nieuwentiitii Privignum refutationem meditari Responsionis meae contra vitricum suum editae, cui forsan respondebo, si modo responsionem merebitur, in tractatu[1] quodam quem mihi conscribere proposui de Veritate Calculi differentialis more Antiquorum demonstranda, ubi egregium ostendam consensum Veteris et novae Geometriae ita quidem ut ii qui Veterum Geometriam admittant non[2] possint respuere modernam cui sane subtilissima inventa hujus seculi debentur. Vale Vir Celeberrime, Viveque porro memor Celeberrimi Nominis Tui Cultoris perpetui I. Hermanni.
Basileae d. 28 Ianuarii 1705.
Monsieur Scheuchzer
Célebre Docteur en Medecine et
de l'Academie Imperiale etc.
à Zuric
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz