1704-12-24 Hermann Jacob-Scheuchzer Johann Jakob: Unterschied zwischen den Versionen
(Importing text file) |
Dgehr (Diskussion | Beiträge) Keine Bearbeitungszusammenfassung |
||
Zeile 28: | Zeile 28: | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059953_211.jpg]] Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime. | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059953_211.jpg]] Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime. | ||
Gratissimae Tuae litterae | Gratissimae Tuae litterae hoc mane a Cl. nostro Paravicino recte traditae sunt, et ante omnia pro pio Voto gratias ago maximas, voto votum rependens, omnis generis Benedictionibus Deus T. O. M. Te, Tuosque caelitus perfundat, proximeque auspicandum annum, longamque insequentium seriem felices esse jubeat. Laudes eae quibus me largissime cumulas longe magis in Te quadrant, pro quibus tamen tanquam prolixissimae Tuae in me Benevolentiae indicibus obstrictissimum Tibi me profiteor, nunquam non cunctas arrepturus occasiones ostendendi quanti Tuam Amicitiam atque favorem faciam, sive hic, sive in Italia mansero. De Vocatione mea instante nihil habeo quod scribam: literas ante decem dies accepi Leibnitianas, ubi certior factus, quaenam mea esset voluntas Generosos Viros sciscitari, scripsi suasu Excell. Leibnitii ad Cl. Illum Virum quem nosti significans me stationem mihi offerendam non respuere; quicquid autem ea de re futurum erit Tibi statim impertiar. De coetero credes me Helvetiam nunquam relicturum fore absque ut Te viderim; Vale hisce et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum | ||
Dabam Basileae 24 Decembris 1704. | Dabam Basileae 24 Decembris 1704. | ||
P. S. Ferme oblitus fuisse gratias agendi pro cura a Te, literis meis in Italiam mittendis adhibita: | P. S. Ferme oblitus fuisse gratias agendi pro cura a Te, literis meis in Italiam mittendis adhibita: ignosce mihi varie distracto. | ||
[[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059953_212.jpg]] A Monsieur | [[File:file_icon.gif|link=http://www.ub.unibas.ch/digi/bez/bernoullibriefe/jpg/bernoulli-jpg/BAU_5_000059953_212.jpg]] A Monsieur |
Version vom 6. August 2015, 10:06 Uhr
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1704.12.24 |
Briefwechsel | Hermann, Jacob (1678-1733) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 318, pp.211-212 |
Fussnote | Siegelspuren |
Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime.
Gratissimae Tuae litterae hoc mane a Cl. nostro Paravicino recte traditae sunt, et ante omnia pro pio Voto gratias ago maximas, voto votum rependens, omnis generis Benedictionibus Deus T. O. M. Te, Tuosque caelitus perfundat, proximeque auspicandum annum, longamque insequentium seriem felices esse jubeat. Laudes eae quibus me largissime cumulas longe magis in Te quadrant, pro quibus tamen tanquam prolixissimae Tuae in me Benevolentiae indicibus obstrictissimum Tibi me profiteor, nunquam non cunctas arrepturus occasiones ostendendi quanti Tuam Amicitiam atque favorem faciam, sive hic, sive in Italia mansero. De Vocatione mea instante nihil habeo quod scribam: literas ante decem dies accepi Leibnitianas, ubi certior factus, quaenam mea esset voluntas Generosos Viros sciscitari, scripsi suasu Excell. Leibnitii ad Cl. Illum Virum quem nosti significans me stationem mihi offerendam non respuere; quicquid autem ea de re futurum erit Tibi statim impertiar. De coetero credes me Helvetiam nunquam relicturum fore absque ut Te viderim; Vale hisce et amare perge Celeberrimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Hermannum
Dabam Basileae 24 Decembris 1704.
P. S. Ferme oblitus fuisse gratias agendi pro cura a Te, literis meis in Italiam mittendis adhibita: ignosce mihi varie distracto.
Monsieur Scheuchzer
Celebre Docteur en Medecine et Membre
de l'Academie Imperiale pour la science
Naturelle
à Zuric
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz